Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/176

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
760
appendice


DEL CENSORE CIVILE

Utriusque íuris doctor dominus Nicolaus Galitia videat et in scriptis referat.

Mazzaccara regens. UllUoa regens. Giovene regens. Pisacane regens.

Provisum per Suarn Eminentiam, Neapoli, 6 iulii 1722. Athanasius.

Eminentissime Domine,

Tuum mandatum, ut ius est, exequuturus, Iohannis Baptistae Vici Notas in duos libros, alterum «De uno universi iuris principio», alterum «De constantia iurisprudentis», libentissime perlegi, et in eis nihil offendi, quod regia iura laedat. Verum perspicacissimi auctoris in his Notis admiratus sum solertiam, qua, firmis rationibus et luculentissimis veterum scriptorum testimoniis.cuncta in suis commentariis contenta, quae dubia aut obscura quibusdam videbantur, constabilivit et explanavit, uberesque fontes aperuit, a quibus unusquisque aquam sapientiae salutarem haurire poterit. Quamobrem, cum hoc opus valde utile futurum sit legentibus, existimo ut quantocius typis vulgetur, si alia non fuerit mens Eminentiae Vestrae.

Neapoli, eidibus Augusti MDCCXXII

addictissimus et obsequentissimus famulus
Nicolaus Galitia, professor regius.


 Visa relatione, imprimatur, verum in publicatione servetur regia pragmatica.

Mazzaccara regens. Ulloa regens. Giovene regens. Pisacane regens.

Provisum per Sua Eminentiam, Neapoli, 13 augusti 1722. Athanasius.