Jump to content

Panegyricus Constantini (PL 08)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Panegyricus Constantini
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8

Panegyricus Constantini (Auctor incertus), J. P. Migne

PROOEMIUM.

(0653B) Habita est haec oratio anno Christi 313, post Maxentii cladem, mense opinor Januario, Treveris, antequam Constantinus, inde ad pacandos Germaniae tumultus discederet. Auctor incertus. Tamen Cl. Puteanus hunc Nazario tribuit: Quod, inquit, conjicio ex stylo, et ex loco panegyrici Nazarii Constantino dicti qui sic incipit: Non commemorabo, inquit, hic tectas continuis stragibus ripas, non oppletum acervis corporum Tiberim: perstringi haec satis est. Quod et pridie prolixius mihi dicta sunt. Nempe in hac ipsa oratione qua fusius describitur praelium quo Maxentius debellatus est a Constantino. Deinde ex ordine, quo omnes Panegyrici constituuntur in veteribus libris: subjicitur enim huic Panegyricus Nazarii, qui incipit: (0653C)Dicturus Constantini, etc.

SYNOPSIS PANEGYRICI. In exordio. Accessurum se ad imperatorem laudandum negat, nisi nefas esset ei, quem propter res leviores saepe laudasset, propter recuperatum imperium non gratulari.

Distributio I. Quam fortiter Constantinus adversus Maxentium bellum susceperit. --II. Quam feliciter confecerit.

I. Pars. Dissuadentibus amicis, auspiciis adversantibus, imperii sociis pene desperantibus, cum quarta tantum exercitus parte Alpes transgressus, iturus adversus hostes duplo plures, cataphractos, et pro facinorum (0653D)conscientia nunquam cessuros, n. 2. Maxentium Severus, Galerius, et Maximianus adorti erant cum ingenti exercitu, omnes infeliciter, n. 3. Sed pro (0654B)Constantino justitia pugnabat. Hujus virtutes cum Maxentii vitiis conferuntur, n. 4.

II. Pars. Segusium, n. 5, Taurinos, n. 6, Mediolanum, n. 7, Veronam, n. 8, Aquileiam capit, ubi ex pertinacioribus alios morte afficit, alios gladiis in vincula mutatis constringi jubet, n. 11. Victo ad septimum ab urbe milliare Maxentio, eoque inter fugiendum e Milvio ponte in Tiberim collapso, n. 14, victor et triumphans in urbem ingreditur, n. 19. Quam dissimilis Cinnae, Mario, et Syllae, n. 20. Quam clemens erga cives, erga milites bonus, quos victoriarum socios habiturus in inferiorem Germaniam secum deducit, n. 21. Constantii gloriam superat, n. 24. Ob quae omnia singularibus a senatu honoribus donatur, n. 25. In fine. Jovem precatur pro aeternitate Principis, (0654C)num. 26.

INCIPIT PANEGYRICUS.

I. Unde mihi tantum confidentiae, sacratissime Imperator, ut post tot disertissimos homines, quos et in urbe sacra, et hic rursus audisti, dicere auderem: nisi nefas esse ducerem, et commissi cujusdam sacrilegii religionem vererer, si is, qui semper res a numine tuo gestas praedicare solitus essem, haec tanto majora pristinis silentio praeterirem; per quae non pars aliqua servata, sed universa sibi est respublica restituta? Neque enim ignoro, quanto inferiora sint ingenia nostra Romanis. Siquidem latine et diserte loqui illis ingeneratum est, nobis elaboratum: et si quid forte commode dicimus, ex illo fonte et (0654D)capite facundiae imitatio nostra derivat. Sed quamvis conscius mihi infirmitatis ingenitae, et inchoati potius studii quam eruditi; cohibere me silentio nequeo, (0655A)quo minus de recuperata Urbe, imperioque romano, et tandem ex diuturna convulsione solidato, et ipse aliquid coner effari: ut inter tantos sonitus disertorum mea quoque vox tenuis exaudita videatur. Etenim si in rebus bellicis ipsisque praeliis non solum tubae ac litui, sed etiam Spartanae tibiae incentivum aliquod feruntur habuisse; credo, quia magnos animos parvo licet modulo sufficit incitari: cur ego in me de tuo favore diffidam, ut sermonem meum studio potius tui cultus quam suis viribus metiaris? Experiar igitur, ut possum, quanquam oppletis auribus tuis, ut sic dixerim, insusurrare, sine aemulandi fiducia cupidus imitandi.

