Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/11

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ORATIO I

habita XV kal. novembris anno MDCIC
cuius argumentum:

Suam ipsius cognitionem ad omnem doctrinarum orbem brevi
absolvendum maximo cuique esse incitamento.

Multa quidem sapienter a maioribus nostris inventa atque instituta sunt, quibus haec civitas fundata ad bene beateque vivendum ordinaretur; sed nullum aeque praeclarius quam quod, cum nobis anniversarium hunc diem ad studiorum exercitationem per aestivas ferias intermissam de integro repetendam constituissent, cum oratione habita, qua adolescentes ad labores alacri animo capessendos exhortaremur, inaugurari voluerunt. Cum enim natura ita comparatimi sit, ut homines a labore ad ocium sint proclives et ardua detrectent et consectentur prona, res sane exposcebat, immo efflagitabat, ut ad ingenuas artes scientiasque, quae nonnisi summa animi contentione, maximis vigiliis ac sudoribus, obstinata assiduitate et acri diligentia comparantur, aliquo argumento confírmarentur. Itaque omnes pacatae civitatis fructus, qui magna ex parte in huiusmodi studiis excolendis sunt positi; omnes, inquam, in hoc utilissimo instituto, ut in semine arbores, continentur. At vero illud est beatissimum huius seculi ingenium, ea literarum, et potissimum in hac civitate, fortuna, ut ab ineunte pueritia homines miro quodam et incredibili literarum desiderio teneantur; nec sane vulgarem quandam et de medio sumptam eruditionem in speciem tantum affectent, sed sanctiorem penitioremque, variam et multiiugam rerum notitiam studio assequi et disciplina nitantur. Quae quidem cum mecum ipse ad punctum temporis cogitarem, cum id mihi munus a magistratu, in cuius manu ac potestate prò tempore haec res est, paucis abbine diebus iniunctum esset, quamquam id, ut satis importune indictum et extra