Jump to content

Pagina:Werkecarlf03gausrich.djvu/189

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ita ut T′ sit functio integra ipsius t in hoc producto contenta, T″ vero pars altera, scilicet series descendens in infinitumque excurrens. Quo facto valor integralis ∫Td⁡tt−a a t=0 usque ad t=1 aequalis erit valori functionis T′ pro t=a. Quodsi itaque valores determinatos functionis

T′(d⁡Td⁡t)

pro t=a, t=a′, t=a″, t=a‴ etc. usque ad t=a(n) resp. per R, R′, R″, R‴…R(n) denotamus, integrale ∫Yd a t=0 usque ad t=1 fiet

=RA+R′A′+R″A″+etc.+R(n)A(n)

quod per Δ multiplicatum exhibebit valorem vel verum vel approximatum integralis ∫yd⁡x ab x=g usque ad x=g+Δ.


9.

Hae operationes aliquanto facilius perficiuntur, si loco indeterminatae t introducitur alia u=2t−1. Scribimus quoque brevitatis caussa b=2a−1, b′=2a′−1, b″=2a″−1 etc. Transeat T, substituto pro t valore 12u+12, in U2n+1, sive sit

U=(u−b)(u−b′)(u−b″)…(u−bn)

Erit itaque d⁡Td⁡t=12n.d⁡Ud⁡u, adeoque M, M′, M″ etc. valores determinati ipsius 12n.d⁡Ud⁡u, si deinceps statuitur u=b, u=b′, u=b″ etc.

Quum series t−1+12t−2+13t−3+14t−4+ etc. nihil aliud sit quam log⁡11−t−1=log⁡1+u−11−u−1: per substitutionem t=12u+12 necessario transibit in 2u−1+23u−3+25u−5+27u−7+ etc. Quodsi itaque statuimus

U(u−1+13u−3+13u−5+17u−7+etc.)=U′+U″

ita ut U′ sit functio integra ipsius u in hoc producto contenta, U″ vero pars altera, puta series descendens infinita, patet esse

T′+T″=12n(U′+U″)

Sed manifesto T′, tamquam functio integra ipsius t, per substitutionem t=12u+12 necessario functionem integram ipsius u producet: contra T″, quae non continet nisi potestates negativas ipsius t, per eandem substitutionem tantummodo potesta-