II. Ac primum illud arripiam, quod credo neminem adhuc ausum fuisse; ut ante de constantia expeditionis (0655B)tuae dicam, quam de laude victoriae. Transacto enim nutu adversi ominis, et offenso revocati, utar libertate erga te nostri amoris, quem tunc inter metus et reipublicae vota suspendimus. Tene, Imperator, tantum animo potuisse praesumere, ut bellum tantis opibus, tanto consensu avaritiae, tanta scelerum contagione, tanta veniae desperatione conflatum, quiescentibus cunctantibusque tunc imperii tui sociis, primus invaderes? Quisnam te Deus, quae tam praesens hortata est majestas, ut, omnibus fere tuis comitibus et ducibus non solum tacite mussantibus, sed etiam aperte timentibus, contra consilia hominum, contra haruspicum monita ipse per temet liberandae (0656A)Urbis tempus venisse sentires? Habes profecto aliquod cum illa mente divina, Constantine, secretum, quae, delegata nostri diis minoribus cura, uni se tibi dignatur ostendere. Alioquin, fortissime Imperator, sic quoque, cum viceris, redde rationem. Rhenum tu quidem toto limite dispositis exercitibus tutum reliqueras: sed hoc majores pro te suscepimus metus, quod nobis potius quam tibi consulebas, nostramque pacem magis quam bellum, quod aggrediebare, firmaveras.

III. Nae tu, Imperator, nimio nostri amore nescisti ad securitatem nobis vere providere; qui non omnia tecum arma movisti, cum tua conservatio, salus nostra sit. Et quid opus erat ipsi Rheno instructis et militibus et classibus, quem jam pridem barbaris nationibus (0656B)virtutis tuae terror obstruxerat? An ostentare voluisti diligentiam tuam, divisis copiis inter custodiam pacis et belli; aut etiam jactanter et gloriose probare liberandae Urbi te sufficere cum paucis? vix enim quarta parte exercitus contra centum millia armatorum hostium Alpes transgressus es: ut appareret penitius considerantibus, id quod nos fugit in amore trepidantes, non dubiam te, sed promissam divinitus petere victoriam. Duxerat magnum Severus exercitum, et hostem suum perfidia desertus armaverat. Majores postea copias Maximianus admoverat, et ipse transfugis circumcisus videbatur prospere refugisse. Ipse denique qui pater illius credebatur, (0657A)discissam ab humeris purpuram detrahere conatus, senserat in illud dedecus sua fata transisse. Mille et sexaginta annis contractas ex toto orbe divitias monstrum illud, redemptis ad civile latrocinium manibus, ingesserat. Adhoc aliena matrimonia, innocentium capita cum bonis passim donando, usque ad mortem devotionis obstrinxerat parricidas: omnes autem insidiatos sibi, aut palam aliquid pro libertate conatos, poenis affecerat, armis oppresserat. Et inter haec utebatur ejus urbis majestate quam coeperat; totam Italiam conductis ad omne facinus satellitibus oppleverat.

IV. Haec omnia, Imperator, cum cogitares, scires, videres, nec te paterna gravitas, nec tua natura temerarium esse pateretur; dic, quaeso, quid in (0657B)consilio nisi divinum numen habuisti? An illa te ratio ducebat (sua enim cuique prudentia deus est), quod in tam dispari contentione non poterat melior causa non superare; et innumerabiles licet ille copias pro se objiceret, pro te tamen justitia pugnaret? Ut enim omittam illa quae non decet comparari; quod erat ille Maximiani suppositus, tu Constantii Pii filius; ille despectissimae pravitatis, detortis solutisque membris, nomine ipso abusiva appellatione mutilato; tu, quod sufficit dicere, tantus ac talis: ut haec, inquam, omittam; te, Constantine, paterna pietas sequebatur, illum, ut falso generi non invideamus, impietas; te clementia, illum crudelitas; te pudicitia soli dicata conjugio, illum libido stupris omnibus contaminata; te divina praecepta, illum superstitiosa (0657C)maleficia, illum denique spoliatorum templorum, trucidati senatus, plebis romanae fame enectae piacula; te abolitarum calumniarum, te prohibitarum delationum, te conservatio, atque homicidiarii sanguinis gratulatio. In tam diversa causarum (0658A)ratione divino consilio, Imperator, hoc est, tuo, non militum multitudinem, sed partium merita numerasti.

