Nazari.PanCon 8 Nazariusfl. 321 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
MONITUM.
Pronuntiata est haec oratio, ut ex ipso initio manifestum est, anno Christi 321, kal. martiis, die natali Caesarum Crispi et Constantini, cum ineunte quinto anno, vota quinquennalia solverent, ac decennalia susciperent. In quod tempus Constantini Magni quindecennalia concurrebant, ac pro ejus vicennalibus vota nuncupabantur. Aberat Constantinus, ad quem tamen Nazarius conversa oratione; « Praesentem, inquit, mihi alloqui videor, qui etsi conspectu abes, revelli tamen mentibus non potes. » Haec oratio Nazario sine controversia adscribitur; de quo Euzebius in Chron. ad annum Christi 325: Nazarius, inquit, insignis rhetor habetur. Et Hieronymus ad an. Chr. 337: Nazarii rhetoris filia, in eloquentia patri coaequatur. Hanc Eunomiam, virginem christianam appellat Arnaldus Pontacus in suis Chronic. fretus, ut ipse ait, quatuor Vaticanorum codicum auctoritate. Nazarii quoque apud Ausonium mentio est in professor. Burdigal. epigrammate 15. An vero Nazarius hic noster fuerit ille, quem clerus Massiliensis, in quo lectoris munere fungebatur, cum Oresio episcopo Arelatem ad synodum suffragiis delegavit, dubitat noster Joa. Bap. Guesnayrus in suis provinciae Massiliensis annalibus.
SYNOPSIS PANEGYRICI.
In exordio. Probat ejus diei laetitia, qua Constantini itidem et Caesarium quinquennalia celebrantur, parem ab oratore eloquentiam afferri non posse.
Distributio. Videtur esse: I. De Caesaribus Crispo et Constantino; II. De Constantino Augusto.
(PL 8 0583B) PANEGYRICUS.
I. Dicturus Constantini augustissimas laudes, qui tantum ultra omnium saeculorum principes eminet, quantum a privatis caeteri principes recesserunt, et dicturus in coetu gaudiorum exultantium, et laetitiae gestientis, quam cumulatiorem solito beatissimorum. Caesarum quinquennia prima fecerunt; sentio nullam eloquentiam nec optari nec concipi posse, quae dignam afferat aut tempori gratiam, aut materiae copiam, aut vestris studiis facultatem. Iactat quippe se nunc cum maxime alacris omnium ac beata devotio. (0583C) Nec operta mentium rimari necesse est; extat in vultu cuiusque hilaritatis publicae decus; et in serenis frontibus animorum iudicia praeleguntur. (0584A) Non enim se capit exundantis laetitiae magnitudo, sed dedignata pectorum latebras, ita multa et candida foris prominet, ut intelligatur non ingentior esse quam verior. Nec vero mediocribus bonis gaudent, qui exultandi modum non habent.
II. Fruimur quidem nos praesentium maxima voluptate, sed lenocinatur his iam futuri ratio; et quae temporibus disseparata sunt, animorum praesumptione iunguntur. Quintumdecimum annum maximus princeps salutaris imperii degit, sed auguramur iam vicenalia, et venturi fidem superiorum felicitate sancimus. Quinquennalia beatissimorum Caesarum occupatos in gaudiis habent, sed in destinatis decenniis iam vota properantia et spes volucres constiterunt. Horum dehinc compotes, propagabimus optabilis boni seriem. (0584B) Ita omnia, quae ex principibus nostris prospere veniunt, continuatos fructus ferunt, nec magis recepta delectant, quam expectata iuverunt. Verum quid agimus, vicenis, aut iam tricenis annis circumscribendo, quae aeterna sentimus? Ampliora sunt merita principum quam optata votorum. Eat quinimo in immensum felicis cursus imperii, nec humanorum terminos curent, qui semper divina meditantur. Certe cupitorum irriti non sumus, qui cum optemus maxima, id faciamus benignius quam securius; quod propter coelestem in illo favorem tam certa adipiscendi spes est, quam optandi soluta libertas. (0584C) Has igitur gratulationes, quae praesentibus excitantur, quaeque superiorum memoria vigent, aut quasi in posterum redundatura cogitatio avida depascitur; quis omnium queat flagrantissimis audientium studiis satisfacere dicendo? Iam vero cum publicas tantum utilitates amplecti velim, et unusquisque privatim suas cogitet, tremebunda proferatur oratio, quae tacita reputatione vincenda est. (0585A) In ipsis etiam publicis gestorum ingentium professa laudatio, cum augendi cupiditatem prae se ferat, non iniuria minuendi metum faciunt, quae spem amplificationis ex magnitudine sustulerunt.
III. Quis, oro, Constantine maxime? praesentem enim mihi alloqui videor, qui etsi conspectu abes, revelli tamen mentibus non potes: quis, inquam, aspirare laudes tuas valeat aequiparandi magis spe, quam gratia non tacendi? Quis tam potens fandi, cuius copia tam larga, tam felix, quae cum virtutes attrectaverit, non aut circumventa numero, desperato exitu stupeat, aut obterat magnitudinem, aut splendore obsolefacta tantum nitoris habeat, quantum ex rerum luce collegerit? (0585B) Cuius cum divina virtus, et eius misericordia comes, appendixque victoria urbem Romam non praecipitantem exceperit, sed afflictam ac plane iacentem excitarit, recrearit, erexerit, cumque aliae felicissimae tuae prius ac deinceps expeditiones non minus in se operis amplexae sint, quam ex ipsis faucibus fati Roma servata; quid dignum magnitudine tua excogitari ac dici potest, in cuius laudibus id maximum non est, quod in terrarum orbe primarium est? Nobilissimorum quoque Caesarum laudes exequi velle studium quidem dulce, sed non et cura mediocris est, quorum in annis pubescentibus non erupturae virtutis tumens germen, non flos praecursor indolis bonae, laetior quam uberior apparet, sed iam facta grandifera, et contra rationem aetatis maximorumque fructuum matura perceptio. (0585C) Quorum alter iam obterendis hostibus gravis terrorem paternum, quo semper barbaria omnis intremuit, derivare ad nomen suum coepit; alter iam consulatum, iam venerationem sui, iam patrem sentiens, si quid intactum aut parens, aut frater reservet, declarat mox victorem futurum, qui animo iam vincit aetatem. (0586A) Rapitur quippe ad similitudinem suorum excellens quaeque natura, nec sensim ac lente indicium promit boni, cum involucra infantiae vividum rumpit ingenium. Unde enim principis maximi tam effusus in liberos animus, nisi quod in illis iam simulacrum sui conspicit?
