Migne Patrologia Latina Tomus 19
I
[recensere](PL 19 0395)
Quae quondam fueras pulchro decorata libello,
Carmen in Augusti ferto, Thalia, manus. (0396)
Ostro aditura nitens, argento auroque coruscis
Scripta notis, picto limite dicta notans,
Scriptoris bene compta manu, meritoque renidens,
Gratifici Domini visibus apta sacris:
Pallida nunc atro chartam suffusa colore,
Paupere vix minio carmina dissocians,
Hinc trepido pede tecta petis venerabilis aulae,
Horrida quod nimium sit tua nunc facies.
Quos habitus vatis praesentia fata merentur,
Vix locus hoc saltem praebuit unde venis.
Suppliciter tamen ire potes, Dominumque precari,
Squalor et hae sordes, conveniunt miseris.
Cum dederit clemens veniam, natumque laremque
Reddiderit, comptis ibis et ipsa comis,
Purpureo fulgens habitu, radiantibus intus,
Ut quondam, scriptis ambitiosa tuis.
II
[recensere]
(Vides ut ara stemdicata Pythio
Fabre polita vatis arte musica
Sic pulchra sacratissima gens phoebo decens
His apta templis quis litant vatum chori
Tot compta sertis et camenae floribus
Heliconiis locanda lucis carminum
Non caute dura me polivit artifex
Excisa non sum rupe montis albidi
Lunae nitente nec pari de vertice
Non caesa duro nec coacta spiculo
Artare primos eminentes angulos
Et mox secundos propagare latius
Eosque caute singulos subducere
Gradu minuto per recurvas lineas
Normata ubique sic deinde regula
Utor a quadrae sit rigente limite
Vel inde ad imum fusa rursum linea
Tendatur arte latior per ordinem
Me metra pangunt de Camenarum modis
Mutato nunquam numero duntaxat pedum
Quae docta servat dum praeceptis regula
Elementa crescunt et decrescunt carminum
Has Phoebe supplex dans metrorum imagines
Templis chorisque laetus intersit sacris)
III
[recensere](PL 19 0395) (0397)
Alme, decus mundi summum, rector pius orbis,
Auguste, inuicta populos uirtute gubernans
5iustitia, imperii nationum, Constantine,
effrenatarum moderamine pacificator,
quem diuus genuit Constantius induperator,
aurea Romanis propagans saecula nato,
heu nimis ad caelum properans, ni liquerit ille
aeternum auxilium inuictum iustumque piumque,
alme pater patriae, nobis te, maxime Caesar,
10Ausoniae decus, o lux pia Romulidum.
Est placitum superis tunc haec in gaudia mundi
perpetuis bene sic partiri munera saeclis;
sidera dant patri, et patris imperium,
sancte, tibi. magnae data tu lux aurea Romae.
15Ista canit ruris tibi uates ardua metra.
In hoc carmine primus versus ex dissyllabis partibus orationis constat.
Secundus ex trisyllabis.
Tertius ex tetrasyllabis.
Quartus ex pentasyllabis.
Quintus ex una, duabus, tribus, quatuor, quinque syllabis constat, qui dicitur Torpalius sive Symphalicus.
Sextus ex quinque partibus orationis constat, quarum manente ultima, caeterae quatuor ordinem suum per vices mutant.
Septimus de octo partibus orationis solus constat, nec bis ullam partem habet, nec minus aliquam.
Octavus per omnes casus declinatur.
Nonus et ad directum heroicus, et reciprocus heroicus est.
Decimus et ad directum pentameter est, et reciprocus aeque.
Undecimus et ad directum hexameter est, et reciprocus nulla exempta littera vel syllaba fit idem pentameter.
Duodecimus heroicus est.
Tertius decimus pentameter, fit heroicus, et heroicus pentameter.
Quartus decimus et
Quintus decimus ad directum heroici sunt, dum redeunt Sotadici.
IV
[recensere](In hoc et in sequentibus carminibus litteras minio in editione Welseri pictas majori charactere distinximus.)

(Prodentur minio caelestia signa legenti.
Constantine, decus mundi, lux aurea saecli,
quis tua mixta canat mira pietate tropaea
exultans, dux summe, nouis mea pagina uotis,
aemula quam Clarii genitoris Calliopeae
composuit tali nunc mens perfusa liquore?
Versificas Helicon in gaudia proluat undas,
clementique nouum numen de pectore uerset,
namque ego magnanimi dicam numerosa canendo
sceptra ducis. Gazzae nobis dat Graecia dona,
saeclaque Blemmyico sociali limite firmas,
Romula lux. Condigna nouis florentia uotis
uoto scripta cano. Tali Mars cardine tecto
iam bellis totum Myseum perplectere ciuem
ut pateat Rubicon parili petit aethera iure.
Nunc felix proprios pacis me scrupea uisus
iam stimulat signis exultans Musa notare,
gaudia laetus nunc per me notat auia Phoebus
retito quoque texta nouo cane laurea plectro,
arte notis picta felicia saecula plaudens.
Sic aestus uates fido duce, Pythie, carpens
nunc tutus contemnat, summe, procax; ego uero
nunc mare Sigaeum ualeam bene frangere remo,
carbasa Noctiferum totum si scrupea tendo,
pulpita deportans. uisam contexere nauem
Musa sinit; coniuncta tuo spes inclita uoto.
Mentem per tortum fessam non frangat hiulco
laus mea ficta pede stans magna mole docendi.
Signa palam dicam laetissima flumine sancto,
mente bona; contemnat, summis cum sibi agonem
uotis post fractum Martem clementia reddet?
Sic nobis lecto quo crescunt aurea saecla
mox Latio uincens iam bis uicennia reddes,
carmine quae pietas miro de nomine formet.
Flore notans uotum uario dat pagina felix,
Augustae sobolis memorans insignia fata.
Iudice te uel teste pio condigna parentis
iungentur titulis felicia facta nepotum.)
In hoc carmine a monogrammo Iesu oritur principium lectionis, ut pectore levetur obscuritas. (0399) In qua duo versus Graece sunt, incipientes a laeva parte monogrammi, ex quibus unus eiusdem signi reliquis partibus functus, media littera N terminatur,
Τὴν ναῦν δεῖ κόσμον, σὲ δὲ ἄρμενον εἰνὶ νομίζιν ( Sιc ).
Alter inde descendens ad alveum navis, speciem gubernaculi partis suae fine concludit. Qui est talis,
Θούροις τεινόμενον σῆς ἀρετῆς ἀνέμοις.
Versus vero qui aut a prora incipiunt, aut a rostro, aut a remis, aut sub prora, extremo puppis acumine terminali, texta vicere, alii vota circumcludunt. Qui sunt tales,
Navita nunc tutus contemnat summe procellas,
Nigras nunc tutus contemnat summe procellas,
Tutus contemnat summis cumulata tropaeis.
Pulsa mente mala contemnat summe procellas.
Spe quoque Roma bona contemnat summe procellas.
Roma felix floret semper votis tuis.
V
[recensere]
(Fingere Musarum flagrarem numine uultus,
alme parens orbis, perfecta in munia uersu,
uotaque, si ratio non abnuat ordine Phoebi.
Gesta canunt, quos Aonium placabile numen
uatis sorte frui dat; donis carminis ex hoc
sustollens et uersu instigans ora sonare,
tu mentem inspiras uatis; tu gaudia semper
in te, sancte, uocas. tu quiuis docta Camenae
edere dicta fauens, tu laetus uota secunda,
ut rata sint, audis; tua mitis rector Olympi
tempora praecipua seruat pietate serena.
