condicione mortis instante filios suos adesse praecipiens, propheticae benedictionis affatibus singulos quosque remunerans mysteriorum arcana prodidit futurorum. Nos vero infirmi ac tepidi tantaeque impares pietati hanc praerogativam nostris usurpare viribus non audemus, unum tamen, quod humilitati congruit, non tacebo, mittens vos ad exempla maiorum, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem. Abraham namque vocatus a domino fide oboedivit, ut exiret in locum, quem accepturus erat in possessionem, et exiit nesciens, quo venturus esset. Huius igitur beati patriarchae imitamini fidem, imitamini sanctitatem, terrena despicite, patriam caelestem semper inquirite. Confido autem in domino, quod mihi de vobis aeterna lucra provenient. Video enim vos gaudium meum fervore spiritus ampliasse, amare iustitiam, fraternae caritatis vincula diligere, castitati operam dare, humilitatis regulam custodire; haec, quantum ad hominis spectat intuitum, laudo confidenter et approbo. Sed orate, ut, quae humanis aspectibus digna sunt, aeternae discretionis examinatione firmentur, quia non, sicut videt homo, videt deus. Ille siquidem, sicut divinus sermo denuntiat, omnium corda scrutatur et omnes mentium cogitationes antevenit. Assiduis ergo precibus hoc sperate, ut oculos cordis vestri deus illuminet eosque, sicut optavit beatus Heliseus, aperiat, quo possitis agnoscere,[1] quanta nos circumstent adiumenta sanctorum, quanta fidelibus auxilia praeparentur. Deus enim noster supplicibus appropinquat. Non desit militantibus deo iugis oratio; non pigeat agere paenitentiam, quem non puduit facinus perpetrare; non dubitetis lugere peccantes, si quo modo offensa divinitas vestrarum lacrimarum inundatione placetur, quia spiritum contribulatum suum dignatus est vocare sacrificium.[2] Simus igitur corde humiles, mente tranquilli, delicta omnia praecaventes ac divinorum semper memores mandatorum, scientes non prodesse nobis humilitatem vestis, nomen monachi, vocabulum religionis, speciem pietatis, si circa observantiam mandatorum degeneres invenimur et reprobi. Mores igitur, filii mei carissimi, proposito suscepto consentiant: grande nefas est peccata sectari etiam hominem saecularem, quanto magis monachos, qui blandimenta saeculi quasi atrocem bestiam fugientes Christum cunctis affectibus praetulerunt, quorum incessus et habitus virtutis creditur esse documentum? Sed quid vos ultra demoror, filii carissimi, longi sermonis affatu? Superest, ut beati apostoli ultima oratione vos prosequar, ita dicentis: "Et nunc commendo vos deo et verbo gratiae eius, qui potens est conservare vos et dare hereditatem in omnibus sanctificatis". Ipsi gloria in saecula saeculorum'.
Post huiusmodi igitur aedificationis alloquium cunctos per ordinem ad osculum suum iussit accedere et sacramento communionis accepto fleri se penitus prohibet totumque corpus signo crucis extenta manu consignans, ut psallerent, imperavit. Quibus maeroris suffusione cunctantibus ipse psalmum protulit ad canendum:[3] 'Laudate dominum in sanctis eius, omnis spiritus laudet dominum'. Sexto itaque iduum ianuariarum die in hoc versiculo, nobis vix respondentibus, quievit in domino. Quo sepulto credentes omnimodo seniores nostri, quae de transmigratione praedixerat, sicut et