Dicebar felix merito Campania quondam,
Naturae atque artis splendida muneribus.
Pendebant tumidae nostris in collibus uvae;
Stabat bacciferae Palladi juncta Ceres.
Vesvius hîc bellas circum se viderat urbes,
Irriguos amnes, pinguia culta, lacus:
Et mille adnabant pisces Lucrinide in unda;
Stillabant nostris cerea mella favis.
At nunc post clades, ac diri incendia montis,
Infelix vero nomine dicar ego!
Quae frons! augusto quantum decus enitet ore!
In coelo talem suspicor esse Jovem!
Iam vigil Oceano properat se mergere Plias;
Eos puniceo subrubet alta polo.
Mane novo, Æolio solvet de litore Sappho
Uda petens terrae litora Sicelidis.
Ipse regat clavum, sedeatque in puppe Cupido:
Trina Charis pandat turgida vela manu.
Subsidant undae pelagi; perque aëra tantum
Aurigeras pennas exagitet Zephyrus!