Jump to content

Pagina:Vitrioli - Epigrammi latini, G. Nobile, 1871.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 54 —


LXIII.
Nizza

Flatibus o tepidis nimium jucunda, Nicaea,
    Saepe ubi vitales ebibit aeger aquas:
Sunt ubi convalles, sylvae, gratique recessus;
    Vere ubi perpetuo roscida splendet humus:
Non propter fontes es tu mihi cara salubres,
    Quodve tuum zephyrus mulceat usque sinum;
Ast ibi quod primas hausit Blancardius auras,
    Omnibus es terris carior ipsa mihi.


LXIV.
Un marito inconsolabile per la morte della moglie

Dat longos fletus extinctâ conjuge Drances,
    Jurat et extinctâ conjuge velle mori!
Servavitque fidem! lapso nam denique mense,
    Drancis in amplexum sponsa novella venit....


LXV.
Il padre di Virginia ad Appio decemviro

Tu dederas leges: at non e legibus ullum
    Praesidium sperat territa virginitas.
Ergo, quod stringo ferrum, scelerate decemvir,
    Hoc ferrum, gnatae Virginis ultor erit !