pro[1] suarum viribus facultatum[2] prestent illis, quibus facienda est restitutio, cautionem, si presentesfue rint, vel eis absentibus episcopo aut eius vicesgerenti[3] sive rectori ecclesie, in cuius parochia manifestus usurarius [habitat][4], coram fidedignis ipsius parochie. Et si[5] quantitas usurarum exactarum[6] manifesta fuerit, illa semper[7] in caucione huiusmodi exprimi debet, alioquin tam religiosi quam seculares, qui scienter usurarios manifestos admittere[8] ausi fuerint ad ecclesiasticam sepulturam, preter alias penas sint ipso iure sentencie[9] excommunicacionis vinculo innodati nec eciam ad eandem ecclesiasticam sepulturam et confessionem sunt admittendi, si de usuris, quas receperunt, satisfieri[10] expressa quantitate vel indistincte[11] in ultima voluntate mandaverint[12], donec de usuris ipsis fuerit, prout paciuntur facultates eorum, plenarie satisfactum, vel, ut predictum est, eo modo caucio[13] de satisfaciendo sit facta.
15. Item quia propter multitudinem sepeliendorum ecclesie in pavimentis deformantur et homines ipsas visitantes ex fetoribus temporibus estivis, ut plurimum, inficiuntur, ut igitur talibus obvietur, statuimus, ut nullus deinceps in ecclesiis sepeliatur, nisi sit patronus vel notabilis[14] benefactor aut qui alias ab antiquo liberam habuerit sepulturam. Si quis autem preter istos supradictos in ecclesia pecierit sepulturam, pro fabrica ecclesie unam marcam assignabit vitricis ecclesie et non propter pro plebano presentanda[15].
16. Item quia sunt[16] nonnulli vagi presbiteri in civitatibus et opidis permorantes, qui plebanis locorum recusant obedire, viventes[17] scandalose, populum seducentes, statuimus, quod plebani locorum tales sacerdotes ad divina celebranda in suis ecclesiis non admittant.
- ↑ U. per.
- ↑ U. facultatem.
- ↑ P. vicesgerencium.
- ↑ W P. słowo habitat opuszczone.
- ↑ U. si opuszczone.
- ↑ U. exacta.
- ↑ U. zamiast illa semper ma se ipsum.
- ↑ U. manifestos admittere opuszczone.
- ↑ U. sentencia.
- ↑ U. satisfecerint.
- ↑ U. indistincta.
- ↑ P. mandaverunt.
- ↑ P. concio.
- ↑ U. notorius.
- ↑ W P. koniec tego ustępu brzmi: pecierit sepulturam pro fabrica ecclesie et non plebano presentandam. Brakujące widocznie słowa uzupełniamy z odpisu U.
- ↑ U. sunt opuszczone.
- ↑ W P. zdanie od qui do viventes opuszczone.