IV. Commendet inferioribus suos sola necessitudo naturae, et qualescumque diligant, qui in illis, quod ex se desiderent, non habent: praestantissimum principem hoc maxime iuvat, quod in annis primoribus iam sunt ductae lineae, quibus virtutum suarum effigies possit includi: et pater optimus, sed melior imperator, non tam sibi quam reipublicae gaudet, cum liberos sibi similes intuetur. (0586B) Quibus ad perficienda, quae ingenerata sunt bona non segnis virtutum opifex disciplina coniungitur: ut spes aequiparandi patris certa sit. Quippe indole similes, sed sub eodem magistro discendi fortuna felicior. Ipsum a tenero intuentes, in ipsum oculis ac mente conversi, nihil ab eius contemplatione deflectunt, incerti mirentur, an diligant: nisi quod necesse est utrumque permixte simul fieri. Nam et amor, factorum commendator est, unde nascitur admiratio; et facta cum mira sunt, amorem invicem creant. Ita spectantibus liberis quidquid ab eo pulcherrime geritur, cum propter ipsum magis placuit, tum studio imitationis inolescit. Iam tibi quidem in erudiendo, imperator optime, non omnia proponebantur, quae sequi velles. Nisi quod recte factorum contemplator acerrimus, si quid secus fieret, a spectandi cura pudentes oculos abstrahebas. (0586C) Dabit enim veniam clementia tua, si audaciorem veritas facit. (0587A)
V. Existimare quidem de principibus nemini fas est: nam et in vestibulo suo inquirentem repellit obiecta veneratio, et si qui mentem propius adegerunt, quod oculis in solem se contendentibus evenit, praestricta acie, videndi facultate caruerunt; verum tu facis, principum maxime, ut patere videantur, quae prius obstructa fuerant, qui tam optas totus videri quam caeteri recusabant. Non terror obtentui est, nec occultandis quae plerumque intrinsecus latent, demorandoque aspectu ostentatio speciosa prohibetur. Obtutus hominum benignus receptas, nec intuentem iniquus fulgor retundit, sed serenum lumen invitat: nunc denique intelligimus, quae desideranda in prioribus fuerant, postquam ea, quae operta in caeteris veriti sumus, in te reserata veneramur. Igitur, ut facitis, beatissimi Caesares, per omnes paternarum laudum vias ite securi. Non simplici quidem itinere humerosae eius virtutes ingrediuntur, sed omnia ad eumdem gloriae exitum ferunt. (0587B) Nullae cupiditatum deflexiones, nullus erroris anfractus: ut verenda progredientibus non sit dispendiosa revocatio. Itaque maturiorem cursum instituistis, qui moram considerandi itineris non habetis. Sed mihi circumvento hac ipsa rerum copia, quae potissimum capessenda sit via, qui aditus fiat incertum est: ita specie se multa offerunt paria, magnitudine congruentia.
VI. Verum ut in magnis domibus interiorem ornatum vestibula ipsa declarant, sic nobis venturis ad ingentium virtutum stupenda penetralia debet laudationis ingressum et praedicationis ianuam Roma praebere. Quae demersa quondam tyrannidis impiae malis, et quo maior eo miserabilior, maiestatis pristinae decus ad misericordiae ambitum conferebat. (0587C) Tibi tamen, Constantine maxime, etiam in illa sui sorte venerabilis, quod quos impense amamus observantia illorum integra est, etiamsi fortuna dilapsa est. In abiectos officia gratiora sunt quae non ex misericordia, sed ex honore venerunt. (0588A) Sed nimirum recte a sapientibus ponitur connexio inter se apta virtutum. Sic enim mutuo et opera iuvant, et fructum operae partiuntur, ut facile appareat inseparabilis et indiscreta permixtio. Gessisti bellum, Imperator maxime, quod tibi non minus onus Urbis imposuit, quam eiusdem aerumna persuasit. Itaque non plus ex eo laudis fortitudini tuae datum quam pietati tributum est, quod dum scelestos persequeris, miseros liberasti. Constituta enim et in perpetuum Roma fundata est, omnibus qui statum eius labefactare poterant cum stirpe deletis. (0588B)
VII. Non enim, qui bellorum eventus solent esse, per varios et volubiles casus Mars dubius erravit, nec fortunae vicissitudo, quae plerumque prosperis rebus triste aliquid agglutinat, victorum laetitiam vulneravit, sed tanta hostium et tam ampla caedes, tam felix et incruenta victoria fuit, ut credas non bello ancipiti dimicatum, sed solas impiorum poenas expetitas. Tantum etiam inter arma bona conscientia sibi vindicat, ut iam coeperit non virtutis magis quam integritatis esse victoria. Spectat enim nos ex alto rerum arbiter Deus, et quamvis humanae mentes profundos gerant cogitationum recessus, insinuat tamen sese totam servatura divinitas; nec fieri potest ut cum spiritum quem ducimus, cum tot commoda quibus alimur divinum nobis numen impartiat, terrarum se curis abdicaverit, nec inter eorum vitas diiudicet quorum utilitates gubernat. (0588C) Illa igitur vis, illa maiestas fandi ac nefandi discriminatrix, quae omnia meritorum momenta perpendit, librat, examinat: illa pietatem tuam texit, illa nefariam illius tyranni fregit amentiam, illa invictum exercitum tuum, tot victoriarum conscientia plenis pectoribus ardentem, tantis insuper viribus iuvit quantas praestare aut Deus potuit, aut amor tuus debuit; ut horrendas acies, ut incognita ferri et corporum robora fulmineus miles everteret, ut quidquid instruxerat diuturni sceleris longa molitio felici congressione consumeres.
VIII. O tuam, Imperator, non victoriam magis quam clementiam praedicandam! Gravate etiam apud animum tuum male pereunt. Invitus pugnasti, qui tam facile vincebas. Iamdudum quippe praevideras hominem non imperando habilem, non tantae maiestatis capacem; quod magnitudo male crediti muneris extra animi angustias effluebat: quod qui tueri nequeunt, ubi sub tanto onere fortunae infirmitas lapsa est, faciunt licentiam de potestate. Quid ego referam infelicium indignissimas caedes? quid inexpletos libidinum pastus? quid miseras patrimoniorum direptiones? (0589B) Sileantur haec sane, non tantum ne sopitam malorum memoriam oratio mea suscitet, sed ne sanctissimas principis laudes dum aliena vitia depromimus, sermo talis incestet. Incrementum quidem adeptae felicitatis est malorum commemorata depulsio; verum ut in segetibus, etiamsi multa quae humum obsederant industria revellenda sunt, laborem tamen purgati soli nesciunt qui fructus editos intuentur; sic Constantini laudibus satis est dum efflorescentia bona cernimus ne mala excisa reputemus.