Aurea iam toto, uictor, tua saecula pollent,
Constantine, polo. haec nexus lege solutis
dicturus metris magno mouet agmine Musas,
at mea uix pictis dum texit carmina Phoebi
Calliope modulis, gaudet, si uota secundet
Delius, intexta ut parili sub tramite Musa
orsa iuuet, uersu consignans aurea saecla.
Sed tibi deuotam rapiunt ad gaudia mentem
audenterque loqui suadent per deuia uoto
Aonides fretae, et, quantis sua uerba tueri
legibus astrictae, te tota mente fideque
uatis uoce tui, tua, princeps inclite, tanta
bella canunt, et Pegaseo noua carmina potu
exercent, nexuque uolunt nunc rite sonare
egregium imperium, tanto cur munere fungi
et praecelsa iuuat uersu per scrupea fari.
Mentis opus mirum metris intexere carmen
ad uarios cursus; uix, arto in limite clausa,
nodosos uisus artis cata praeferat ex hoc,
et tamen ausa loqui tanto mens aestuat ore,
nec dignum uotis carmen sic reddere retur,
tali lege canens; quae nostrum pagina sola,
ex Helicone licet, complebit, munus amoris,
picta elementorum uario per musica textu.)
Istud carmen tricenas quinas litteras per omnes versus habet. Et est primus versus per anfractum, a prima littera usque ad ultimam litteram primi versus,
Fingere Musa queat tali si carmine vultus;
Simili anfractu per acrostichidem in deorsum versum a secunda littera usque ad penultimam,
Augusti, et metri et versus lege manente;
Item simili anfractu ultimus versus a prima littera usque ad ultimam sui,
Picta elementorum vario per musica textu;
Adaeque iterum pari anfractu in telostichide a secunda littera ac deorsum versum usque ad penultimam,
Vincere Apelleas ardebit pagina ceras.
Item ab octava decima primi versus littera, ad directum per medium deorsum versum descendens,
Grandia quaerentur si vatis laeta Camena.
Item ad octavam decimam acrostichidis per medium ad directum versus,
Orsa juvet, versu consignans aurea saecla.
In hac pagina quatuor hexagona sunt pari numero litterarum, et octo orthogona adaeque pari numero litterarum per singulas litteras crescentia et decrescentia.
VI
[recensere]
(Sancte, tui uatis, Caesar, miserere serenus.
Auguste omnipotens, almo mortalia cuncta
numine laetificans, nobis ad gaudia nomen,
Constantine, tuum fecundi carminis ex hoc
te duce det Musas; nam tristis cura recusat
egregios actus: iam sedent crimina Parcae.
Tunc melius dominum te uox secura sonabit,
uirtutum rector. potuit uix pangere uersu
ista modo, et maesto sic saltim dicere uati;
uix mihi Calliope pauitanti conscia nutu
adnuit, ausa precem uatisque edicere fata
tristia, signato partes ut limite claudat
iure pari carmen, mediis ut consona in omni
sit nota prima sui, et sit pars extima talis
ceu media, e primis occurrens aptius istic
ad laterum fines, et pars, quae diuidit orsa
e medio, caput esse queat uersuque referre:
Sancte, tui uatis, Caesar, miserere serenus.
Alme, salus orbis, Romae decus, inclite fama,
re melior, pietate parens, ad Martia uictor,
mitior ad ueniam, permulcens aspera legum
iustitia, aeternae uires et gloria saecli,
spes data plena bonis et felix: copia rebus,
eximium columen ueterum uirtute fideque,
Romae magne parens, armis ciuilibus ultor,
et summi laus grata dei, mens clara, superne
rebus missa salus, per te pax, optime ductor,
et bellis secura quies, sancta omnia per te.
Solis iura suis fidissima dextra maritis
et sociale iugum praebet, consortia uitae.
Respice me falso de crimine, maxime rector,
exulis afflictum poena; nam cetera causae
nunc obiecta mihi uenia, uenerabile numen,
uince pia et solito superans fatalia nutu
sancte, tui uatis, Caesar, miserere serenus.)
In hoc carmine omnes versus tricenarum quinarum litterarum sunt, et primi versus littera S communis est cum acrostichide; ultima littera primi versus, id est S communis est cum telostichide: Ultima littera acrostichidis, id est S communis est cum ultimo versu: Primi versus media littera, id est decima octava S, caput est medii versus deorsum descendentis per medium ultimi versus: Acrostichidis media littera, quae est decima octava, S, caput est medii versus ad directum: qui medii versus vel ad directum ire possunt, vel a medio flecti, idem sonantes. Est autem versus qui per omnes partes has sonat,
Sancte tui vatis, Caesar, miserere serenus.
Quadrae quatuor eodem versu clausae, habent per omnes partes senas denas litteras, in quibus quadris mediis octonae litterae ad directum minio scriptum faciunt versum,
Aurea sic mundo disponas saecula toto.
VII
[recensere]
(Constantine pater, tu, mundi gloria, consul,
ecce tuo renouata dabis tot aperta labore
regna per innumeras gentes. mox carus Eois
tot populis pia iura feres, et solus in omni
Augustus mundo sparges et in ultima numen.
Sol tibi felices faciet spes perpete nutu:
ars bona iustitiae et diuum uicina decori
largi dona boni caelo capit; influit illuc
uota quod optarint pietatis. cana subibit
sancta Ceres; tellus reddit Bacheia lapsa
riuis dona suis; non Euri e flamine turbant
enormes pelagus; stat mitis principe noto
res per iusta uigens oris, qua signa Booten
ultima consocia tollunt in sidera dextra.
Maxime, iustitiae lumen, concordia et omen
pacificum te tota cupit iam saucia et orat
res fessas cito pace leues. tu iunge sereni
orbis uota tui, gentes sibi iunge uolentes.)
In isto carmine tricenae quinae litterae sunt. Sed acrostichis cum telostichide juncta facit versum,
Certa salus rerum, proles invicta tonantis.
In qua secunda littera noni versus designat,
Orbi tu renovas felicis tempora saecli.
Item a secunda decimi versus littera, ad penultimam ejusdem bis ascendens et bis descendens rubrica, continet versum hunc,
Aurea justitiae terris insignia donas.
VIII
[recensere]
(Fortia facta ducis toto dominantia iam nunc
orbe canam, quis laeta suo sub principe tanto
rursum Roma tenet, mundi caput, inclita, carmen.
Tu uatem, tu, diua, mone. lacerata cruentis
imperiis pars fessa poli diuisa gemebat
sceptra et Ausoniae maerebat perdita iura.
Siqua fides, tantis Romanum gloria nomen
insignit titulis, dominos et libera quaerunt,
maestaque iure suo trepidat plaga maxima mundi.
Unde iubar lucis primum radians Hyperion
sideribus pulsis rutilo diffundit ab ortu,
inde tuum nomen multum uenerabile cunctis,
maxime bellantum domitor, lux unica mundi,
perpetuis uotis cupiunt, memorabile numen,
exoptant, seruire uolunt (mirabile dictu)
remque laremque suum, tanta est tibi gloria iusti,
Auguste. iuuat ecce tuo sub foedere iam nunc
totum orbem post tot caedes, quas fessa gemebant
omnia, nunc nullo tandem trepidantia motu,
Romuleis seruire piis, pater inclite, iussis.)
In hoc carmine acrostichis habet scriptum,
Fortissimus Imperator;
Quartae decimae litterae,
Clementissimus Rector;
Ultimae,
Constantinus invictus.
