Cur inclyti dicti «reges»?
[1] Quae appellatici [«patres»] antea a patribus translata fuerat ad deos, ut his in Notis superius[1], ex eadem rationis similitudine. Prius deos dixere «patres», quia iis nulla erat in terris persona patribus dignior; deinde, quia nihil usquam diis dignius intellexerunt, inclytos, erronum servatores, appellavere «deos»; sicut postea, regnis heroicis constitutis, quia super regem heroici ordinis nihil in terris dignius intelligebant, clientes suos inclytos appellavere «reges». Cuius antiquitatis bellissimum extat vestigium in Achillis clypeo apud Homerum[2], ubi paterfamilias messoribus bovem comedendum dari iubet, qui cum sceptro describitur et «rex» diserte appellatur.
clientibus «reges»? — Unde «rex» dictus?
[2] Unde fortasse niansit graecis quod parasiti eos qui sibi darent coenam «reges» appellarent, ut ex comoediis habetur, et romanis, apud quos clientes suos patronos, mane salutantes, «reges» appellabant, a quibus postquam in forum