IX. Ferebas tamen, Imperator, ferebas illum in tantis malis ludentem, et cum omnia tu scires, vota hominum connivendo, patiendo, fatigabas: qui ne sic quidem iniuste arma caperes, etsi nondum ab homine lacessitus, iam tamen vitiorum eius inimicus. (0589C) Sed, quod erat consentaneum clementiae tuae, experiebaris remedia molliora, ut quod leniri quam resecari malles mitior medicina sanaret. Quin extorques animo tuo et conveniendi studium, et concordiae voluntatem? si concordiam quam veniam appellari fas est cum qui potest vincere optat ignoscere. Et non dubito quin hanc rationem coelestis prudentia tua duxerit, quod coniunctione sua flagrantissimas hominis cupiditates vel extingueret penitus, vel modice temperaret. (0590A) Nulla quippe est libido tam vecors, quam non capiat cum in consortium temperantia venerit. Deiicit oculos deformis ignavia, ubi ei pulchritudo virtutis obiecta est. Tergiversari atque haerere petulantiam videas gravitate, modestia et decore confusam: ut appareat te, Imperator optime, concordia imperanda non illi impunitatem vexandae Urbis daturum, sed leniorem petiisse victoriam; cum malles vitia eius quam arma superare.
X. Sed profecto nulla vi possunt coire, quae naturali divortio dissident: nec ulla tam fidelis est copula, quae in diversum tendentia nexu suo teneat. (0590B) Perpendit scilicet secum excellens prudentia tua, eique semper pietas applicata, omnes concordiae commoditates; illam esse fundamentum ac radicem otii, bonorum civilium seminarium, quietis publicae segetem, et almam pacis altricem. Sed o quam aeger est ad honestatem recursus his, qui iam gradum ex nequitia protulerunt! Vocas ad societatem; appetitum tuum refugit, adversatur, horrescit; nihil sibi putat tecum commune, quia nihil simile est; iam certe quiescere virtuti integrum non est. Nam bellum animo gerere, armis abstinentem, non concordiae ratio est, sed ignava dissensio.
XI. Licet non sit in his ratio desideranda qui semel de via praecipites ire coeperunt, mirari tamen nequeo, cum id delatum non amplexus sit, quod impudens esset si auderet optare. Utrum Urbis funestam illam lacerationem lente ac remisse te laturum putavit? (0590C) Sed natura affert ut iniuriae eius quem diligas etiam si re ipsa graves sunt, fiant tamen amore graviores: an credidit conserenda manu non inferiorem? Hoc vero quam opinari non potuerit exitus docuit, cum signis tam saepe collatis, nihil unquam fuerit, quod aut spes aucuparetur, aut fortuna promitteret. Dolis, credo, existimavit decipi posse. Sed non virtus tua de congressione, quam prudentia est de fraude securior. Quis enim ad praesentiendum sagacior? (0591A) quis vigilantior ad videndum? Quis contemplatur praesentia acrius, ventura prolixius, ambigua certius, captiosa felicius? Non hinc tecum Lynceus ille certaret, qui, ut poetae ferunt, parietum septa et arborum truncos visu facile traiiciebat; aut etiam ille quem eadem vetustas locuta est, cum in Siciliensi specula constitisset, conspicari solitum naves quae Africae portum subirent; cum prospectum hominis non aer offusus, quem crassiorem exhalatio maris faceret, non tantum disiunctarum regionum longinquitas impediret.
XII. Cum spes omnis frigere debuerit, et voluntas pacificandi alienata sit, quis dubitet divinitus armis tuis deditum, cum eo dementiae processerit, ut ultro etiam lacesseret quem ambire deberet? O quam acres habes dolorum aculeos contumelia quam imponit inferior! (0591B) ecce enim, proh dolor! verba vix suppetunt, venerandarum imaginum acerba deiectio, et divini vultus litura deformis. O manus impiae! o truces oculi! Ita non caligastis? In quo lumen mundi obscurabatis, meritas ipsi tenebras non imbibistis? Commovere tandem, conscia virtus, nec permittas hoc furori, cui de te aliud non licebat. Sed quid tandem assequeris caeca dementia? Aboleri hic vultus non potest. Universorum pectoribus infixus est; nec commendatione cerae, aut pigmentorum fucis retinet, sed desiderio efflorescit animorum: una demum Constantini oblivio est humani generis occasus. Nunc vero commendabiliorem iniuria tua faciet patientiam eius, avidius expetent quem pictura non reddit. (0591C) Flagrantiora sunt animorum desideria cum oculorum solatia perdiderunt.
XIII. Nihil profecto gravius, nihil miserius Roma doluisti. (0592A) Quamvis recondita alte magis gemeres, et ingestos quotidie luctus callo quodam obduratae patientiae sustineres, confessus est se inconsultior dolor, nec timuit deprehendi, et male clausi signa moeroris per vultus indices exierunt. Hoc enim, Roma, tot vulneribus saucia vindicari volebas, cum tamen praestantissimus princeps iniuriae suae negligens ulcisci tuas mallet. Ita ambo, benigni ratiocinatores officiorum, paria fecistis, tu voto, quo solo valebas, ille amore pariter et facultate, ut tantum bonorum tibi tribueret quantum te sibi velle recognosceret. Pugnasti igitur, Imperator, coactus quidem, sed hoc maxime victoriam meruisti, quia non desiderabas. Optasti pacem, sed ignosce si plus omnium vota valuerunt. (0592B) Nec illa solita obsecundare coeptis tuis divinitas, in hoc refragata est; sed aliquid ex sententia tua non cedit, ut plus pro meritis iniret. Negata est concordia cui erat parata victoria.
XIV. In ore denique est omnium Galliarum, exercitus visos qui se divinitus missos prae se ferebant. Et quamvis coelestia sub oculos hominum venire non soleant, quod crassam et caligantem aciem simplex et inconcreta substantia naturae tenuis eludat; illi tamen auxiliatores tui aspici audirique patientes, ubi meritum tuum testificati sunt, mortalis visus contagium refugerunt. Sed quaenam illa fuisse dicitur species? qui vigor corporum? quae amplitudo membrorum? quae alacritas voluntatum? Flagrabant verendum nescio quid umbone corusci, et coelestium armorum lux terribilis ardebat: tales enim venerant, ut tui crederentur. (0592C) Haec ipsorum sermocinatio, hoc inter audientes ferebant, Constantinum petimus, Constantino imus auxilio. Habent profecto et divina iactantiam, et coelestia quoque tangit ambitio. (0593A) Illi coelo lapsi, illi divinitus missi gloriabantur quod tibi militabant. Ducebat hos, credo, Constantius pater, qui terrarum triumphis altiori tibi cesserat, divinas expeditiones iam divus agitabat. Magnus hic quoque pietatis tuae fructus, quod quamvis particeps coeli ampliorem se fieri gratia tua senserit, et cuius munera in alios influere iam possent, in eum ipsum tua munera redundarint.