V. Magnus Alexander cum praeter Macedonas suos cunctae Graeciae, universo Illyrico innumerabilem dilectum posset indicere, nunquam majores quadraginta millium copias duxit, inhabile regenti ratus quidquid excederet, et turbam potius quam exercitum. Tu vero etiam minoribus copiis bellum multo majus aggressus es; tanto scilicet tua virtute propria potior, quanto ille numero instructior. Et ille quidem contra leves Medos, et imbelles Syros, et Parthorum arma volatica, et Asiaticos, optantes mutare servitium, rem gessit praelii unius eventu; tibi vincendi erant milites, pro nefas! paulo ante Romani, armis (0658B)omnibus more primae classis armati, et pro facinorum conscientia nunquam nisi morte cessuri. Probavit hoc prima obstinatio eorum, qui sub ipsis Alpium jugis munitissimo licet muro ac situ tenentes oppidum ausi fuerunt te imminente resistere, ac portas claudere; non credentes illi quidem, ut audio, te ipsum adesse: quis enim crederet tam cito a Rheno ad Alpes imperatorem cum exercitu pervolasse? sed qui tamen non solum praesenti numini tuo, verumetiam nuntiato nomini cedere debuissent. Luerunt igitur illico dementiae suae poenas, cum oblatam sibi a clementia tua veniam recusassent. Neque enim vallo fossaque obsessio inchoata est, nec cuniculis agendis, nec machinis admovendis, nec incutiendo ariete tentati quassatique sunt muri, sed (0658C)statim injectae faces portis, scalae propugnaculis; nec solum fundis eminus telisque missilibus, sed hastis, gladiis. Ita res simul coepta et patrata, junctusque rebellibus fuit conatus et exitus.

VI. Gomphos, urbem Thessaliae, quoniam abnueret (0659A)obsequium, C. Caesar uno die sustulit. Sed ille Graeculos homines adortus est, tu subalpinos; ille solos incolas, tu etiam militare praesidium: ille non potuit captos a direptione defendere, tibi licuit clementiam tuis victoribus imperare. Sed illi quidem Gomphensium clades documento caeteris fuit, tibi paulo post alia in Taurinatibus campis pugna pugnata est, non trepidantibus ex victoria tua rebellibus, sed iratis incensisque ad ulciscendum animis, quos fortunae inclinatio restringere debuisset: nec vero temere ac passim vagis hostibus, ut facile palantes caederentur; sed acie in cunei modum structa, descendentibus retro in altitudinem lateribus; quae cum prima avide confligeret, reflexa impeditos certamine circuiret. Sed tu id providens, praemissis (0659B)utrinque qui obviam irent, et simul si quid insidiarum lateret excuterent; ipse obfirmato illo capite, dejectaque acie in fugam versa, tanto majorem in processu stragem edidisti, quanto amplioribus subsidiis instructa constiterat. Ita usque ad Taurinatium muros fusi caesique, obseratasque nacti portas ab incolis, etiam corporum suorum mole clauserunt.

VII. Quid tibi aliud sperare potuisti, miles infelix, turpissimo illi tunc devote prodigio? jam enim non insulto, sed doleo. Constantinum tu tantum sanguinis fundere coegisti. Cui, quia salutem vestram a vobis impetrare non licuit, pene displicuit ipsa victoria. At non Taurinatibus, neque caeteris Italiae civitatibus idem animus fuit, qui te, Imperator, exultantes gaudio certatim ad se vocaverunt. Missae ab omnibus (0659C)legationes, oblati undique commeatus: ut appareret quandiu desiderassent, cui se tam prompte bello adhuc restante committerent. Qui fuit dies ille, (0660A)quo Mediolanum ingressus? quae gratulatio principum civitatis? qui plausus populi? quae securitas intuentium te matrum, te virginum? quam duplici fructu fruebantur, cum pulcherrimi imperatoris formam viderent, et licentiam non timerent? Ostentare se omnes, et tripudiare, sine ullo de reliquiis belli metu, et auspicium victoriae tuae pro consummatione metiebantur. Non transpadana provincia videbatur recepta, sed Romana. Quis enim crederet tantis successibus tuis ullum obstaculum fore, quo minus omnes exercitus se clementiae tuae traderent, cum virtutis experimentum novissent? Muros vi ceperas, acie palam viceras. Quis tam demens videbatur, ut aut obsideri auderet, aut congredi? praesertim cum tu, dies aliquot Mediolani resistens, tempus sibi omnibus consulendi (0660B)dedisses, ut de te sperarent.

