Jump to content

Pagina:Vitrioli - Epigrammi latini, G. Nobile, 1871.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 68 —


LXXXV.
Al Padre

Parthenope primo vidit te flore juventae
    Extemplo Aonios congeminare sonos.
Postea flexanimae pollens tu munere linguae,
    Rheginae fueras gloria prima togae.
Ergo incinge, pater, binis jam tempora sertis,
    Quae tibi dat Phoebus, quae tibi sancta Themis.


LXXXVI.
La Gloria

Quid plausus hominum, vel quid sit gloria quaeris?
    Aura levis, fumus, sibilus, umbra, nihil.


LXXXVII.
Narcisso scolpito da Angenida

Nunc me lucidulo quoties in fonte viderem!
Pulcrior a scalpro redditus Angenidae,


LXXXVIII.
Il tragitto dello stretto d’Abido

Nabat Abydenas Leander saepe per undas,
    Cerneret ut vultus, Sesti puella, tuos.
Ast ego, ne informis videam Clitenidis ora,
    Tranabo ingentem, Iuppiter!, oceanum.