in his libris et gravius Notis diximus, equis exercitae: ex quibus
simile troianis graecisque bellum natura sociale ortum probavimus.
[57] Sic sub Tulio, hoc est brevi post Homerum, tergemini hinc Horatii atque hinc Curiatii, [qui] pugnant pro Roma, pro Alba, sunt singularia certamina quibus primae gentes iniurias publice vindicabant; ut, post novem annorum rapinas, seu post prima heroum latrocinia, a singulari certamine Paridis et Menelai decimum troiani belli annum exorditur Homerus. Qua ratione haec eadem ipsa historia et apud latinos et apud graecos, ut Vossius in Rethorica (De statibus caussarum) erudite confert, utrisque verisimilis fieri potest.
[58] Sic Ancus Marcius bellicas caeremonias instituit ut bella aliquo ritu indicerentur: ut Homeri tempore demonstravimus nondum bellorum institutas esse indictiones.