Pagina:Xiphias Carmen.pdf/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est


In piscem sic tela volant, sic dura natantis
Membra petunt nautae. Sed contra audentior iste
Verberat adsurgens undas, fremit ore minaci
Et magnos saltu passim sinuatur in arcus.
Non tamen infelix poterit depellere mortem!
Namque aliquis, cernens Scylleia templa, precatur:
Da nunc, Scylla parens, telo, quod missile libro,
Fortunam: exuvias magni tu piscis habebis,
Ipsiusque tuo pendebunt rostra sacello.
Tuque, Charybdis, ades, colui si semper honores,
Diva, tuos, parva facilem veneratus acerra.
Haec fatus celsa in puppi, dextraque tridentem
Sustulit et piscem longa ferit eminus hasta,
Quae cadit, at lateri pendet suspensa phaseli.
Saevit inops mediisque diu bacchatur in undis
Bellua, lethiferum grandi si corpore ferrum
Excussisse queat: stat fixus vulnere mucro!
Iam lecti iuvenes morituro linea laxant
Vincula squamigero. Laxis decurrere habenis
Cernere erit piscem. At defectis viribus aeger
Substitit et vitam multo cum sanguine fundit.
Tum vero exsiliunt Nereia numina ponto