Jump to content

Pagina:Vitrioli - Epigrammi latini, G. Nobile, 1871.djvu/74

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 72 —


XCIII.
Epitaffio

Immunes forma et virtus si funeris essent,
    Non hoc sub saxo, bellula Amina, fores.


XCIV.
Uno scrittor di tragedie

Quum labra in risum cupio dissolvere, Maena,
    Quae dictas tragico carmine scripta lego.


LXCV.
Regolo a Cartagine

Mittor ego in patrios fines: tamen inde redibo,
    Vel si, Carthago, lumine captus ero.
Lacrimulas sparget conjux, gnatique tenelli:
    Carior at lacrumis est mihi sancta Fides.


XCVI.
Cicerone al triumviro Marco Antonio

En adsum: caput ense meum decide, triumvir,
    Hanc linguam crebro, perfide, pungat acus.
Dum mea, quot scripsi, facunda volumina stabunt,
    Haec stabit, sceleris nuncia lingua tui!


XCVII.
Medea

Abscidit ista suos, insontes femina natos?
    Hyrcanis similis tigribus illa fuit!
Ast etiam tigris teneros alit ubere natos;
    Saevior Hyrcanis tigribus illa fuit!