Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
618
notae in librum alterum

Et ratio ea est: quia locutio poetica ex propriis rerum notis componitur, quae res per ultimas ipsarum proprietates describit; at prorsae orationis locutio ex proprietatibus cuiusque rei, tanquam genus, unum abstrahit verbum, ut ex sanguine, fervitione et praecordiis efficit verbum «irasci». Genera autem sunt suapte natura communia, non propria. Quare qui ex genere loquitur, nunquam proprie de rebus loquitur: unde factum ut linguae vulgares magno sint philosophis impedimento ad veras rerum naturas distinguendas.


(pag. 313. n. 1).

Qua poena, vera hebraeorum religio ab falsis gentium omnibus distincta est. Nam, ut priore libro innuimus et hoc latius disseremus, omnes gentium religiones divinatione fundatae; at Deus scientiam boni et mali ab primis parentibus affectatam punivit.


(pag. 325, n. 1).

Uti «cernere» fuit primis hominibus «diligenti inspectione rerum utilitates aestimare»: unde «cretio» romanis mansit, antiquum aditionis hereditatis genus.


(pag. 325. n. 2).

Quod congruit cum eo quod libro priore leviter dictum, et hoc gravius firmabitur, prima in terra iudicia fuisse duella.


(pag. 332, n. 3).

Qui posteriores docent hanc esse corruptae naturae perversitatem, utendis fruí, fruendis uti, nempe homines ex vitae necessariis luxus, ex luxibus vitae necessaria fecisse.