IX
[recensere]
(O qui Tartareas pede fauces proteris almo,
o miserate tuos, quis ignea templa supremi
annuis esse poli, pia lucis regna paternae,
tu uirtus aeterna dei; tecum omnia, Christe,
tunc pater exorsus, cum moles obsita pigro
squalore emersit, positoque adrisit operto
ante ortus hominum; sancto tu, diue, Tonanti
secretae uires, quem tutum mens genitoris
sola tenens prudensque dei deus interioris,
principii sobolem nullius, uasta cruento
quod Mors regnabat leto, rata gaudia fudit
ore medellifero, nec poena perpete frangi
depulsos homines placuit natalibus astris;
tum tu prostratis uitae uia, sed tamen olim
praesago admonitu te uatum fata canebant.
Te, quia fecundus porro ortus error agebat,
consilii ut summam rerum sator edidit ore,
o uere patris sapientia, Christe; opulento
exertus uerbo, detrusum in uincula mortis
mox hominem sumis, quaeque est uis una saluti,
infima dignare quod naturae ordine recto,
ut perculsa leues, inclinere ipse iacenti.
Non e terreno corpus tibi pondere tractum,
praecelso sed uirgo uterum de semine feta,
nec segni coitu natus, sed coniuge caelos,
corporeus uultu, deus actu: casus utrumque.
Inuitans iussa exemplis hominique dicatus
aequalis dominus, quia lis onerosa caduco
dicta sit humano, sperem ut diuina imitatu,
ipse hominis titulo incedis, teque profanis,
maxime, Iudaeis plectendum post pia mille
munia permittis, letumque salubre luisti;
mox necat humanas in se caro pendula noxas,
at pater in sedes natum recipitque uehitque.
Aeternum saluis signum dat machina sacra.)
Omnipotens genitor, tuque, o divisio mixta,
Filius atque Pater, et sanctus Spiritus, unum:
Faveas votis.
X
[recensere]
(Dissona conexis audet componere uerbis
omine mens elata bono. iuuat inclyta linguae
munera Graiorum Musa modulante nouare,
inque uicem, uersu cecinit quae forte Latino,
nunc alio textu Graecorum in carmina duci,
ordine ut in duplicem nectatur littera uocem.
Nunc age fecundae reserent pulcherrima Musae;
ore sonet docili chelys inclyta carmina Phoebi:
spem rerum iustumque canam summamque salutis
te dominum, bona dona dei, te, magne, parentem
Romanum, gratumque orbem tibi, maxime, semper,
omnia quod certa respirant mente quietem.
Cum placidi spectent hostiles mille triumphos,
omnia plena bonis tua, Constantine, Quirites,
nil sibi crediderint carum mage te, decus orbis.
Seruatos Tyrii se semper uindice dextra
te domino exultant; tranquillis carior urbi
Africa temporibus potitur seruata quiete,
nunc se felicem, nunc se sub numinis arce
tutam, quod Carthago decus uenerabile gestat,
iure putat: tantum fatis, lux inclyta, praestat
nobile te domino nomen; spes et decus almumst.
Omnis ab Arctois plaga finibus horrida Cauro
pacis amat cana et comperta perennia iura,
et tibi fida tuis semper bene militat armis,
resque gerit uirtute tuas populosque feroces
propellit caeditque, habens tibi debita rata,
et tua uictores sors accipit. hinc tibi fortes
teque duce inuictae attollunt signa cohortes;
undique te comitata dei pia numina summi
omnibus ultorem praebent, et iura fidemque,
alme, tua spectant: respondent omnia uotis.
Undique pacatis saluator maxima rebus
gaudia praestabis, dabis otia uictor in orbe;
uirtutum meritis uicennia praecipe uota.
Saeclorum creuit gemino spes Caesare certa,
tuque, o sancte parens, olim post mille tropaea,
o lux Ausonidum, dispone sceptra nepotum.)
In hoc carmine acrostichis habet scriptum,
Domino nostro Constantino Perpetuo Augusto.
Decimae omnium versuum litterae, et nonae decimae, et vicesimae octavae, descendentes per directum, litteris graecis tres versus habent. Et est in decimis omnium versuum hic versus:
Νεῖμέν σοι βασιλεῖ Χριστὸς, καὶ σοῖς τεκέεσσι;
In nonis decimis hic,
Τίμιον εὐσεβίης κρατέειν ἀρετῆς τε βραβεῖον;
In vicesimis octavis autem versus hic,
Εὐνομίης ἄρχειν τὲ καὶ Aὐσονίοισιν ἀνάσσειν.
Sed cum deorsum versum hoc ordine graece legantur, eaedem litterae per diversum ordinem legentibus, versibus latinis obsequium suum latinarum litterarum officio praebent: Ut sit haec diversitas, ut cum graece significatus suos, tum exprimant et latine.
XI
[recensere]
(Pauca quidem cecini fors friuola; his quoque iungam
ludicra: sic nostra panget tua iussa Camena.
Ambiet haec claudens felicis numine Phoebi
Calliope partita nouis sibi uincula curis,
flexibus ut primis discordi regula cultu
hinc alia sonet arte super Pythoia flexus.
Sic facies, totiens cum confirmauerit aestus,
sic animus nec uictus iners sit saucius. Irim
impleri uarias metricae grauioris ob artes
tandem nosse dei meditantem uix licet aestus;
rite uelit, metro dum in agmine colocat astri
effigiem, trepidoque parans sermone latenter
dicere nec metuens uincto sic omnia ab ortu
pangere. sed rursum Bassus nunc prodere carmen
imperat: hic docilis Musae de fonte meabunt
ordine Castalio texti per nomina uersus.)
In hoc carmine a prima littera primi versus rubrica descendens usque ad octavam octavi, et per amfractum ascendens usque ad penultimam octavi ejusdem versus habet scriptum,
Publilius Optatianus Porfirius haec lusi.
Item a prima novissimi versus usque ad octavam noni, per amfractum ascendens et descendens, usque ad penultimam noni versus, habet scriptum heroicum versum, qui dum redit fit Sotadicus, et est hic,
Omne genus metri tibi pangens optime Basse.
Item a prima littera sexti versus ad tertiam octavi tres litterae hic, et a tertia decima octavi ad quintam decimam sexti, ver, et inde ad decimam septimam octavi, su, et inde a XXVII octavi ad vicesimam nonam sexti sua, et inde ad tricesimam primam octavi ri, et inde a XXXI noni ad XXIX undecimi, oco, et inde ad XXVII noni lo, et inde a XVII noni ad XV undecimi red, et inde ad XIII noni is, et inde a XIII noni usque ad primam undecimi par, facit hendecasyllabum,
Hic versus vario colore dispar.
XII
[recensere]
(Praecelsae quercus frondenti in uertice pendens
testor templa loci Faunos celebrare frequentes,
disparibus compacta modis totidemque cicutis,
dulcisono Panum oblectans modulamine siluas,
Naiadum Dryadumque choros arcanaque Bacchi
orgia et heuuantis Satyros per musica tempe.
Me Pan ad thiasos docuit modulamina cantus,
et uariata sonis uinxit consortia primus;
Attis almus amans, tua maxima cura, Cybele,
e roseo terit ore deus mollique labello,
accenditque tuos Idaeos, mater, amores;
in me felices animauit carmine Musas,
me iudex formae alta gestauit in Ida;
me laeti sociam uoti uicina marito
Eoo lucis canit inuitata sub ortu.)
Haec fistula est versuum heroicorum quindecim, a primo versu usque ad ultimum per singulas litteras decrescens.
XIII
[recensere]
| (Princeps beate, placido sub axe iamnunc iustis, serene, populis fauente mundo |
Jam nunc sub axe placido beate princeps, Mundo favente populis serene justis, |
ln pagina sequenti versus est ex dimidio iambico et dimidio trochaico constans: trochaicam partem in iambicam vertit, et iambicam in trochaeam. Eadem pagina in acrostichide habet,
Pius Augustus :
In telestichide,
Constantinus.