XV. Cedat tibi non recentium saeculorum modo, sed totius memoriae vetustas, quamvis illa, recti appetens, et nullo unquam depravata in officio, glorietur penes se sanctitatis famam stetisse. Sed nec leguntur praeconia hominum ubi quaeruntur iudicia divina. (0593B) Illi igitur veteres, laudati vitae moderatores, qui refrenandis cupiditatibus restricte compteque vixerunt, quorum omnis aetas armis conterebatur; quando tantam in praelio divinam opem pro merito integritatis habuerunt? ut qui longe a virtutibus tuis distant, in proximo saltem iustitiae gradu reponantur. Romano quodam in bello ferunt duos cum equis iuvenes, spectatos forma pariter ac viribus, quia in dimicando praeter caeteros insignes fuissent, iussu imperatoris ad remunerandam industriam requisitos. Ubi nulli inveniebantur, fides habita est divinos fuisse, quod cum laborem sedulo communicavissent, laboris pretium respuissent. Equidem historiae non invitus assentior. Neque enim in hoc veri interpolatrix tenenda, quae se non vanam antiquitatis nuntiam pollicetur. Sed tamen illi, qui hoc annalium monumentis illigaverunt, verebantur ne apud posteros miraculi fides claudicaret. (0593C) Estote, o gravissimi auctores, de scriptorum religione securi; credimus facta qui maiora nunc sensimus. Magnitudo principis nostri gestis veterum fidem conciliat, sed miraculum detrahit. (0594A) Pro auxilii copia negotiorum ratio metienda est. Duo quondam iuvenes, sed nunc exercitus visi. Hoc certe uberius, nec infirmius veritate. Stat argumento duplici fides nixa. Sic Constantinus iuvari meruit, sic debuit Roma servari.
XVI. Magnum hoc, Imperator maxime, sed de tua pietate non mirum. Adesse tibi in omnibus summam illam maiestatem, quae te circumflexa tueatur, coniectura mentium tenebamus, etsi nondum ad fidem patebat oculorum. Etenim cum mens tua mortali contagione secreta, pura omnis, funditus sincera, ubique se promerendo Deo praestet, cum gloria tua humanum modum supergressa sit, quis est hominum quin opitulari tibi Deum credat, cum id et vita mereatur, et rerum magnitudo testetur? (0594B) Parumper igitur ab instituto cursu non ingrato diverticulo recedamus. Tenebo hunc orationis modum, ut nec inhumane de caeteris muta sit, nec odiose de instantibus obloquatur. Tu, Imperator optime, inito principatu, adhuc aevi immaturus, sed iam maturus imperio, ostendisti cursum aetatis non expectandum in festinatione virtutis. Tu exinde domi militiaeque iuxta bonus, nusquam gradum extulisti quin ubique te gloria quasi umbra comitata sit. Tu ferocissimis regibus, Ascarico et comite suo captis, tanta laude res bellicas auspicatus es, ut iam inauditae magnitudinis obsidem teneremus. (0594C) Ut Herculem ferunt tenerum adhuc atque lactentem duos angues manu elisisse, ut iam infantulo indoles futuri roboris immicaret, sic tu, Imperator, in ipsis imperii tui cunabulis, quasi geminos dracones necares, per saevissimorum regum famosa supplicia ludebas. (0595A)
XVII. Franci ipsi, praeter caeteros truces, quorum vis cum ad bella effervesceret ultra ipsum Oceanum aestu furoris evecta, Hispaniarum etiam oras armis infestas habebat: ii igitur sub armis tuis ita conciderunt, ut deleri funditus possent, nisi divino instinctu, quo regis omnia, quos ipse afflixeras conficiendos filio reservasses. Quamquam ad gloriam vestram foecunda malis suis natio ita raptim adolevit, robusteque recreata est, ut fortissimo Caesari primitias ingentis victoriae daret, cum memoria acceptae cladis non infracta, sed asperata pugnaret. Differamus parumper Italicas expeditiones, quibus Segusiensium civitatem, quae superatis Alpibus Italiae claustrum obiicit, cum vi et virtute velut ianuam belli refregisses, inde per obiectas acies, per exercitus obvios, usque ad Romana moenia inoffensus victoriarum impetus percucurrit.
XVIII. Quid memorem Bructeros? quid Chamavos? (0595B) quid Cheruscos, Vangionas, Alamannos, Tubantes? Bellicum strepunt nomina, et immanitas barbariae in ipsis vocabulis adhibet horrorem. Hi omnes sigillatim, dein pariter armati, conspiratione foederatae societatis exarserant. Tu tamen, imperator, cum tantam belli molem videres, nihil magis timuisti quam ne timereris. Adis barbaros, et dissimulato principis habitu, quam proxime poteras cum duobus accedis. Nunquam est excelsior principatus quam cum se publico submittit officio. Facis verba, spem illorum agitas, et versas credulitatem, negas te esse praesentem. O vere caeca barbaria, quae in illo vultu signa principis non videris, quem nec sic quidem senseris, cum intra iactum teli securus sui staret, Constantinum esse! (0595C) Qui hoc poterat non timere, dubitare quidquam potes per omnia subnixum Deo vadere? Invictos ducis, et solus timeris. Tot regna, tot populi et tantarum nationum congregatio, indignam se viribus tuis putat, quem credit absentem. (0596A) Tibi tamen incrementum laudis ex multiplicatione terroris est, magnificentius congregata obteris, quae scrupulosius dispersa sequereris. Innumerae simul gentes ad bellum coactae, sed uno impetu tuo fusae, dum collativam vim comparant, compendiosam victoriam praestiterunt.