VIII. Sed enim aerumnosa illa, et jampridem media aetate nostra civili sauguine maculata Verona, maximo hostium exercitu tenebatur, acerrimis ducibus, pertinacissimoque praefecto; scilicet ut quam coloniam Cnaeus Pompeius aliquando deduxerat, Pompeianus everteret. O miserabilem Veronensium calamitatem, quos non tam tua, quam intestina satellitum pressit obsidio! quippe Athesis ille saxis asper, et gurgitibus vorticosus, et impetu ferox, oppugnationem prohibebat, omnemque retro regionem evehendis copiis tutam defensamque praestabat. Quod tamen ne diutius hostem juvaret, providentia tua factum est, cum superioribus in locis, qua lenior amnis, et ignari hostes erant, exercitus parte projecta ancipiti periculo, (0660C)clausos obsessosque pejora experiri armis coegisti, adeoque omnes qui eruptionem tentaverant cecidisti, ut ipse etiam dux cum parte copiarum ad arcessenda (0661A)auxilia muris excesserit, majorem miser adducturus exercitum, ut majore comitatu cladis occideret. Quo quidem tempore praecipua apparuit tua, Imperator, cura simul et animi magnitudo, qui redeunti illi, minore exercitu congredi, quam obsidionem intermittere maluisti, ne respirare clausis, aut effugere, aut imminere tergo liceret.

IX. Et primo quidem, ut audio, aciem instruxeras duplicem, mox proviso adversariorum numero, explicari statim in frontem ordines, et extendi latius arma jussisti, ex tuo animo nimirum animos tuorum omnium metiens, quamvis gravius inde pondus infringi posse impetu pauciorum. Laudare me existimas, Imperator, cuncta quae in illo praelio feceris? Ego vero iterum queror. Prospexeras omnia, disposueras (0661B)universa, summi imperatoris officia compleveras, cur ipse pugnasti? cur te densissimis hostium globis miscuisti? cur salutem reipublicae in pericula tanta misisti? An nescire nos putas, quod dum nimio rapereris ardore, in media hostium tela deveneras et nisi viam tibi caedibus aperuisses, spem totius generis humani et vota deceperas? Toto quippe impetu ferebare, torrenti similis amni, quem abruptae radicitus silvae, et convulsa funditus saxa sequerentur. Quid tibi est, Imperator, cum inferiore fortuna? Illos pugnare fas est, quibus suo cujusque fato aut vincendum est, aut cadendum; tu, cujus ex vita omnium fata pendent, ad ullum discrimen accedas? inter tot tela gladiosque versere? Quis hoc a te exigit? aut quis pati possit, ut quidquam in te belli casibus (0661C)liceat? Deceat te, Imperator, hostem ferire? Imo non decet laborare.

X. Spectavit ex edito monte Xerxes navale certamen. Augustus aliud agens vicit apud Actium. Fuit etiam qui sublatus in scalas invicem nexas concurrentes eminus vidit exercitus, ut nec interesset periculo, (0662A)et adesset eventui. Ignava, inquies, sunt haec exempla: sed tuta; graviorque metus est periculi tui, quam laetitia victoriae. An non ipsi te, caesis fugatisque hostibus, interfectoque etiam ipso eorum duce, comites et Tribuni corripuere lacrymantes, amplexique illud tuum anhelum pectus, cruentas manus, et quidquid de sanguine profundae caedis emerserat, hinc atque inde clamarunt: quid egeras, Imperator? In quae nos fata projeceras, nisi te divina virtus tua vindicasset? Quae haec est impatientia? aut quo tibi manus nostras, si versa vice pugnas ipse pro nobis? Haec ego non dicerem, Imperator, neque ab aliis dicta memorarem, nisi beneficio tuae lenitatis tutior esset nostra in verbis, quam tua in armis audacia. Nova enim quadam varietate naturae, confusoque (0662B)virtutum temperamento, idem es in praeliis ferocissimus, et parta securitate mitissimus.