XIV
[recensere]
(Ingemui grauiter, Graecum miseratus amicum,
cui mea mens, admissa dolens, cupit omnia fari,
solus ut haec occulta legens se concitet ira,
unde queat plexum uinclis sontemque tenere,
sed uitans multos, quos foeda ad iurgia coiux
noluerit testes, neu candida femina Graecum
mox caris hebetet telis, nihil improba cygni
deposuisse uidens Helenam, cui gratia binis
maior adulteriis. do nomina cuncta libenter:
Musa sonat Graecis. Fryx coniux, crede canenti.)
XV
[recensere]
(Victor sidereis pollens uirtutibus ibis,
Persica cum natis Latio confinia reddens,
iam Nili princeps, laetis, Oriente recepto,
quos tibi fida dicat concordia, diues Eois
iam populis Parthis, Medis unique dicatis
Augusto et natis. tu magna ad gaudia, sancte
Constantine, faue; te tanto in carmine Musa
et tua descriptis pingit uicennia metris.
At tu supplicibus, olim dux clarus in armis,
da pietate fidem. maior mox gloria honorum,
si totos seruare queas post uota tropaeis.
Parcere iam uersis uirtus denuntiat alma.
Indus, Arabs iam uota ferunt et Media diues,
Aethiopes gnari rapido cum lumine surgit
Tethyos ex gremio Titan. sed et omnia laeta,
Constantine, bono nunc ludent otia saeclo.
Felix Musa, tuis possit quae digna referre
praemia uirtutum meritis uel uoce sonare.
Quid, uaga, Pierios uersus sub uallis opaca
ilice componis? lauro quid carmina carpis?
Castalios tota respondet uoce triumphos,
quam dat fonte suo. Clario tu carmina prome
uate deo digna: aut siquod perferet audens,
maius opus nectens, mens tota mole subibit,
spe pinget carmen, pangat si coepta Camena,
compleat et uersu uariata decennia picto,
ore secunda uouens sub certo limite metri.
indulgens natis patriae pietatis honore,
mitis iure deus; sed Crispi in fortia uires
non dubiae ripa Rhenum Rhodanumque tueri
ulteriore parant et Francis tristia iura.
Iam tu, sancte puer, spes tantae rite quieti
missa polo; saeclis da, Constantine, serena
tempora, summe: pio tricennia suscipe uoto.)
In hoc carmine tricenae quinae litterae per omnes versus sunt, et scriptum est in medio corpore paginae AVG. XX. CAES. X. Sed in lineis litterarum trium AVG. percurrit versus,
Cum sic scripta placent, audent sibi devia Musae;
In duarum sequentium, quae sunt, XX,
Per varios signare modos, devotaque mentis;
Item trium litterarum, quae sunt, CAE,
Gaudia, quae pingens loquitur mea Phoebe Camenae.
In duarum quae sunt quarto loco, S. X,
Summe parens da voce pia tricennia fari.
XVI
[recensere]
(Sancte, decus mundi ac rerum summa salutis,
lux pia terrarum, te solo principe saeclis
immensum gaudere bonis datur. aurea uenit
iustitia in terras et gloria candida ueri;
teque duce mage grata fides et iura renata;
totaque, perculsis ingenti mole tyrannis,
aspera uis posita est belli. res Itala iure
sceptra dabit populis. uoto pius orbis Eoi,
Auguste, inuictus mundi transibis in oras;
teque suplex totis ducibus stipata Syene
orat iura, cupit lucis sibi gaudia nostrae,
optat, amat. fallax, en, perfida tela fugarum
Parthus deposuit; ruit oris undique rubri
litoris aetherio e nutu certamine amoris
Medus; Arabs mox omnis ouat laudare sereni
oris lustra tui, dat ueris, sancte, tropaeis
haec, mage felices titulos, ut uincas amore
aurea. perpetuo restaurans saecula mundo.
Indus et Aurorae miles, quos flumine Nilus
tangit, fecundis uenturus frugifer undis,
orantes pia iura petent; gens nobilis ortu
Aethiopes cuncti parent; optataque mundo
tempora laeta dedit nobis felicitas aeui.
En, suplices Persae iura sibi regia nolunt,
te dominum malunt, fusi tua semper adorant
ora, suis cupiunt totis sibi cedere regnis.
Tu pius et iusti uere memor, inclite, laetis
da responsa; bono semper mitissimus orbis
impertire tuum clementer et addito numen.
Sint mage felices, pariter quos, alme, tuere,
et reparata iugans maesti diuortia mundi,
orbes iunge pares; det leges Roma uolentis
principe te in populos; miti felicius aeuo
omnia laetentur florentibus aurea rebus.)
In hac pagina tricenae quinae litterae sunt: In qua Christi monogrammum rubrica depictum est, per quam a primi versus littera prima ad ultimam novissimi linea decurrens continet,
Summi Dei auxilio nutuque perpetuo tutus;
Et a prima ultimi versus littera ad novissimam primi per obliquum ascendit scriptura haec,
Orbem totum pacavit trucidatis tyrannis.
A media littera primi versus usque ad mediam ultimi per directum descendit rubrica continens,
Constantinus pius et aeternus imperator;
Inflexio quae graecam litteram facit scriptum habet,
Reparator orbis.
XVII
[recensere]| |
|
A |
C |
C |
I |
P |
E |
P |
I |
C |
T |
A |
N |
O |
V |
I |
S |
E |
L |
E |
G |
I |
S |
L |
V |
X |
A |
V |
R |
E |
A |
M |
V |
N |
D |
I |
| |
|
C |
L |
E |
M |
E |
N |
T |
I |
S |
P |
I |
A |
S |
I |
G |
N |
A |
D |
E |
I |
V |
O |
T |
V |
M |
Q |
V |
E |
P |
E |
R |
E |
N |
N |
E |
| |
|
S |
V |
M |
M |
E |
F |
A |
V |
E |
T |
E |
T |
O |
T |
A |
R |
O |
G |
A |
T |
P |
L |
E |
B |
S |
G |
A |
V |
D |
I |
A |
R |
I |
T |
E |
| |
|
E |
T |
M |
E |
R |
I |
T |
A |
M |
C |
R |
E |
D |
I |
T |
C |
V |
M |
S |
E |
R |
V |
A |