XIX. Uno hoc bello, si debitis laudibus immorari vacaret, dies integer conderetur. Nunc ita omnia praetervolans cecidit oratio, ut victoriarum tuarum non summam evolveret, sed ornamenta monstraret. His rebus semper e re publica gestis tanta vi tantoque successu, ut nunquam virtus tua intremuerit, prudentia haeserit, felicitas claudicarit, satis, ut opinor, probatum est perpetuam in te benignae maiestatis opem fluere: ut coelestes exercitus tui non tunc primo missi, sed tum demum intellecti esse videantur. (0596B) Talis igitur ad liberandam Italiam et tam tutus accedis, ut cum res bellica caecos habeat eventus, in te tamen dimicandi voluntatem pro victoriae pignore teneres, etsi abessent auxilia divina. Aderat enim robustus, et florens, plenus virium, animi plenus exercitus, laetus armis, et militiae munia exequens studio magis quam necessitate, quippe cui stipendia sunt pauciora quam praelia. Cum dico praelia, significo victorias, praeterea tam amans tui quam tibi carus. Ignosce enim superba virtus, quantumvis fiduciae et spiritus capias, amor principis facit militem fortiorem.
XX. Antiqua admodum res est quam proferam, sed non indigna memoratu. Illyrii quondam, despicientes Eropi regis infantiam, Macedones bello lacesserunt. (0596C) Et prima quidem congressio secundum illos fuit; verum Macedones cum bellum reficerent, regem suum in cunis ad aciem detulerunt. (0597A) Cum illos ira, hos miseratio, illos signorum cantus, hos pueri vagitus accenderet, mutata est ratio certaminis; vicerunt qui amore pugnabant. Quanto igitur est amor fidelior accepti beneficii memoria, quam praesumptione futuri, quod illic percepta res iuvat, hic expectata blanditur, tanto tui animosius dimicaverunt, qui non puero spem gratiae munerabatur, sed principi post natos homines benignissimo meriti debitum rependebant.
XXI. Primam igitur Segusiensium civitatem, quam primam iter dederat, victoria facilis amplexa est. Quae resistendi pertinacia ita in se imperatoris vim convertit, ut pietatem tamen non alienaverit. (0597B) Nam cum introitus vi manu quaereretur, et portarum inflammatio ignem late distulisset, cuius facilis per adiuncta contagio partu pestifero valescebat, maxima benignissimi imperatoris fuit cura, non modo ut incendium non adiutum senesceret, sed oppressum emori posset; et longe operosior clementia quam fortitudo eius perspecta est: cum plus in conservanda urbe quam in capienda fuerat laboris oriretur. Itaque digrediens sic cupidam sui fecit, ut eam ad omne obsequium non victoriae metus componeret, sed admiratio lenitatis.
XXII. Optima aiunt esse remedia quae ad usum corrigendi nostri ex aliena calamitate nascuntur; verum animus pravitate, velut morbo impeditus, dilectum boni non habet. Ecce iam apud Taurinos venientem pugna gravior expectat, nec Segusiensium vastitas monet ut sibi caveant; nec cogitant quod cum principe res futura sit, quod neque vis eius resistendi spem faciat, nec mansuetudo rationem. (0597C) Campum late iacentem tantus miles oppleverat, ut non improbaret fiduciam qui instructos videret. Quae enim illa fuisse dicitur species, quam atrox visu, quam formidolosa, operimento ferri equi atque homines pariter obsepti? Clibanariis in exercitu nomen est. (0598A) Superne omnibus tectis equorum pectoribus demissa lorica, et crurum tenus pendens, sine impedimento gressus, a noxa vulneris vindicabat.
XXIII. Te tamen, Imperator, non terruit, nec quod tanto numero duplicabat armatura terrorem, nec quod vim armis numerus addebat. Certum est enim pro negotii modo animosam esse virtutem, quod ex se rerum captum suum temperat: in parvis prope ad securitatem remissa, in mediocribus modice intensior, ubi magna venerunt, iuxta magnitudinem exantlandi operis erigitur. Illa armorum ostentatio, et operti ferro exercitus, qui imbelles oculos vulnerassent, invictas mentes incitaverunt: quod imbutus imperatoris exemplo totis animis eius miles ardescit, cum invenit hostem quem vinci deceret. (0598B) Cataphractos equites, in quibus maximum steterat pugnae robur, ipse tibi sumis. His disciplina pugnandi est, cum aciem arietaverint, servent impressionis tenorem, et, immunes vulnerum, quidquid oppositum sine haesitatione perrumpant.
XXIV. Sed tu, imperator prudentissime, qui omnes bellandi vias nosses, opem ex ingenio reperisti, quod tutissimum est, eludere, quod est difficillimum sustinere. Diducta acie, in irrevocabilem impetum hostes effundis, dein quos ludificandos receperas reductis agminibus includis. Nihil proderat contra tendere, cum ex industria tui cederent. Flexum ad insequendum ferreus rigor non dabat. (0598C) Ita nostri proditos sibi clavis adoriuntur: quae gravibus ferratisque nodis hostem vulneri non patentem caedendo defatigabant, ac maxime capitibus afflictatae, quos ictu perturbaverant, ruere cogebant. (0599A) Tunc ire praecipites, labi reclines, semineces vacillare, aut moribundi sedilibus attineri, permixta equorum clade impliciti iacere, qui reperto sauciandi loco passim equitem effreni dolore fundebant. Ad unum interfectis, omnibus tuis integris, horrorem armorum ad miraculum victoriae transtulerunt, quod qui invulnerabiles habebantur sine tuorum vulneribus interissent. Antoninus imperator in toga praestans, et non iners nec futilis bello, cum adversum Parthos armis experiretur, visis cataphractis, adeo totus in metum venit, ut ultro ad regem conciliatrices pacis litteras daret. Quas cum rex immodicus animi respuisset, insolentia quidem barbari debellata est, sed patefactum est in his armis tantam inesse violentiam, ut et vincendus fideret, et superaturus timeret. (0599B)
XXV. Quid ego referam post tantam et tam gravem pugnam quod apud Brixiam magnus quidem et acer equitatus esset, fuga quam visu astutior, et primo impetu tuo pulsus, Veronam usque contendit ad praesidia maiora? Neque id dedecori fuit, quod excusati fugiunt qui tibi cedunt. Contingat quinimo timiditati miserae res ostentanda, fuga quae habuerit dignitatem. Ipsa autem Verona, freta immanibus copiis, quas in unum adventus tui formido conduxerat, cum multorum iam clades accepisset, facta est parumper metu cautior, non ratione felicior. Muris se ab impetu vindicat. Aderat quidem Ruricius, experientissimus belli, et tyrannicorum ducum columen. (0599C) Per tota admodum moenia magna vis hominum, et apud Brixiam plerique iam fracti: ut in corpore cum aliqua pars aegra est, valetudo omnis contaminari solet; sic illius multitudinis portio malo affecta, totum exercitum timoris contagio dissiparat. Quam faciles lapsus infirmitas haberet, cum eam intempestiva movit audacia, cum saepe alias, tum maxime in illa obsidione perspectum est. Clausi impetum faciunt, et qui se aliquamdiu latendo a morte defenderant, facta pugnandi copia poenas eruptionis temerariae pependerunt. (0600A) Idemque Ruricius magna suorum clade reiectus in moenia, spe iam lassa, sed adhuc mente vesana, cum se Veronam proripuisset, novos eodem egit exercitus, et praecipitante iam die bellum non detrectavit, pugnae avidior quam salutis. Sed eum exitus magis quam merita fefellerunt. Nam furorem mors domuit, quem non potuerat, nec considerati ratio, nec victi formido sanare.
