Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
623
notae in lubrum alterum

fundendas solutas orationes quam saepissime exciderent: an, quando graecos prius versam, deinde prorsam orationem fudisse certo constat, dicendum sit versum iambum graecos prorsam orationem admonuisse? et an inter primos tragoediae ortus graeci iambis sermones fundarent?


(pag. 375. n. 4).

Et sic, non consilio humano, sed divina providentia factum est ut homines, nondum inventa scriptura, maiorum traditiones cantu facilius conservarent. Quod in nostra Synopsi italica emendes velini, ubi omnium ante nos sententiam sequebamur: homines primos cantum ad memoriae facilitatem excogitasse[1]. Quod vero sic emendatum constat cum quamplurimis sane aliis, quae ab hominum industria hactenus putabantur inventa, quae divina providentia, ut homines ad societatem celebrandam conduceret, rebus ipsis dictantibus, per hos utrosque libros demonstravimus esse comparata.


(pag. 375, n. 5).

Ex hac antiquitate inter Germanos, qui quam maxime puras suae linguae conservarunt origines — unde voces inter ipsos pleraeque otnnes monosyllabae, quae porro, eadem ferme, qua apud graecos, felicitate compositae, polysyllabae fiunt — poetae vulgo nascuntur, et ut plurimum de ultimo supplicio damnatis concipiunt carmina. An, ut pueros sontium exemplis ad virtutem instituant, ad eandem ferme lyram accinentes, ad quam primi legislatores, quos dicit Horatius in Arte [v. 399 1, et poeta ab Agamemnone domi relictus Clytemnestrae pudicitiam custodiebat, ut narrat Homerus [Od., III, 267]?

  1. Si veda sopra p. 7, e cfr, giá ivi, nota 1 [Ed.].