T |
I |
V |
S |
S |
A |
T |
I |
M |
O |
R |
E |
| 5 |
|
A |
V |
G |
V |
S |
T |
O |
E |
T |
F |
I |
D |
E |
I |
C |
H |
R |
I |
S |
T |
I |
S |
V |
B |
L |
E |
G |
E |
P |
R |
O |
B |
A |
T |
A |
| |
|
G |
L |
O |
R |
I |
A |
I |
A |
M |
S |
A |
E |
C |
L |
O |
P |
R |
O |
C |
E |
S |
S |
I |
T |
C |
A |
N |
D |
I |
D |
A |
M |
I |
T |
I |
| |
|
A |
D |
C |
V |
M |
V |
L |
A |
N |
S |
C |
O |
E |
T |
V |
S |
E |
T |
T |
O |
T |
A |
O |
R |
N |
A |
T |
A |
S |
E |
R |
E |
N |
I |
S |
| |
|
M |
V |
N |
E |
R |
I |
B |
V |
S |
P |
R |
A |
E |
S |
T |
A |
N |
S |
N |
A |
T |
I |
S |
V |
T |
L |
A |
V |
R |
E |
A |
V |
O |
T |
A |
| |
|
V |
I |
R |
T |
V |
T |
V |
M |
T |
I |
T |
V |
L |
O |
S |
P |
R |
I |
M |
I |
S |
I |
A |
M |
D |
E |
B |
E |
A |
T |
A |
N |
N |
I |
S |
| 10 |
|
P |
R |
O |
G |
E |
N |
I |
E |
T |
A |
L |
I |
G |
E |
N |
V |
I |
T |
Q |
V |
O |
S |
N |
O |
B |
I |
L |
E |
S |
A |
E |
C |
L |
V |
M |
| |
|
H |
I |
S |
D |
E |
C |
V |
S |
A |
P |
R |
O |
A |
V |
O |
E |
T |
V |
E |
R |
A |
E |
C |
O |
N |
S |
C |
I |
A |
P |
R |
O |
L |
I |
S |
| |
|
R |
O |
M |
A |
C |
L |
V |
I |
T |
P |
R |
I |
N |
C |
E |
P |
S |
I |
N |
V |
I |
C |
T |
I |
M |
I |
L |
I |
T |
I |
S |
A |
L |
M |
A |
| |
|
O |
T |
I |
A |
P |
A |
C |
I |
S |
A |
M |
A |
N |
S |
H |
A |
E |
C |
S |
V |
N |
T |
M |
I |
T |
I |
S |
S |
I |
M |
A |
D |
O |
N |
A |
| |
|
H |
O |
C |
A |
T |
A |
V |
I |
M |
E |
R |
I |
T |
V |
M |
V |
O |
T |
I |
S |
P |
O |
S |
T |
E |
D |
I |
T |
V |
S |
O |
R |
B |
I |
S |
| 15 |
|
E |
R |
V |
M |
P |
E |
N |
S |
D |
O |
C |
V |
I |
T |
N |
E |
N |
O |
R |
I |
N |
T |
F |
R |
A |
N |
G |
E |
R |
E |
F |
I |
D |
E |
I |
| |
|
O |
P |
T |
I |
M |
A |
I |
V |
R |
A |
P |
A |
R |
E |
S |
C |
V |
R |
I |
S |
S |
V |
B |
M |
A |
R |
T |
I |
S |
I |
N |
I |
Q |
U |
I |
| |
|
N |
V |
L |
L |
I |
S |
L |
A |
E |
S |
A |
F |
I |
D |
E |
S |
H |
I |
N |
C |
I |
V |
G |
I |
S |
T |
A |
M |
I |
N |
E |
F |
A |
T |
A |
| |
|
V |
O |
B |
I |
S |
F |
I |
L |
A |
L |
E |
G |
V |
N |
T |
P |
L |
A |
C |
I |
D |
A |
P |
I |
E |
T |
A |
T |
E |
S |
E |
C |
V |
T |
A |
| |
|
E |
T |
R |
E |
S |
C |
O |
N |
S |
T |
A |
N |
T |
I |
N |
V |
N |
C |
E |
X |
E |
R |
I |
T |
I |
N |
C |
L |
I |
T |
A |
F |
A |
M |
A |
| 20 |
|
A |
V |
C |
T |
A |
S |
T |
I |
R |
P |
E |
P |
I |
A |
V |
O |
T |
O |
A |
C |
C |
V |
M |
V |
L |
A |
T |
A |
P |
E |
R |
E |
N |
N |
I |
| |
|
S |
A |
N |
C |
T |
A |
S |
V |
A |
S |
S |
E |
D |
E |
S |
A |
D |
M |
E |
N |
T |
I |
S |
G |
A |
V |
D |
I |
A |
M |
I |
G |
R |
A |
T |
| |
|
A |
E |
T |
H |
E |
R |
I |
O |
R |
E |
S |
I |
D |
E |
N |
S |
F |
E |
L |
I |
X |
I |
N |
C |
A |
R |
D |
I |
N |
E |
M |
U |
N |
D |
I |
| |
|
I |
A |
M |
P |
A |
T |
R |
I |
A |
E |
V |
I |
R |
T |
V |
T |
I |
S |
O |
P |
V |
S |
B |
E |
L |
L |
I |
N |
E |
L |
A |
B |
O |
R |
E |
| |
|
A |
N |
I |
V |
S |
T |
I |
M |
E |
R |
I |
T |
I |
S |
D |
I |
C |
A |
M |
M |
E |
N |
T |
I |
S |
Q |
V |
E |
S |
E |
R |
E |
N |
A |
E |
| 25 |
|
E |
T |
P |
I |
A |
D |
O |
N |
A |
C |
A |
N |
A |
M |
F |
E |
C |
V |
N |
D |
A |
Q |
V |
E |
P |
E |
C |
T |
O |
R |
A |
N |
O |
T |
O |
| |
|
R |
I |
T |
E |
D |
E |
O |
S |
I |
C |
M |
E |
N |
T |
E |
V |
I |
G |
E |
N |
T |
C |
V |
I |
G |
A |
V |
D |
I |
A |
C |
A |
S |
T |
A |
| |
|
C |
L |
A |
V |
D |
I |
V |
S |
I |
N |
V |
I |
C |
T |
V |
S |
B |
E |
L |
L |
I |
S |
I |
N |
S |
I |
G |
N |
I |
A |
M |
A |
G |
N |
A |
| |
|
V |
I |
R |
T |
V |
T |
V |
M |
T |
V |
L |
E |
R |
I |
T |
G |
O |
T |
H |
I |
C |
O |
D |
E |
M |
I |
L |
I |
T |
E |
P |
A |
R |
T |
A |
| |
|
E |
T |
P |
I |
E |
T |
A |
T |
E |
P |
O |
T |
E |
N |
S |
C |
O |
N |
S |
T |
A |
N |
T |
I |
V |
S |
O |
M |
N |
I |
A |
P |
A |
C |
E |
| 30 |
|
A |
C |
I |
V |
S |
T |
I |
S |
A |
V |
C |
T |
V |
S |
C |
O |
M |
P |
L |
E |
R |
I |
T |
S |
A |
E |
C |
V |
L |
A |
D |
O |
N |
I |
S |
| |
|
H |
A |
E |
C |
P |
O |
T |
I |
O |
R |
E |
F |
I |
D |
E |
M |
E |
R |
I |
T |
I |
S |
M |
A |
I |
O |
R |
I |
B |
V |
S |
O |
R |
T |
A |
| |
|
O |
R |
B |
I |
D |
O |
N |
A |
T |
V |
O |
P |
R |
A |
E |
S |
T |
A |
S |
S |
V |
P |
E |
R |
A |
S |
Q |
V |
E |
P |
R |
I |
O |
R |
A |
| |
|
P |
E |
R |
Q |
V |
E |
T |
V |
O |
S |
N |
A |
T |
O |
S |
V |
I |
N |
C |
I |
S |
P |
R |
A |
E |
C |
O |
N |
I |
A |
M |
A |
G |
N |
A |
| |
|
A |
C |
T |
I |
B |
I |
L |
E |
G |
E |
D |
E |
I |
I |
V |
S |
S |
I |
S |
Q |
V |
E |
P |
E |
R |
E |
N |
N |
I |
A |
F |
I |
E |
N |
T |
| 35 |
|
S |
A |
E |
C |
L |
A |
P |
I |
I |
S |
C |
E |
P |
T |
R |
I |
T |
E |
C |
O |
N |
S |
T |
A |
N |
T |
I |
N |
E |
S |
E |
R |
E |
N |
O |
(Accipe picta nouis elegis, lux aurea mundi,
clementis pia signa dei uotumque perenne.
Summe, faue. te tota rogat plebs gaudia rite,
et meritam credit, cum seruat iussa timore
Augusto et fidei, Christi sub lege probata.
Gloria iam saeclo processit candida miti,
accumulans coetus et tota ornata serenis
muneribus praestans natis, ut laurea uota,
uirtutum titulos, primis iam debeat annis,
progenie tali genuit quos nobile saeclum.
