Jump to content

Pagina:Werkecarlf03gausrich.djvu/179

E Wikisource
Haec pagina emendata est
METHODUS NOVA
INTEGRALIUM VALORES
PER APPROXIMATIONEM INVENIENDI.


1.

Inter methodos ad determinationem numericam approximatam integralium propositas insignem tenent locum regulae, quas praeeunte summo Newton evolutas dedit Cotes. Scilicet si requiritur valor integralis ab usque ad sumendus, valores ipsius pro his valoribus extremis ipsius et pro quotcunque aliis intermediis a primo ad ultimum incrementis aequalibus progredientibus, multiplicandi sunt per certos coëfficientes numericos, quo facto productum aggregatum in ductum integrale quaesitum suppeditabit, eo maiore praecisione, quo plures termini in hac operatione adhibentur. Quum principia huius methodi, quae a geometris rarius quam par est in usum vocari videtur, nusquam quod sciam plenius explicata sint, pauca de his praemittere ab instituto nostro haud alienum erit.


2.

Sit multitudo terminorum, quos in usum vocare placuit, statuamusque ita ut valores ipsius sint etc. usque ad , respondeantque iisdem resp. valores ipsius hi etc. usque ad denique ponatur indefinite , ita ut etiam spectari possit tamquam functio ipsius Designemus per functionem sequentem