71. Item archidiaconi[1] nequaquam tollerent[2] clericorum concubinas, alioquin sunt suspensi a divinis.
72. Item omnes plebani et beneficiati habeant sua sigilla sub pena sinodali[3] propter execucionem infra mensem et se subscribant, diem et horam apponendo, quando mandatum receperint[4] et qualiter mandatum sint[5] executi, scilicet utrum in persona propria vel in domo; et quod omnes et singuli plebani sua sigilla de presenti producant[6] et ostendant.
73. Item statuimus, ut omnes rectores ecclesiarum officialium et archidiaconorum litteras currentes et mandata nostra continentes perlectas, executas si opus fuerit, statim transmittant ulterius[7], nec, si tempus habent[8], per noctem eas apud se retineant sub pena excommunicacionis et sinodali trium marcaram, [sed] ipsas ad proximos vicinos suos[9] mittant.
Primo propter homicidium vel aliqaod enorme crimen. Item propter sanguinis effusionem vel seminis humani fornicam[14]. Item propter notabile vulnus. Item si aliquis excommunicatus publice in ecclesia vel in cimiterio fuerit sepultus, divina officia non possunt ibidem[15] peragi nec corpora mortuorum tumulari, nisi extumulentur et ecclesia vel cimiterium reconcilietur[16].
Primo Nativitas Domini, sanctorum Stephani prothomartiris, Johannis Evangeliste, Innocentum, Circumcisio Domini, Epiphania Domini, Agnetis virginis, Dorothee virginis, Conversio
- ↑ U. archidiaconus.
- ↑ U. tolleret.
- ↑ U. sinodali opuszczone.
- ↑ U. ceperint.
- ↑ U. mundata sunt.
- ↑ U. producent.
- ↑ U. ulterius opuszczone.
- ↑ U. habet.
- ↑ U. suos opuszczone.
- ↑ W U. zamiast secuntur są słowa Item nota.
- ↑ U. per.
- ↑ U. execret, P. exoretur.
- ↑ U. reconciliacione.
- ↑ U. fornicarii.
- ↑ U. ibidem opuszczone.
- ↑ Na tem kończy się w U. tekst statutów poczem następują słowa: Et sic est finis statutorum istorum, laus Christo detur, quia libro finis habetur.