XI. Cum enim dato obsessis tempore poenitendi, Aquileiam quoque de legatis eorum ac supplicibus recepisses, cunctique se tibi dedidissent, quos obsidendo servaveras, ignovisti omnibus, et vitam quam desperaverant reddidisti. Et quidem jussisti arma deponere, ut multo tutius victoris pietate tegerentur, ut tamen pertinaciae suae merita sentirent, corripi eos vincirique jussisti, non ad supplicium, sed vitam; ne conscientiae timore diffugerent, graviterque delinquerent, conservarique iterum non mererentur, si servati non fuissent. Sed unde tanto hominum numero tot vincula, quae continere militares, et paulo ante armatas manus possent? Stupere milites qui (0662C)producendos susceperant, et custodiae curam abnuere, et prorsus nescire quid facerent; ipsi etiam qui tibi in consilio erant, ipse etiam praefectus haerere; cum tu divino monitus instinctu de gladiis eorum gemina manibus aptari claustra jussisti, ut servarent deditos gladii sui, quos non defenderant repugnantes. (0663A)

XII. O pulcherrimum, et qui omnium oculis subjici debuisset, triumphum virtutis et clementiae tuae! cujus enim potentiae fuit hostibus arma deripere, ejus humanitatis deditos ad impunitatem suis armis alligare, atque ita vincire, ut eos ferri illius; quod contra te gesserant, quotidie poeniteret? Gladius ille quem in te distrinxerat hostis infestus, ipse domini sui manus tenuit, et paratus ad caedem, custos factus est ad salutem. Magnus poeta dum bellorum toto orbe surgentium discursum apparatumque describit. Et curvae, inquit, rigidum falces conflantur in ensem? Triste nimirum tempus id, cum instrumenta cultui pecudum praeparata, in caedem hominum verterentur. At nunc rigidi illi mortiferique mucrones in salutaria vincla curvantur, et exarmatum hominem non interimunt, (0663B)sed coercent; deditosque hostes gladii sui collisi obtusique tutantur, qui nihil illis prodesse integri acutique potuerunt.

XIII. Omnium ergo armorum ministeria ad diversos effectus arbitrio tuo serviunt, Imperator, tibi vincunt gladii, tibi servant; te pugnante feriunt, te ignoscente custodiunt. Ut Deus ille mundi creator et dominus eodem fulmine suo nunc tristes, nunc laetos nuntios mittit: ita eadem sub numine tuo tela inimicos, aut supplices tuos pernicie, aut conservatione discernuat. Eripuisti, Imperator, adversariis tuis gladios, ne quis incumberet dolori. Superasti, et eosdem manibus suis innoxios reddidisti. Ut et clementiae et vindictae tuae satisfaceres; quorum sanguini peperceras arma fregisti. Vita enim hominum, diu parta, semper servanda (0663C)est, si liceat: ferrum inventu facile, usu mutabile. Ideo quae erant reparabilia conflasti, quod redivivum non erat reservasti. Quid simile fabulae ferunt? conversa esse humana corpora in fontes, aut pecudes, (0664A)aut aves? Foeda et degener talis conversio. Gladius mutatus in manicas: hoc est quod securitas post timorem, quod umbraculum post calorem. Splendorem mutatio perdidit, sed aciem retudit.

XIV. Studium et humanitas tua hortata est, Imperator, hucusque ut exultatio nostra verbis illud luderet. Sed jam ad potiora redeamus. Recuperata omni cis Padum Italia, ipsa jam ad te supplices manus Roma tendebat, cui portentum illud insederat, nihil conari ausum ad tot nuntios suarum cladium. Quippe ipsa se vilissimi hominis obsidebat ignavia, et degeneres animos timor arguebat. Stultum et nequam animal nusquam extra parietes egredi audebat. Ita enim aut prodigiis, aut metus sui praesagiis monebatur. Pro pudor! intra parietum custodias, Imperator. (0664B)Non ille aspirare in campum, non exerceri armis, non pulverem pati. Astutus quidem, ne virorum officia tentantem in illo palatio marmoratis parietibus incedere. Nam in Salustianos hortos ire, peregrinatio et expeditio putabatur. Et hae quidem deliciae toto illo tempore, quo orbem obsederat, semet incluserat, turpissimam hanc ejus formidinem protegebant. Non enim se imbellem, sed beatum, non inertem, sed securum videri volebat. Quoties milites in concionem vocabat, se solum cum illis imperatorem, alios per limites pro se militare jactabat. Fruimini, aiebat, dissipate, prodigite. Haec erat miserorum brevis et caduca felicitas.

