[17] Deinde virga, lituus, sceptrum, hasta consequentia attributa — auspicia, regnum, bella — significavi: nam qui deorum essent filii haberent auspicia; qui auspicia, regnum; qui regnum, bella administrarent.
[18] Atque ex hoc canone est quod characteres heroici ut plurimum multos homines, atque adeo multarum aetatum, significant, ut Orpheus, primus humanitatis fundator, et Hercules, primus terrarum domitor, uterque ad expeditionem usque Ponticam in terris aetate adhuc militari agunt. Ex quo genere est Nestor, trium aetatum heros — quas ego interpretor deorum, heroum, hominum, — ut qui ab Homero dicitur [trium] diversilinguium hominum vixisse vitas[1]. Qui canon ingenti nobis usui fuit ad res e temporibus obscuri tenebris eruendas.
[19] Ob hanc linguae poeticae in ipsius primordiis inopiam, eidem characteri saepe diversa, et quandoque etiam adversa, attributa: ut Vulcanus, quatenus invenit ignem, est character heroum; quatenus artes fabriles exercet domi, est character plebeioruin. Nam Minerva est character artium in bello, quae aedificat equum dureum et naves apud Homerum[2]; ut, apud eundem[3] Ulysses in Calypsus insula navem ipse fabricat sibi.
[20] Venus, quantum significat vel aquam, utpote in mari nata, est uxor Vulcani, characteris heroum, quantum significat