Cuius numen Venus, ut alibi dictum.
Vide latius notam De aureae aetatis mythologia[1].
Hisque rationibus obsequium, quod cum clientelis erga inclytos primum coepit; deinde, optimatium rebuspublicis natis, a plebibus erga patres perseveravit; tandem a populis universis erga reges monarchicos stetit. Quae nunc proprie dicitur erga monarcham fidelitas subditorum.
Et cum ea quidem proprietate: ut clientes peculium possiderent, patrimonium, patrum proprium, non haberent. Quod et ratio suadet: nam qui laxiori clientes lege quam fíliifamilias heroum haberentur, quando nihil, praeterquam vitam salvam, cum inclytis pepegere? Et pulcherrima Homeri auctoritas confirmat in Odyssea [XIV, 449 sqq.], ubi Eumaeus, Ulyssis subulcus, Ulyssi, ficto erroni, narrat se possidere Mesaulium, quem, absente[2] domino, seorsum a domina et Laerte, inter[3] taphios suis facultatibus emerat. Quae est ipsissima peculii natura, quam iuris interpretes definiunt «servi vel filiifamilias naturale patrimonium», ut Teophilus[4], sive,