Jump to content

Pagina:Werkecarlf02gausrich.djvu/91

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Quarta cum secunda fit identica. Adiumento harum aequationum tres incognitarum eliminare licet, quo pacto omnes sedecim iam ad duas reductae sunt.

17.

Ut vero determinationem completam nanciscamur, investigare conveniet multitudinem solutionum congruentiae 1+α+β+γ≡0(modp) designantibus α, β, γ indefinite numeros e complexibus A, B, C. Manifesto valor α=p−1 non est admissibilis, quum fieri nequeat β+γ≡0: substituendo itaque pro α deinceps valores reliquos, prodibunt h, i, k, l valores ipsius 1+α ad A, B, C, D resp. pertinentes. Pro quovis autem valore dato ipsius 1+α ad A pertinente, puta pro 1+α=α0, congruentia α0+β+γ≡0 totidem solutiones admittet, quot congruentia 1+β′+γ′≡0 (statuendo scilicet β≡α0β′, γ≡α0γ′), i.e. solutiones (12)=m. Perinde pro quovis valore dato ipsius 1+α ad B pertinente, puta pro 1+α=β0, congruentia β0+β+γ≡0 totidem solutiones habebit, quot haec 1+α′+β′≡0 (scilicet statuendo β≡β0α′, γ≡β0β′), i.e. solutiones (01)=i. Similiter pro quolibet valore dato ipsius 1+α ad C pertinente, puta pro 1+α=γ0, congruentia γ0+β+γ≡0 totidem modis diversis solvi poterit, quot haec 1+δ+α′≡0 (nempe statuendo β≡γ0δ,γ≡γ0α′), i.e. solutionum multitudo erit (03)=l. Denique pro quovis valore dato ipsius 1+α ad D pertinente, puta pro 1+α=δ0, congruentia δ0+β+γ≡0 totidem solutiones habebit, quot haec 1+γ′+δ′≡0 (statuendo β≡δ0γ′, γ≡δ0δ′), i.e. (23) =m solutiones. Omnibus itaque collectis, patet, congruentiam 1+α+β+γ≡0 admittere hm+ii+kl+lm solutiones diversas.

Prorsus vero simili modo eruimus, si pro β singuli deinceps numeri complexus B substituantur, summam 1+β obtinere resp. (10), (11), (12), (13) sive i, l, m, m valores ad A, B, C, D pertinentes, et pro quovis valore dato ipsius 1+β ad hos complexus pertinente, congruentiam 1+β+α+γ≡0 resp. (02), (31), (20), (13) sive k, m, k, m solutiones diversas admittere, ita ut multitudo omnium solutionum fiat