dunt, unam aliquam inventurum, seque una uxore et iusta
et convenienti delectari[1].
[4] Ex quo loco haec conficiuntur:
[5] Nuptias heroicas fuisse inter cives.
[6] Unam fuisse heroibus uxorem iustam.
[7] Optimates cum optimatibus habuisse connubium, ac proinde connubium heroum esse hominibus seu plebibus incommunicatum, uti incommunicatum plebi trecentos et plus eo ab Urbe condita annos romani patres custodiere.
Mores heroici Cartilagine antequam Romae corrupti.
[8] At vero custodiere aeternum saltem inter cives connubium, ut inter carthaginienses is mos heroicus — qui per poetam fingitur ipsis traditus a Didone, quae nomadum regum erat connubia dedignata, qui, licet reges, exteri tamen erant — iamdiu corruptus esset. Nani Sophonisbe Masinissae, numidarum regi, carthaginiensis excidii tempore sponsa narratur: multis post annis, Cornelia, Gracchorum mater, Ptolomaei nuptias respuit.
[9] Quin, corruptissima iam republica, Marcus Antonius, Cleopatra uxore contra patrium morem ducta, pessime ab romanis audiit; sive adeo Titus, iam legum et rerum romanarum doininus, Berenycem uxorem ducere veritus est. Itaque inter nuptiarum solemnitates, quae a legibus romanis iubentur, illa praecipua: ut eas cives romani contrahant.
- ↑ Il., IX, 373 sgg. [Ed.].