XXVI. O nox illa aeternis saeculis monumentisque mandanda! cum spissis tenebris congressus fortunae totum liceret, tu tamen, Imperator, non intutior tempore quam Deo tectior, saevissimo hosti multus instares, et libertate caedis exultans donum noctis duceres quod pugnantem nemo servaret, per infestas acies interritus vadis, densissima quaeque perrumpis, deiicis, proteris. Mortis decus perdunt quos ignoratus affligis: nisi quod te ipsa vis tua cogit agnosci. (0600B) Nihil enim te permovent tubarum fractae voces, horrendus militum clamor, permissa casibus vulnera, illisi cominus gladii, cadentium graves gemitus, arma late strepentia, et in unum quemdam sonitum diversi fragoris acta confusio, quod haec omnia aut virtus negligit, aut ira non sentit. Nox ipsa, iustissima bellantibus causa terroris, vehementiorem te agendis stragibus fecerat. Quod solum enim virtutis tuae impedimentum est, miserationem tenebrae non habent: ut intelligi liceat quantum illo in bello vis tua perfecerit, pietate non retenta, et maiestate secura. Praelio vix multa nocte confecto, fessus caedibus, anhelus ex bello, cruore oblitus, sed hostili, ad ob idionis vigilias recurrebas. O fortuna! O praepotens Roma! Quam tu unquam gratiam pro tantis his laboribus referes? (0600C) Nisi quod indulgentissimus princeps, tanquam hoc ipsum tibi debeat, eo cariorem habet quo maiore labore servavit. (0601A)
XXVII. Et quoniam me ad Urbis commemorationem fors quaedam intulit, non rerum ordo deduxit, neque revocare inde orationem fas est quo iamdudum contenta veniebat, praetereo te Aquileia, te Mutina, caeterasque regiones, quibus propter insecutas incredibilium bonorum commoditates gratissima fuit ipsius oppugnationis iniuria. Senserunt enim translatis ad fortissimum principem fortunarum suarum gubernaculis quam facile omnia ad salubrem cursum redirent, quae ita deferebantur, ut mox aut malorum omnium scopulis illiderentur, aut miseriarum vadis adhaerescerent. Praetereo inquam et haec, et alia complura, quorum est et sigillatim onerosa moles, et omnium simul acervus onerosior. Nam quae diducta ferre nequeas, his congregatis subire, spei importunioris est quam fiduciae promptioris. (0601B) Recuperata igitur Italia, hic primus fuit liberandae Urbis gradus, et ad victoriam facilis ascensus, quod illum semper exedendae Urbis visceribus inhaerentem ex assuetis latebris vis divinitatis excussit. In quo quidem tantum momenti fuit ad perficiendae rei facilitatem, ut non tam gloriandum sit virtuti tuae, praestantissime Imperator, quod eum viceris, quam gratulandum felicitati, quod ad pugnam potueris evocare.
XXVIII. Non enim casu, non fiducia, factum putemus, ut ultro etiam exercitum educeret adversum eum, cuius adventus stridorem ipsum perhorresceret, nisi animum iam metu devium infestior deus, et pereundi maturitas perpulisset: quod ipsa ratio disponendi exercitus docuit illum mente perdita, implicatoque consilio, cum eum pugnae locum caperet, ut interclusa fuga moriendi necessitatem imponeret, cum spem victoriae non haberet. (0601C) Quod quidem imperatori nostro optandum largiter fuit, qui hoc uno maxime offenditur, si certamen lubricum faciat spes prompta fugiendi. Relaxaverit acies, aut frons impulsa titubaverit, fiducia manuum ad pedes migrat. Non amas, Imperator, bella, nisi ferventem hostem in gradu suo praecisa fuga teneat, ut aut ferro concidat, aut miseratione servetur. (0602A) Apud Tiberim igitur suos instruxit, sic ripae locatos, ut ultimorum vestigia praesagio quodam eventurae cladis unda fatalis allueret: ita vero multitudine suppeditante, ut ultra quam visus agi posset, extenta acies pertineret; non quo frons imbecilla tractu invalido duceretur, sed tanta subsidiorum atque ordinum confirmatione, ut acies non porrectior quam robustior murum utrinque praeberet; quod eam nec constipatio contraxisset, nec longitudo tenuaret.
XXIX. Praetermittam hoc loco, Constantine maxime, disponendi militis tui miram incredibilemque rationem: hoc enim persequi vellem, quem tenuisset locum coelestis exercitus dicam. Quanquam non illos arbitror stetisse nisi tecum; difficillimam enim pugnae partem tibi diligis, et tanquam pro fortunae gradu modus virtutum debeatur, ita inter tuos non vis principatu magis excellere quam labore. Cumulatissimum quidem principis munus est, si manu cesset, non cessasse consilio; sed tu non segnior gerere quam iubere, simul exercitus tuos monitu regis, opere iuvas, incendis exemplo. (0602B) Quod hic etiam facis promptius quam in caeteris praeliis; quod in praesenti erat tam ampla pugnae merces, quam pugnator illustris; et statim Roma victoris. Cuius rei cum imaginem coepi, dicturus horresco. Invadis primus aciem, solus irrumpis. Obumbrant euntem telorum irriti iactus, sonat ictibus umbo securus. Hos quos trabalis hasta deiicit, insultans ferus proterit. Fulget nobilis galea, et corusca luce gemmarum divinum verticem monstrat. Auro clypeus, auro arma collucent. O quantam vim possides virtus, quae in hoc habitu plus terroris praeferas quam decoris! Secuti hunc ardorem fortissimi milites, et dignos se ductu eius imperioque testati, sic viritim laboraverunt, quasi summa res singulorum manu niteretur. (0602C)
XXX. Non commemorabo hic tectas continuis stragibus ripas, non oppletum acervis corporum Tiberim, et inter congestas alte cadaverum moles aegro nixu ac vix eluctantibus gurgitibus exeuntem, quodque illum ipsum tyrannum non mors virilis, sed fuga turpis prodidit, et dignum ignaviae et saevitiae exitu fluctus sanguinei necaverum. Perstringi haec satis est, quod et pridie prolixius mihi dicta sunt, neque pro dignitate exequi copia est, et ne pugna raptim gesta diutius narrata quam confecta videatur. O si nunc mihi facultas daretur sermonis pro rerum dignitate figurandi! (0603A) Adhiberem omnes flosculos, et abuterer exquisito quodam lepore ac venustate dicendi. Iam strepitus Martii, iam tubarum sonores festivis vocibus resultanti favore mutantur. Dicendus in Urbem ingressus est imperatoris; et in exprimendo senatus populique Romani maximo gaudio, ingrata nisi et ipsa lasciviat oratio. Nullus post Urbem conditam dies Romano illuxit imperio, cuius tam effusa tamque insignis gratulatio aut fuerit, aut esse debuerit; nulli tam laeti triumphi quos annalium vetustas consecratos in litteris habet.
