Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
616
notae in librum alterum


bona revelata excitat; et charitas, quae conatum, seu posse, ad operas christianas obeundas confirmat. Quae virtutes tres tanquam pro subiecto habent animi humilitatem, qua homo, ut libro priore diximus, amorem sui in sui contemptu convertit, et sic informem omnium vere bonorum se agnoscit; et divina gratia est veluti forma, quae omne veruni bonum de sursuin huic subiecto indit. Et sic saniori de gratia doctrinae, ut libro priore diximus quoque, sunt principia nostrae iurisprudentiae universae conformia.


(pag. 313, n. 1).

Sed qua ratione et belluin troianum et argonautica expeditio, atque adeo Persei, Herculis, Bacchi in Aethiopiam, Hiberiam, Indiani itinera vera sint, explicabitur heic in notis partis secundae, ad caput XII, De origine poeseos, ubi De primarum vocum alienatíone[1].


(pag. 315. n. 1).

Quae argumenta gravi auctoritate firmantur Polybii, qui, Historia, II [37], scribit res Asiae graecis Alexandri Magni in persas, res Africae punicis bellis innotuisse romanis.


(pag. 316, n. 1).
Graecae historiae vanitas quatenus excurrit?

Sed, praeter Polybii auctoritatem, quam super attulimus, duo sunt invicta argumenta quibus graeci nedum externas Asiae, quas Polybius dicit, sed suas ipsorum antiquitates turpiter ignorasse demonstrantur: troianum bellum, quod universae profanae historiae celeberrimam epocham statuit, et Homerus, parens omnis graecae eruditionis. De quo utroque

  1. Cfr. piú giú la quarta delle Dissertationes, sez. IV [Ed.].