Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/44

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

Infelix superat foliis oleaster amaris.

Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor 315
Tellurem Borea rigidam spirante movere.
Rura gelu tum claudit hiems, nec, semine jacto,
Concretam patitur radicem affigere terræ.
Optima vinetis satio, quum vere rubenti
Candida venit avis, longis invisa colubris  ; 320
Prima vel autumni sub frigora, quum rapidus Sol
Nondum hiemem contingit equis, jam præterit æstas.

Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis ;
Vere tument terræ, et genitalia semina poscunt ;
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Æther 325
Conjugis in gremium lætæ descendit, et omnes
Magnus alit, magno commixtus corpore, fetus.
Avia tum resonant avibus virgulta canoris,
Et Venerem certis repetunt armenta diebus.
Purturit almus ager ; Zephyrique tepentibus auris 330