quidam ad id castellum suorum miseratione perductus est, qui dum in oratorium, quo sancti viri corpusculum super carrum adhuc positum permanebat, alacer pervenisset ac sub eo clauso oris sui ostio in cordis cubiculo supplicaret, ilico lingua eius in oratione resoluta laudem dixit altissimo. Cumque reversus ad hospitium, quo suscipi consueverat, interrogatus fuisset ex more, nutu signove pulsatus, et orasse et laudem se deo obtulisse clara voce respondit. Quo loquente pavefacti, qui eum noverant, ad oratorium cum clamore currentes sancto Lucillo presbytero simulque nobis, qui cum illo eramus, ignorantibus, quod evenerat, indicarunt. Tunc omnes exultantes in gaudio divinae clementiae gratiarum retulimus actionem.
XLVI. Igitur illustris femina Barbaria beatum Severinum, quem fama vel litteris cum suo quondam iugali optime noverat, devotione religiosa venerata est. Quae post obitum eius audiens corpusculum sancti in Italiam multo honore perductum et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum venerabilem presbyterum nostrum Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus invitavit. Tunc S. Gelasii, sedis romanae pontificis, auctoritate et neapolitano populo exsequiis reverentibus occurrente in castello Lucullano per manus S. Victoris episcopi in mausoleo, quod praedicta femina condidit, collocatum est.
Qua celebritate multi languoribus diversis afflicti, quos recensere longum est, receperunt protinus sanitatem. Inter quos quaedam venerabilis ancilla dei, Processa nomine, civis neapolitana, cum gravissimum aegritudinis pateretur incommodum, sancti funeris provocata virtutibus in itinere properanter occurrit et ingressa sub vehiculo, quo corpus venerabile portabatur, statim caruit omnium languore membrorum.
Tunc et Laudicius quidam caecus, inopinato psallentis populi clamore perculsus, sollicite suos, quid esset, interrogat. Respondentibus, quod cuiusdam S. Severini corpus transiret, compunctus ad fenestram se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque vehiculum sancti corporis contemplari. Cumque fenestrae nixus incumberet et oraret, protinus vidit, singillatim demonstrans omnes notos atque vicinos. Quo facto cuncti, qui audierant, gratias deo lacrimantibus gaudiis retulerunt.
Marinus quoque, primicerius cantorum sanctae ecclesiae neapolitanae, cum sanitatem post immanissimum languorem recipere pro incessabili capitis dolore non posset, caput vehiculo credens apposuit et mox a dolore liberum sublevavit memorque beneficii semper in die depositionis eius occurrens voti sacrificium deo cum gratiarum actione reddebat.
Verum multis plura scientibus sufficiat tria de innumeris, quae in ingressu eius gesta sunt, beneficiorum virtutumque retulisse miracula. Monasterium igitur in eodem loco constructum ad memoriam beati viri hactenus perseverat, cuius meritis multi obsessi a daemonibus sunt curati et diversis obstricti languoribus receperunt ac recipiunt operante dei gratia sanitatem, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.