Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/36

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
620
notae in librum alterum
(pag. 361, n. 1).

Circa tum de Deo dogmata, tum vitae agendae praecepta, quod utrumque verae Summi Numinis religioni omnino dandum: quae cum in statu exlegi sive naturae viguisset, Teophrastus, apud Ficinum, merito hebraeos natura philosophos vocat [cfr. Euseb., Praeparatio evangelica, IX, 2].


(pag. 365, n. 2).
UNIVERSAE POESEOS PRINCIPIUM
Prima gentium metaphora, ex qua natae falsae religiones.

Et sane pleraeque omnes metaphorae homericae ex duplici hac caussa, aut rerum ignoratione, aut verborum inopia, conflatae, ut naves «maris equi», remi «navium alae» (quam Virgilius postea imitatus dixit «alarum remigium» de Daedalo, sive, ut alibi diximus, de nave a Daedalo inventa), et aliae ad hoc instar innumerae; paucissimae ad ornamentum confictae, ut illa: Aiax «turris graecorum». Et quod maxime metaphoras commendat — ut rebus sensu motuve carentibus animum et actum attribuant, ut «prata rident», «iratum mare», «pontem indignatus Araxes» — id ex eo metaphysico vero effluit: quod homo universi regula fiat et omnia quae ignorat ex sua spectet natura; quod ab rerum imperitis, et pueris maxime, usurpari quotidie observamus. Ex quo genere sunt metaphorae apud Homerum quamplurimae, ut fumus «ignis flatus», «suspiriosa sagitta». Atque ex hoc fonte prima inter homines metaphora orta, qua caelum a motu syderum ingens animai, a fulmine inens longe humana praestantior, nempe Deus, effictus est, et fulmine fari, aquilarum volatibus nuere, unde «fatum» et «numen» provenere: cum qua metaphora, seu lingua falso divina, et idololatria et divinatio simul coortae sunt.