SACERDOTIUM ET REGNUM
[1] Atque haec tria erant apud primus heroes: narri prima gentium sapientia habita est scientia divinationis, ex qua cuncta gerebant Humana; et qui deorum mentem callerent, eos quoque par erat diis sacra facere; et qui deorum interpretes et ministri erant, eos regnum in homines habere decebat.
[2] Quae tria sub unius appellationis complexu, qua «vates» seu poetae, appellabantur, omnia veniebant: ut Tiresias thebanus, «vates et dux populorum» dictus Homero[1], in Inferis venit ad Ulyssem cum sceptro, et Ulysses eum ipsum «regem» appellat[2]; qua proprietate et significatione nativa dicendum est ab Homero reges, perpetuo adiuncto, appellari «divinos». Atque haec sit scientia boni et mali, quam Homerus narrat a Musa datam Demodoco, Alcinoi poetae[3],
nempe scientiam divinationis. Hinc Chryses, sacerdos Apolli