Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
640
notae in librum alterum


(pag. 439, n. 3).
Iuramenta ex iure stricto inter ipsos deos accepta —
Ius gentium primarum strictum.

Quin dii ipsi apud Homerum, hac verborum religione, vel iurati vel iuratos deos alios accipiunt, ut Iuno per Stygem (per quam nunquam peierasse dicit) Iovi ait Neptunum nullo ipsius consilio inferre damna troianis. Nani, re ipsa, consilium Neptuno dederat Somnus, a Iunone ad ipsum missus, qui, love sopori dato, id Neptuno suaserat [Il., XV, in pr.]. Et alibi, cum Iupiter dixisset ex se oriturum qui omnibus finitimis imperaret, intelligens Herculem, Iuno a love iusiurandum exigit sic futurum; et quia eadem, Lucina, ex Stheneli uxore Eurysteum septimestrem edit in lucem, sub cuius imperio Hercules, Iunoni invisus, multas aerumnas pertulit [//., XIX, 95 sqq.]. Ex quibus locis conficitur, cum foedera inter gentes iuramentis firmentur, primarum ius naturale gentium strictum fuisse, ut in Historia temporis obscuri firmavimus.


(pag. 442, n. 1).
Natura ponderis, mensurae, numeri.

Nam primum puto homines pondus, deinde mensuram, tandem numerum, omnium maxime abstractum, intellexisse. Itaque cum bis quae heic de Astraea libripende dieta sunt convenit illud, quod saepe ab Homero narratur: Iovem expendere bilancibus fata.


(pag. 442, n. 4).
Prima bella latrocinia.

[1] Ut primum bellum apud primum omnium scriptorem, Homerum, sit monomachia, seu singulare certamen Paridis et