XXXI. Non agebantur quidem ante currum vincti duces; sed incedebat tandem soluta nobilitas. Non coniecti in carcerem barbari; sed educti e carcere consulares. Non captivi alienigenae introitum illum honestaverunt, sed Roma iam libera. (0603B) Nihil ex hostico accepit, sed seipsam recuperavit, nec praeda auctior facta est, sed esse praeda desivit, et, quo nihil adiici ad gloriae magnitudinem maius potest, imperium recepit, quae servitium sustinebat. Duci sane omnibus videbantur subacta vitiorum agmina, quae Urbem graviter obsederant. Scelus domitum, victa perfidia, diffidens sibi audacia et importunitas catenata; furor vinctus, et cruenta crudelitas inani terrore frendebant: superbia atque arrogantia debellatae, luxuries coercita, et libido constricta nexu ferreo tenebantur. Sequebatur hunc comitatum suum tyranni ipsius teterrimum caput; ac, si qua referentibus fides est, suberat adhuc saevitia, et horrendae frontis minas mors ipsa non vicerat. Iniiciebantur vulgo contumeliosissimae voces. (0603C) Nam et ludibriis oppressoris sui auspicari libertatem iuvabat, et mira cum voluptate conceptus e vita terror, insultatione interitus obterebatur.
XXXII. Quis triumphus illustrior? quae species pulchrior? quae pompa felicior? Dicam itaque, Imperator, quo uno satis mihi videor divinam gloriam tuam significaturus. Quot in illo turpitudinum notas extinxeras, tot in te laudum infulae refulserunt. Fraudari indulgentissimus princeps ea gratia neminem voluit, quominus omnia quo odium eius pervaserat, spectaculum tyrannici funeris expiaret. (0604A) Ubique iam quidem laetitiam gestae rei diffuderat fama velox, et ad celeritatem nuntii pennata victoria; insequebatur tamen uberiore cum gaudio ipsius rei fructus, quod ad animum languidius accedunt quae aurium via manant, quam quae oculis hauriuntur. Itaque tanti per Italiam concursus hominum excitabantur, tantae ex oppidis effusiones, ut facile anteacti terroris testificatio in praesenti exultatione luceret. Pari studio missum eiusdem tyranni ad permulcendam Africam caput, ut quam maxime vivus afflixerat, laceratus expleret. Et nondum satis tempestivo mari, affuerunt tamen navigantibus felices aurae, et fluctus secundi, beatissimamque victoriam ipsa etiam elementa iuverunt. (0604B) Caput, in quo titulus tantae laudis circumferebatur, reddidit Tiberis, prosecuti sunt venti, maria servarunt. Quonam modo te, potens Africa, quanto laetitiae fremitu, quam insolenti voluptate iactasti? nihil quippe est immoderatius quam post longam tristitiam repens gaudium. Impetu suo fervet; nec ut primum liberum, continuo defaecatum, statim purum est. Nam ut fistulae cum diu interceptae sunt, exitu dato, quo largiores, eo crassiores aquas evomunt; sic vota hominum metu interclusa turbide aliquid egerunt cum cumulata eruperunt.
XXXIII. Hae victoriarum gratulationes. Nec minus uberes fructus reliquarum virtutum fuerunt. (0604C) Implicatam quidem atque obsitam Urbem gravissimis malis evolverunt indefessa vis atque eximia fortitudo: sed quantum boni prudentia excogitavit, benignitas et clementia contulerunt? Quorum quid magis iuverit difficilis aestimatio est. Nam et calamitate obsessis, finis est voti miseria liberari, et mox vacuitas miseriarum parum grata est, nisi laetitia consequatur. Ita pro se quaeque officiis suis functae fortitudo et liberalitas imperatoris, cumulatissimum Urbis beatitudinem exhaurienda, et congerendis commodis reddiderunt. (0605A) Facilior quidem et multo proclivior laedendi quam commodandi semper est via, vulnerare integrum quam sauciato mederi, dissipare rapta quam divulsa componere, cessit tamen rerum haec conditio Principi nostro. Nam quidquid mali sexennio toto dominatio feralis inflixerat, bimestris fere cura sanavit. Sanavit dico: redintegratio status pristini, permulcendo dolori satis est, non et arcessendae gratulationi, nec amplius postules quam ut eum sui non poeniteat, qui solitario modo id egit ut recuperatis quae amiserat non doleret, non etiam ut novorum adoptione gauderet. (0605B) Praetereo, privatim reddita omnibus patrimonia, quos illa monstrosa labes extorres domo fecerat, praetereo inquam, quia vix sufficit oratio facta publicitus explicare: quanquam cum ex singulis sit coagmentata respublica, et quidquid in eam confertur, ad omnes proportione permanat; et vicissim necesse est quod sigillatim omnes adipiscuntur in commune reipublicae redundare.
XXXIV. Iam illa vix audeo de tanto principe commemorare, quod nullam matronarum cui forma emendatior fuerit boni sui piguit, cum sub abstinentissimo imperatore species luculenta non incitatrix licentiae esset, sed pudoris ornatrix. Quae sine dubio magna, seu potius divina laudatio, saepe et in ipsis etiam philosophis, non tam re exhibita, quam disputatione iactata. Sed remittamus hoc Principi nostro, qui ita temperantiam ingenerare omnibus cupit, ut eam non ad virtutum suarum decus adscribendam, sed ad naturae ipsius honestatem referendam arbitretur. Quid? faciles aditus, quid? aures patientissimas, quid? benigna responsa, quid? (0605C) vultum ipsum augusti decoris gravitate, hilaritate permixta, venerandum quiddam et amabile renidentem quis digne exequi possit? (0606A) Quarum rerum miraculo sic omnes devinciebantur, ut non tam omnes dolerent quod illum tyrannum ita diu tulerant, quam quod tali principe tam sero fruerentur.
