Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/81

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I
UNUM EX PERPETUIS HUIUS
OPERIS ARGUMENTIS
(pag. 98, n. 1).
Heroicum ius omne antiquum romanum, qua publicum, qua privatum.

[1] Et sane per hos utrosque libros id, veluti perpetuimi argumentuin, disseritur: omne ius romanum antiquum, in omnibus eius partibus, vel iis ipsis in quibus hactenus romanorum proprium putatum est, id omne ius heroicum fuisse. Heroicum, sive poeticum, romanum regnum; romanos quirites, heroes romanos; ius quiritium, ius heroicum, ex quo patres romani, ut prisci heroes, auspicia, agrum, ius, connubia, imperia, sacerdotia plebi habuere incommunicata; heroicas clientelas, in quarum parte erat ut heroes docerent ad sua asyla receptos homines fas deorum, linde romanis mansere clientelae per quas patricii plebeios docerent iura; ac proinde ius arcanum romanum heroicum quoque; heroicam priscam iurisprudentiam rigidam; heroicam antiquata severitatem poenarum; ius optimum, sive ius romanorum quiritium, ius fortium romanorum, heroicum, quo in Latium, Italiani, provincias romanum imperium prolatum est; heroicas romanorum nuptias, uxorum coemptiones; heroicam ipsam, quam romanorum dicunt propriain, patriam potestam; perpepetuam foeminarum tutelam heroicam; heroicam iustam romanam aetatem; suitatem, adgnationes, gentilitates heroicas; heroicas usucapiones, stipulatio-