Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Cognovistis, cives, et quo necessitudinis genere et quo amoris gradii coniuncti sitis; pudet me apud vos, tam pia et liberalia ingenia, in honestate explicanda immorari, ut communi civium bono erudiamini. Igitur porro aliis de caussis cognoscite quanti officii res piena sit utilitatibus ac necessitatibus civium liberaliter inservire. Nam credo, equidem. vos facile eius cognationis stirpem intelligere patriam, cuius necessitudo, studium, charitas, omnes omnium necessitudines, studia charitatesque complectitur. Ea namque quodammodo peplum tenet, atque, ex eo sinu facto, et pietatem in Deum, qui nos conservat, et obsequiuni in principem, qui nos regat, et conditorum reverentiam, qui nobis urbein condiderunt civitatemque fundarunt, et gratam maiorum memoriam, qui fundatam auxerunt, illustrarunt, continet et concludit. At iure quanto meliore nos nostrae patriae his omnibus nominibus devincti sumus? Patria enim nobis dedit ea gente innasci, quae non solum Dei Opt. Max. verum Numen colit, sed principatum religionisin reliquas omnes orbis terrarum gentes nationesque in hac terra Italia fundatum et longissimo seculorum cursu firmatum gloriatur. Patriae beneficium est sub principe natos esse, cuius imperium tam longe lateque patet, ut novos terrarum orbes gigni oporteat, si quis velit euin amplitudine ditionis aemulari ; et cum principe eius imperii natione aequo bonoque foedere haberi. Patriae accepto referendum, quod supra humanam historiam heroicorum temporum conditores iactemus, qui hanc urbem condiderunt eo loci genio, ut indigenae docilissimi, ingeniosissimi fortissimique nascantur; in solo tam uberi et sub love tam benigno, ut orbis terrarum ocellus habeatur; legibus tam bonis, et tam faustis auspiciis civitatem constituerunt, ut aeterna virtute et perenni felicitate semper magis magisque aucta sit; eoque demum sub Hispanis regibus opum frequentiae celebritatisque provecta, ut inter maximas amplissimasque orbis terrarum urbes numeretur. Et illud patriae meritum est, ut possimus aliis nostros maiores opponere, qui belli pacisque artibus Neapolitanum nomen per gloriam nunquam interituram collustrarunt. Quae patriae merita tot tantaque sunt et tam ampia, ut si vestrum cuiusque parentes, undique peregre doctoribus accersitis,