His decus a proauo, et uerae conscia prolis
Roma cluit, princeps inuicti militis, alma,
otia pacis amans. haec sunt mitissima dona,
hoc ataui meritum. uotis post editus orbis
erumpens docuit ne norint frangere fidei
optima iura pares; curis sub Martis iniqui
nullis laesa fides. hinc iugi stamine fata
uobis fila legunt placida pietate secuta,
et res Constanti nunc exerit inclita Fama,
aucta stirpe pia, uoto accumulata perenni;
sancta suas sedes ad mentis gaudia migrat
aetherio residens felix in cardine mundi.
Iam patriae uirtutis opus belline labore
an iusti meritis dicam mentisque serenae?
Et pia dona canam fecundaque pectora noto
rite deo, sic mente uigent cui gaudia casta?
Claudius inuictus bellis insignia magna
uirtutum tulerit Gothico de milite parta,
et pietate potens Constantius omnia pace
ac iustis auctus complerit saecula donis:
haec potiore fide, meritis maioribus orta
orbi dona tuo praestas, superasque priora,
perque tuos natos uincis praeconia magna.
Ac tibi lege dei iussisque perennia fient.)
In hoc carmine omnium versuum litterae quinae sunt, et per omnes partes laterum totidem. In qua a prima littera primi versus ad novissimam ultimi versus per obliquum descendit versus,
Alme salutari nunc haec tibi pagina signo.
Et rursus a prima littera ultimi versus usque ad novissimam primi versus per obliquum ascendit hic versus,
Scripta micat, resonans nominibus domini.
Rursus prope medietatem hic acrostichidis, illic telostichidis, scriptae litterae utrimque septenae ad directum in duabus litteris I et E, et in medio, acrostichide et telostichide in S litterae lineam deformata, exprimitur per has tres partes versus heroicus,
Nate Deo solus Salvator sancte bonorum.
Rursum in linea V litterae, quae est ad medietatem ultimi versus, scriptus est,
Tu Deus es justi, gratia tu fidei.
Rursum per mediam Graecam X litteram ad directum virgula descendens, quae habet inflexuram quasi P litteram graecam, habet scriptam prosam,
Sit victoria comes Aug. et natis ejus.
Quae omnis pictura habet monogrammum Christi, et litteras scriptas, IESVS.
XVIII
[recensere]
(Mirum opus est cunctos et tales edere uersus,
sicque locare hederis. Paulum tu, die, rogatus
mox ades. en quorsum rapies, qui praebeo fixas?
Sum tuus, et primis tua discimus, ut tria felix
nec fallax tribuens audaci in munere clarum
aequiperes animum. nunc Clio carmina firmet.
Qui poterunt pangi? ponam ceu stamina normas,
quae uerrant sese, quae uincula mitia curent?
Tu dabis has uires; tua rursum consere praemia.
Ausibus in magnis laeta ad contraria curras.
Aonidum nam fonte graui micat ars noua uenis.
Immanest prorsum amplexu aut tot ocius oras
prospicere, plantare modos, immittat uti tum
et proiiecta necet consumto ingloria libro.
Si sapiunt et nostra cui succrescere acumen
praesolidum densumque animi deducere uiua,
congruere cernant studiose, qui bona calles
legibus abstrusis, quod carmina conspicor a te,
blande animi iudex, qui moribus omni agis auctu;
praemiro ostendis studia in rectore polita,
treusicolasque tuos, auctus laetabile, sumens
intuitum quo prospera facta ac gaudia dones
publica: nil prius est quod ui et nomine curas.
Fas sit Sidonii sensum in penetrale patroni
noscere quae possis. illic nitor ociter eius
conditur abstrusa generosum cogere censum
pauperie: flagrant geminis noua gaudia uotis.
Diues Apollineis deaurat foedera plectris;
hic nouit laudes doctus quaeque omine tanto
sunt praeuisa bonis. tu dexter protinus esto
cum sanctis; insiste fide festinus in amplum.
Clementi haec nutu Augustus tibi dona beata
laudato tribuet, te consule praemia complet.
Hinc tua tunc festis noti sex nomina plausus
plurimus ac prudens rerum quis torpeat usus
degeneri ab spe molita plus ingruit. hinc iam
suscipe uoto alacri hoc munus, uir bone, clare.)
I. Mixta per anfractus diducunt carmina Musae,
II. Seu cancellatos spatia in contraria flexus.
III. Seriem paramus ordinare acrius,
IV. Amor poesis spissa gaudet exigi.
V. Possit coire docta rerum limite.
VI. Opus tuetur non negata parcitas.
VII. Speciosa sancta cultu.
VIII. Bene picta Musa metris,
IX. Breviter fluas ut isto
X. Opus est per arta coetu.
XI. Audeo plenas
XII. Edere formas:
XIII. Picta notabo
XIV. Jura Camenis.
XIX
[recensere]
(Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra;
luce tua signes fastus, sine limite consul.
Marte serenus habes reiecto munia Graium,
et Medi praestas in censum sceptra redire.
Torua Getas campo clarus ut lumina perdit,
uult curuo turmae felix sua comminus ictu
Armenii dux ferre leuis, sol, te quoque pila.
Sic et uicta refert exortos Dacia Francos.
Lege tuus tonso Rhenus tibi germinat exul
agmina, telorum subeant qui murmure bella.
Uincere florenti Latiales Sarmata ductu
rex tibi posse Getas uiso dat limite, ultor.
Uidit te, summum columen, qua uelifer aestu
serus in Oceani pressit iuga Nysia pontus,
atque rudis radii scit lux exorta tropaea.
En, gaudent pietate *altis pars perpete age.
Tu uatem firmes dictus, te nunc lyra cantet:
aucta deo uirtus Musas magis ornat aperta.
Solum uota notis late sua Romula dat plebs?
Sancta tuis alio permiscet uota tropaeis
uisitur et crescit pictorum gratia cantu.
Sit uis uicinis, per Thulen gratia pollens.
Talis fixa suis signis lyra munera gestat,
orsa pari uates quae perfert, Delie, rythmo.
Lumine muriceo uenerandus dux erit ut Sol
legibus ut Iani teneas auus orbe tribunal,
egregios titulos pietatis habebis amore.
Tot freta pacis apex mutari munere gaudet,
India clauigeri Latium uult tangere naui,
Nileus messor sua tradit castra, uel agmen
Arctos, quam Carpi noscet uix Haemus, in ora.
Sic istis cultus in rem curuantibus enses
te niuea iuuat arce frui. Ponti decus auget,
Roma soror, ueteres Tuscos, quos ore tuemur.
Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra.)
Alme tuas laurus aetas sustollet in astra.
Aurea lux vatum silvae mihi praemia serva.
Aucta Deo virtus Musas magis ornat aperta.
Aurea victorem pietas sonat ubere lingua.
Aonios latices pietas juvat armaque diva.
Augusti florem pietas juvat arma tropaea.
Aonii frutices pietas juvat ubere glaeba.
XX
[recensere]
(Castalides, domino uirtutum tradite palmam.
Constantinus habet bellorum iure tropaeum,
uindice sub dextra reddens feliciter orbem
consiliis, iterum suadens et cuncta referre,
Roma, tibi. bellis cum saeua innectere possit
uincla iugi, uirtus mitis non armat in hostem,
sed magno patiens docuit certamine parcens
quid pietas donet post pila minacia clemens.
Nunc mihi iam toto dociles Helicone Camenae
mittite compositas in tempora mitia palmas;
nectite de metris uirtutum carmina et omnes
concinite, ut fructu felix et principe digna
det stirpes gratas, texens quas pagina uersu
hinc uoueat, titulo uotorum carmine pollens.