XXXV. Longum est ex illo percensere beneficia principis, quae in orbem sine modo redeuntia, contexta eius benignitate fulserunt, ita infinita numero, commodis magna, ut nunquam oblivione gratiam obductura sit vel multitudo omnium, vel utilitas singulorum. Sensisti, Roma, tandem arcem te omnium gentium, et terrarum esse reginam, cum ex omnibus provinciis optimates viros curiae tuae pigneraveris: ut senatus dignitas non nomine quam re esset illustrior, cum ex totius orbis flore constaret. (0606B) Populi vero Romani vis illa et magnitudo venerabilis, ad imaginem antiquitatis relata, non licentia effraenis exultat, non abiecta languide iacet, sed sic assiduis divini principis monitis temperata est, ut, cum ad nutum eius flexibilis et tenera ducatur, morigeram se non terrori eius praebeat, sed benignitati. Placidam quippe rerum quietem, et profundum Urbi otium gentes perdomitae condiderunt. Vacat remissioribus animis delectamenta pacis adhibere. Celeberrima quaeque Urbis novis operibus enitescunt: nec obsoleta modo per vetustatem redivivo cultu insigniuntur; sed illa ipsa quae antehac magnificentissima putabantur nunc auri luce fulgentia indecoram maiorum parcimoniam prodiderunt. Circo ipsi maximo sublimes porticus, et rutilantes auro columnae, tantum inusitati ornatus dederunt, ut illo non minus cupide conveniatur loci gratia quam spectaculi voluptate. (0606C)
XXXVI. Tantorum Roma compos bonorum, quae quidem ei sunt cum toto orbe communia, haurit in super ingentis spei fructum, quem propositum sibi ex Caesaribus nobilissimis habet, eorumque fratribus, quorum iam nomina ipsa veneramur, etsi vota nostra interim proferuntur. (0607A) Nec Lacedaemoniis magis licuerit hoc instituto rempublicam tueri suam, cum regem nisi ex stirpe Herculis non haberent. Tuos, Constantine maxime, tuos liberos ac deinceps nepotes tecum optat ut tanto a pluribus petantur, quanto ad maiora nascuntur. Declarant ecce rationem cupiditatemque votorum facta Crispi Caesarum maximi, in quo velox virtus aetatis mora non retardata pueriles annos gloriis triumphalibus occupavit: cuius ita iam uberes scatent laudes, ut plenae possent videri, nisi coepisse et patrem cogitaremus. Qui quidem nunc nobilissimus Caesar venerandi patris, fratrum, suorumque omnium fruitur aspectu, seque fruendum omnibus praebet. (0607B) Cruda adhuc hieme iter gelu intractabile, immensum spatio, nivibus infestum incredibili celeritate confecit: ut intelligamus, alacritatibus nihil asperum, qui ipsam quam a suis petebat tam laboriosam instituerit voluntatem.
XXXVII. Quae tuum, Constantine maxime, mite pectus inundavit gratulatio, cui tanto intervallo videre filium licuit, et videre victorem? Narravit utique exhausta bella, et hoc ad suam gratiam, non ad sui ostentationem, qualis excipiendo hoste, quam resistenti vehemens, quam facilis supplicanti. Audivit haec frater intentus, et puerilem animum spes laeta et blanda gaudia titillarunt; cumque miraretur fratrem, etiam sibi favit, quod ex annis eius quam proximus tantae gloriae esset agnovit. (0607C) Nunc te, Constantine maxime, omnes rogamus, cum praesentem laudaveris, cum iam reipublicae flagitanti, cum Gallis desiderantibus reddes, iterum atque iterum moneas revertentem, neque enim persuaderi facile potest, ut si quando armis vestris contusa barbaria aliquid tamen moverit, sit ille animo, sit consilio tui similis. Temperet modo dextrae, manui parcat, et sit aliquid, quaesumus, in quo te iterum nolit imitari. Te vero, Constantine Caesar, incrementum maximum boni publici, quibus votis amplectitur Romana felicitas? (0608A) quae de te tantum expectat quantum nomine polliceris: et licet aetas adhuc revocet ab imitatione virtutis paternae, iam tamen ad pietatem eius natura deducit? iam maturato studio litteris habilis, iam felix dextera fructuosa subscriptione laetatur. Delegat multa indulgentissimus parens, et quae per te concedit, referri ad gratiam tuam mavult.
XXXVIII. Quid igitur his temporibus fortunatius, cum beneficio Constantini maximi, qui tam mature nobis Caesares dedit, utamur maximis eorum commodis, et integra aetas supersit? Nihil imminuitur, et plurimum sumitur: ut, cum res largiter suppetat, spes tamen illibata permaneat. Quinquenniis igitur feliciter inchoatis, decennia Caesarum nobilissimorum, ultra posteros nostros extendenda, quam impense rogare et orare nos conveniat, ipsis bonis temporum, et reipublicae utilitatibus admonemur. (0608B) Iacet in latere Galliarum, aut in sinu tuo fusa barbaria: Persae ipsi, potens natio, et post Romanam magnitudinem in terris secunda, amicitiam tuam, Constantine maxime, non minus trepide, quam amabiliter petiverunt. Nulla in terris tam ferox natio est, quae te non metuat aut diligat. Omnia foris placita, domi prospera, annonae ubertate, fructuum copia. Exornatae mirandum in modum, ac prope de integro conditae civitates. Novae leges regendis moribus et frangendis vitiis constitutae. Veterum calumniosae ambages recisae, captandae simplicitatis laqueos perdiderunt. Pudor tutus; munita coniugia. Securae facultates ambitione sui gaudent, nec aliquis habendi quam plurimum metus; sed in tanta bonorum affluentia magna verecundia non habendi. (0608C) Hic denique status rerum est, ut obtinendae potius felicitatis votum geramus, quam augendae cupiditatis. Unum modo est, quo fieri posset Roma felicior, maximum quidem, sed tamen solum, ut Constantinum, conservatorem suum, ut beatissimos Caesares videat, ut fruendi copiam pro desiderii modo capiat, ut vos alacris excipiat; et cum reipublicae ratio digredi fecerit, receptura dimittat.