Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sit ad vicium usque curiosa. Si igitur homines ad officia nihil quicquam ab humanitate aliena, sed omnino conformia obeunda exhortationibus, admonitionibus precibusque sunt impellendi ; opere quanto maiore eiusmodi instinctus desiderantur, ut naturarli ferme exuant, et tunc adeo, cum potissimum valeat! Quapropter tantum abest, ut haec exhortamenta ad bonarum artium scientiarumque studia in ostentationem et pompam sint comparata, quod ipse quotiens video (video enim quotidie) adolescentes tenera aetate a laboribus maxime abhorrentes et ad lusus iocosque proclivi, postquam in seriis meditationibus serenas noctes evigilarunt perpetuas, huc prima luce pluvia madidos convenire, vel frigore cohorrentes algentesque audire doctores; ita me Deus bene amet, ut, ne animum porro despondeant, si eius rei facta mihi potestas esset, totiens iteratis exhortationibus confirmare conarer. Sed quanquam tanta sit, quantam vidistis eiusmodi instituti necessitas, nihilo tamen magis nostram per hoc biennium muneris cessationein mirari velitis. Etenim per id tempus orationum incitamentis abstinui, cum multo vehementiora rerum momenta essent, quibus libera iuventus ad sapientiae studia impelleretur. Quando doctissimi viri per hoc biennium universum huc in docendi certamen descenderint, eo proposito amplissimo atque ornatissimo praemio, ut iuventutis publicitus erudiendae digni iudicarentur; et per hoc ipsum tempus amplissimi magistratus cum gravissimo ac sapientissimo hoc Vincentio Vidania, studiorum praefecto, quibus eiusmodi certaminum maxima ex parte iudicium permissum est, suinma religione, incredibili sapientia et constantia singulari de vestris doctoribus deligendis iudicarunt. Quid enim quaeso est, summos magistratus de vestra eruditione, o pulcherrimae spei adolescentes, tandiu esse et tantopere curiosos, nisi re ipsa profiteri vos praecipuam curam esse reipublicae, ut postea eiusdem tutelam cum principe sapienter geratis? Itaque, si maximum est ad civiles artes incitamentum accedere ad rempublieam posse, quid existimandum ubi respublica ultro se vobis ostentet? vos sibi erudiat? a vobis praestinet ohm in suis partibus gubernari?