Pierios mihi, Phoebe, tuo de numine praestent
fontes Castaliae; tua, si licet ire, peragrans
mens iuga celsa petet, mecum si pangere uersu
Musa uelit tanto iam nunc sub principe laeta,
laudis dona ferens, resonans insignia ramis,
uincentum iussos audax, mihi fida, triumphos,
et meritum iustis tot reddere nobile palmas,
Aonidum quas ualle fluens alit unda rigatas.
Sancte, salus mundi, armis insignibus ardens,
Crispe, auis melior, te carmine laeta secundo
Clio Musa sonans tua fatur pulchra iuuentae.
Nobile tu decus es patri, tuque alme Quiritum
et spes urbis eris. Nos mentis carmina, Caesar,
tu uincens pacis gratissima foedera semper
indulge, et facilis gentes adiunge rogantes,
facque tui iuris, gaudens uirtutibus auctis.
Constantinus item, laus orbis, gloria saecli,
Romuleum sidus, lux clemens, inclita fratrum
nobilitas, proauis uerum et memorabile fama
restituit uictor Caesar nomenque decusque.
Sancte pater, rector superum, uicennia laeta
Augusto et decies crescant sollemnia natis.)
In hoc carmine per omnes partes tricenae septenae litterae sunt, et scripta species palmae, in qua palma duo primi rami quia breves videbantur, nec versum poterant implere, adjuncta est linea per directum et per obliquum,
Castalides versu docili concludite palmam.
Eadem littera prima communi manente, et M littera ultima primi versus communi manente, secundus ramus per obliquum descendens et ascendens, facit versum,
Constantine fave, te nunc in carmina Phoebum.
Per tertium ramum adaeque per obliquum descendit et ascendit hic versus,
Mens vocat, ausa novas metris indicere leges.
Per quartum ramum adaeque per obliquum descendit et ascendit hic versus,
Limite sub parili crescentis undique ramos.
Per medium truncum descendit a media littera primi versus ad mediam ultimi hic versus,
Reddat ut intextus Musarum carmine versus.
XXI
[recensere]
(Calliope cane plura procax. en ore serenus
fontis Castalii deus audiet; inde canoros
mens furit in nexus, et felix currere uotis
iam se credet ouans. libet ire per auia sola
impete quo gressus effandi optata cupido
inuitata tulit. mens tantum, maxime Caesar,
Aoniae nodos amplectitur. incitus aethra
funde, pater, coeptis Musas, ad mutua uersus.
Scrupea fingentem tam duro carmina uersu
luderev fas nobis praesumere dicere metrav,
gaudia uel tenui mea pandere sit mihi, Musa.
Tantus honor me iure suo per sidera saeclo,
o decus Ausoniae, tulerit. sic parua locuto
amplius en, iudex, dominus, tot munera summa
tantaque concedis. tu mentem dicere donis
inuitas laudis cum munere; sic uaga primis,
haud audita ligas. nec dictis laesa Camena
audet magnanimo uati noua uincula mentis
iussa dare, creuitque meo correpta fauore.
En age: iam reddit uotis pia praemia magnus.
Concordi saeclo Romae decus et sibi mundi
iura sui, tot lux populis orbique tropaeum
sic data sunt; isto maior tua gloria terris.
En, Auguste, tuis praesens et tantus ubique,
imperiis fecunde, paras nunc omine Crispi
Oceani intactas oras, quibus eruta Franci
dat regio procul ecce deum, cui deuia latis
tota patent campis. ut, caeso limite, uictor
rite atauo summo melior, cui Claudius acer,
magnanimum sidus, dat clarum e numine diuo
imperium, Uirtus quem felix optat alumnum.
Auges flore tuo nostrae tibi dedita uitae;
orta micat fratrum fatalis gloria saeclo,
res Latia ut uoti compos sic gaudeat aucta.
Aspice: pacato parta est lux laeta sub orbe.)
In hoc carmine trigenta quinque litterae per omnes partes sunt. In qua a prima littera primi versus ad ultimam novissimi, rubrica per obliquum descendens, habet scriptum,
Constantine, maxime imperator et invicte.
Item a prima ultimi versus per obliquum rubrica ascendens, usque ad ultimam primi versus, adaeque habet scriptum,
Aeternae pacis providentissimus custos.
A septima primi versus ad septimam a fine ejusdem versus per anfractum ascendens,
Pater imperas, avus imperes.
Item a septima ultimi versus, ad septimam a fine ejusdem versus, hoc idem habet. A tertia decima primi versus ad tertiam decimam a fine ejusdem versus habet scriptum,
Pius et felix.
Eadem ratione et in ultimo versu hoc idem scriptum est. A septima acrostichidis ad septimam a fine acrostichidis, habet scriptum,
Aurei saeculi restaurator.
Hoc idem habet scriptum identidem a septima telostichidis, ad septimam a fine ejusdem telostichidis. A XIII acrostichidis ad XIII a fine ejusdem acrostichidis habet scriptum,
Omnia magnus.
Telostichis hoc habet scriptum identidem a tertia decima telostichidis ad tertiam decimam ejusdem.
XXII
[recensere]
(Martia gesta modis audax imitata sonoris
Musa per effigiem turmarum carmina texit,
et nunc agmen agit quino sub limite rectum
Musigeno, spatium septeno milite distans,
nunc eadem uerso relegens utcumque meatu
mittit in amfractus non una lege cateruas,
dissona componi diuerso carmine gaudens,
grata nimis flexu docili de perpete metro,
orsa iterum fini socians, confinia contra
praeponens orsis, nullo discrimine metri.
Quin etiam partes mediae sua munia doctae
expediunt: uersis uicibus, nam, fine sed uno,
quamuis ambiguos cursus et deuia claudit.
Ostentans artem uinciri, scrupea praebet
Sarmaticas, summe, strages, et tota peracta
uota (precor, faueas) sub certo condita uisu.
Factorum gnarum tam grandia dicere uatem
iam totiens, Auguste, licet. Campona cruore
hostili post bella madens artissima toto
corpora fusa solo, submersas amne repleto
uictrix miretur turbas aciemque ferocem.
Plurima conarer, Phoebeo carmine gaudens,
Margensis memorare boni caelestia facta,
introitus et bella loqui perculsa ruinis,
quis deuicta iacet gens duro Marte caduca.
Testis magnorum uicina Bononia praesens
sit uoti compos, excisaque agmina cernens
det iuga captiuis et ducat cetera praedas.
Grandia uictori molimur proelia plectro
dicere, nec satis est, uotum si compleat ore
Musa suo: quaecumque parat sub lege sonare,
scruposis innexa modis, perfecta Camenis
uult resonare meis, et testis nota tropaea
depictis signare metris, cum munere sacro
mentis deuotae placarint fata procellas.)
In hoc carmine per omnes versus tricenae quinae litterae sunt: per quam paginam discurrunt duo versus de minio scripti, utrique quinarum partium orationis, quae singulae septenas litteras habent, quarum ultima manente, quatuor inter se vices mutant, ita ut prima si velis sit quarta, et quarta rursum prima, secunda cum velis sit tertia, tertia cum velis sit secunda, et manente ultima, fiat reciprocus multifariam versus, non solum ipse se mutans, sed cum alio versu eamdem varietatis obtinens rationem, ordine servato partium, quem mutari velis, ut possis quam vis inde partem orationis per ordinem suarum partium mutare. Sunt autem versus duo hi,
Dissona Musarum vinciri stamine gaudens,
Grandia conabor Phoebeo carmina plectro.
