Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/3

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
7
VITA S. SEVERINI.
VITA SANCTI SEVERINI.

I. In tempore, quo Attila, rex Hunnorum, defunctus est, utraque Pannonia ceteraque confinia Danuvii rebus turbabantur ambiguis. Tunc itaque sanctissimus dei famulus Severinus de partibus orientis adveniens in vicinia Norici Ripensis et Pannoniorum parvo, quod Asturis dicitur, oppido morabatur, ubi vivens iuxta evangelicam apostolicamque doctrinam, omni castitate et pietate praeditus, in confessione catholicae fidei venerabile propositum sanctis operibus adimplebat. Dum ergo talibus exercitiis roboratus palmam supernae vocationis innocue sequeretur, quadam die ad ecclesiam processit ex more. Tunc presbyteris, clero vel civibus requisitis coepit tota mentis humilitate praedicere, ut propter hostium insidias imminentes orationibus ac ieiuniis et misericordiae fructibus inhaererent. Sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inquinati praedicentis oracula infidelitatis suae discrimine probaverunt. Famulus autem dei reversus ad hospitium, quo ab ecclesiae fuerat custode susceptus, diem et horam imminentis excidii prodens 'De contumaci', ait, 'oppido et citius perituro festinus abscedo'. Inde ad proximum, quod Comagenis appellabatur, oppidum declinavit. Hoc barbarorum intrinsecus consistentium, qui cum Romanis foedus inierant, custodia servabatur artissima nullaque ingrediendi aut egrediendi facilius licentia praestabatur. A quibus tamen famulus dei, cum esset ignotus, nec interrogatus est nec repulsus. Itaque mox ingressus ecclesiam cunctos de salute propria desperantes ieiunio et orationibus atque eleemosynis hortabatur armari, proponens antiquae salutis exempla, quibus divina protectio populum suum contra opinionem mirabiliter liberasset. Cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex, qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor exstiterat, venit atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus interitum sui oppidi habitu verboque monstravit, adiciens eadem die, qua quidam homo dei praedixerat, barbarorum vastatione deletum. Quo audito solliciti responderunt: 'Putasne, ipse est, qui desperatis rebus dei nobis subsidia pollicetur'? Mox igitur in ecclesia recognito dei famulo senex pedibus eius prostratus aiebat ipsius se meritis liberatum, ne cum ceteris oppidaneis subiret excidium.

II. His auditis habitatores oppidi memorati incredulitatis veniam postulantes monitis viri dei sanctis operibus paruerunt ieiuniisque dediti et in ecclesia per triduum congregati errata praeterita castigabant gemitibus et lamentis. Die autem tertia, cum