Idem versus per anfractus varios sursum et deorsum discurrit. In hoc eodem carmine quatuor quadrata in angulis sunt senarum litterarum, duo trigona, et duo orthogona majora dimidiata, et unum hexagonum in medio, et scalena per angulos quatuor, omnia pari numero litterarum, et pari ordine crescentia vel decrescentia, id est omnia similia, trigona trigonis, orthogona orthogonis, quadrata quadratis, scalena scalenis.
XXIII
[recensere]
(Augustum specimen, mitis clementia, magne
Ausonidum ductor, tua, maxime, fortia Musae
Castaliae de fonte canunt. tu munera summa
uotorum da, Phoebe, mihi nunc, plena fauoris,
da mentem sensusque pios insigne serenus
imperium, natisque potens, ad Martia felix,
perpetuum saeclis, picto sub carmine fari.
Audentem, precor, ipse iuua me, gloria uatum,
dicturum carmen, quamuis nunc copia Musae
non talis, possitque minus sub lege iuuari:
uersu aliud limo, aliud, quo pagina in omnis
signatur modulos, discernat semita fandi.
Uelle iubet numen, lux alma, et gaudia mundi
instituunt; sequitur curas in musica uoto
uirtutesque tuas et mores pandere gestit,
sancte, tuos. creuit nostrae fiducia menti;
te duce namque pio gaudens sub munere nota
in iuga festinat Musis, ubi frondea semper
tecta canunt artes et notae uatibus undae.
Indomitos reges seu pacis lubrica uictor
aut bello sternens aut mitis foedere, nutu
esse tuos facis agrosque exercere tuorum.
Auctior alma dei per te praesentia mundum
respexit, reddens mox aurea saecula rebus,
ostenditque deus rectoris tempora iusti
aetherio nutu placidis clementia iussis.
Per te perque tuos sunt omnia mitia, uictor,
natos, res populi florent ad gaudia mentis,
Caesaribusque tuis toto Victoria in orbe
semper iure comes felix in saecula pollet.
Tantorum merita statues captiua tropaea,
uictor Sarmatiae totiens. en, accipe, clare
ductor, ubique tuis uotorum reddita, felix,
debita. iam compos gaudet tua, Romule, pubes:
rector rite suus nobis per saecula floret.)
In hoc carmine tricenae quinae litterae per omnes partes sunt, in qua a prima littera primi versus rubrica descendens usque ad quadraturam mediam, et de quadratura per obliquum ad ultimam primi versus ascendens, facit versum,
Ausonium columen, lux alma, et gloria Romae.
Rursum ab acrostichidis tertia decima littera, quae est V, per obliquum ascendens usque ad primum versum prope medietatem, et inde per obliquum descendens ad telostichidis tertiam decimam litteram, quae est I, facit versum,
Virtutum specimen, mitis clementia mundi,
Novissimae autem partes orationum his duobus versibus alternis utraque utrique versui serviunt. Deinde per acrostichidem a quarta decima littera novem litterae ad directum descendentes, et contra se pari ordine prope in medio carmine aliae novem, et item ultra medium carmen pari ordine aliae novem, et item in telostichide aliae novem, faciunt versum,
Justitiaeque parens, spes felix, otia rerum.
Rursus a vicesima tertia littera acrostichidis, per obliquum ad ultimum versum descendens, et inde paululum directa, et ascendens per obliquum ad XXIII telostichidis, facit versum,
Aetherium munus nobis per saecula missum,
Litterae ab ultima littera acrostichidis, a prima novissimi versus per obliquum ascendentes ad mediam quadraturam, et paululum directae, et per obliquum descendentes, usque ad ultimam novissimi versus litteram, faciunt versum,
Rectorisque Dei per te praesentia pollet.
In isto carmine sunt hexagona pari numero quatuor, trigona isopleura numero litterarum octo, quadratum medium, omni parte pari numero litterarum, unum.
XXIV–XXV
[recensere]XXVI
[recensere]ARDUA COMPONUNT FELICES CARMINA MUSAE,
DISSONA CONNECTUNT DIVERSIS VINCULA METRIS,
SCRUPEA PANGENTES TORQUENTES PECTORA VATES,
UNDIQUE CONFUSIS CONSTABUNT SINGULA VERBIS.
Hi quatuor versus omnes pari ratione conscripti sunt ita ut manente ultima parte orationis, caeteras partes omnes versuum ordinibus tantum invicem mutatis, vel ad directum, vel ad reciprocum modum variare possis, ita dumtaxat, ut primae partes cum primis vel quartis vices mutent, secundae cum secundis vel tertiis, et possis si velis, nulla parte orationis addita, ex his IV versibus LXXII facere, ita ut nullus sui similis sit.
Ardua componunt felices carmina Musae,
Dissona connectunt diversis vincula metris,
Scrupea pangentes torquentes pectora vates,
Undique confusis constabunt singula verbis.
Carmina felices componunt ardua Musae,
Vincula diversis connectunt dissona metris,
Pectora torquentes pangentes scrupea vates,
Singula constabunt confusis undique verbis.
Ardua constabunt torquentes carmina Musae,
Dissona componunt connectunt vincula metris,
Scrupea confusis diversis pectora vates,
Undique felices pangentes singula verbis.
Carmina torquentes constabunt ardua Musae,
Vincula connectunt componunt dissona metris,
Pectora diversis confusis scrupea vates,
Singula pangentes felices undique verbis.
Undique connectunt constabunt singula Musis,
Scrupea torquentes componunt pectora metris,
Dissona confusis felices vincula vates,
Ardua pangentes diversis carmina verbis.
Singula constabunt connectunt undique Musae,
Pectora componunt torquentes scrupea metris,
Vincula felices confusis dissona vates,
Carmina diversis pangentes ardua verbis.
Carmina diversis felices ardua Musae,
Vincula pangentes connectunt dissona metris,
Pectora torquentes componunt scrupea vates,
Singula confusis constabunt undique verbis.
Ardua felices diversis carmina Musae,
Dissona connectunt pangentes vincula metris,
Scrupea componunt torquentes pectora vates,
Undique constabunt confusis singula verbis.
Singula confusis pangentes undique Musae,
Pectora diversis felices ardua metris,
Vincula connectunt constabunt scrupea vates,
Carmina componunt torquentes dissona verbis.
Undique pangentes confusis singula Musis,
Ardua felices diversis pectora metris,
Scrupea constabunt connectunt vincula vates,
Dissona torquentes componunt carmina verbis.
Dissona torquentes constabunt vincula Musae,
Undique connectunt componunt singula metris,
Ardua diversis confusis carmina vates,
Scrupea pangentes felices pectora verbis.
Pectora connectunt pangentes scrupea Musae,
Carmina confusis diversis ardua metris,
Singula felices componunt undique vates,
Vincula constabunt torquentes ardua verbis.
Scrupea felices diversis pectora Musae,
Ardua connectunt pangentes carmina metris,
Undique componunt torquentes singula vates,
Dissona constabunt confusis vincula verbis.
Vincula confusis constabunt dissona Musae,
Singula torquentes componunt undique metris,
Carmina pangentes connectunt ardua vates,
Pectora diversis felices scrupea verbis.
Vincula componunt connectunt dissona Musae,
Singula constabunt torquentes undique metris,
Carmina felices confusis ardua vates,
Pectora pangentes diversis scrupea verbis.
Scrupea diversis pangentes pectora Musae,
Ardua confusis felices carmina metris,
Undique torquentes constabunt singula vates,
Dissona connectunt componunt vincula verbis.
Pectora pangentes confusis scrupea Musae,
Carmina felices diversis ardua metris,
Singula constabunt connectunt undique vates,
Vincula torquentes componunt dissona verbis.
Dissona componunt torquentes vincula Musae,
Undique connectunt constabunt singula metris,
Ardua diversis felices carmina vates,
Scrupea confusis pangentes pectora verbis.