XV. Ac ne tum quidem cum tot adversa suorum praelia comperisset, obviam ire conatus est ad resistendum, (0664C)cum Padi limite, aut Apennini jugis uteretur; sed litteras calamitatum suarum indices supprimebat. Interdum etiam palam, ut usque ad portas veniretur optabat; non intelligens majestatem illam Urbis qua (0665A)pridem admotos exercitus sollicitaverat, jam flagitiis ipsius deformatam, et sedibus suis pulsam, ad tua auxilia transisse; nec ullis praemiis posse corrumpi quos tibi, praeter liberalitatem tuam, et sacramenti fidem, tot victoriarum gloriae dicavissent. Quis enim miles, qui ductu atque auspiciis tuis toties felicissime dimicasset vulnera illi sua venderet? belli jam pene confecti summam concederet? Atenim tu idipsum de ardore totius exercitus sentiens, sine ulla haesitandi mora, qua brevissimum per eos iter est, rapto agmine advolasti; celeritatem illam in agendo Scipionis; et Caesaris, tunc maxime cupienti Romae repraesentans. Haec est fiducia imperatoris invicti, et suorum mentibus freti, non dubitare, nec trahere bellum, sed proximum quodque pugnae tempus putare victoriam, (0665B)non enim res erat tibi, uti Quinto Maximo cum Annibale victore, ut post res asperas locum tempusque captares, sed urgere te successus tuos, et continuare victorias, sed quam primum subvenire Urbi decebat. Sapientis enim est imperatoris fractis rebus cunctando consulere, secundis non deesse fortunae.

XVI. Itaque unum jam timebatur, ne ille conterritus his viribus, graviter afflictus, et in arctum redactus, boni consuleret, et debitas reipublicae poenas obsidione differret. Quippe omni Africa, quam delere statuerat, exhausta, omnibus insulis exinanitis, infiniti temporis annonam congesserat. Sed divina mens, et ipsius Urbis aeterna majestas nefario homini eripuere consilium, ut ex inveterato illo torpore ac foedissimis latebris subito prorumperet, et consumpto (0665C)per desidias senio, ipsum diem natalis sui ultima sua caede signaret, ne septenarium illum numerum sacrum et religiosum inchoando violaret. At quomodo instruxit aciem tot annorum vernula purpuratus? Ita prorsus ne quis evadere, ne quis, ut fit, loco motus referre (0666A)gradum, et instaurare praelium posset; cum a fronte armis, a tergo Tiberi flumine premeretur. In quo ille non mehercule cogitavit necessitatem resistendi, sed propinquitatem refugiendi. Nisi forte jam sentiens diem sibi venisse fatalem ad solatium suae mortis voluit secum trahere quam plurimos, ut omnes essent exitus sui comites, qui scelerum participes extitissent. Quid enim aliud illum sperasse credendum est, qui jam ante biduum palatio emigraverat, et cum uxore ac filio in privatam domum sponte concesserat, ut res est, ominibus terribilibus agitatus, et nocturnis pulsus ultricibus; ut tu jam olim exspectatus habitator sacris illis aedibus diu exhalatis expiatisque succederes? Et adeo ipse verum sibi dixerat, et venturo tibi cesserat, quamvis in praelium ingrederetur armatus, cum excedendo (0666B)palatio jam se abdicasset imperio.

XVII. Ad primum igitur aspectum majestatis tuae, primumque impetum totius tui victoris exercitus hostes territi, fugatique, et angustiis Milvii pontis exclusi; exceptis latrocinii illius primis auctoribus, qui desperata venia locum quem pugnae sumpserant texere corporibus, caeteri omnes in fluvium abiere praecipites, ut tandem aliquod caedis compendium fessis tuorum dexteris eveniret, cum impios Tiberis hausisset. Ipsum etiam illum cum equo, et armis insignibus, frustra conatum per abrupta ripae ulterioris evadere, idem Tiberis correptum gurgite devoravit, ne tam deforme prodigium vel hanc obitus sui relinqueret famam, quod alicujus viri fortis gladio telove cecidisset. Et aliorum quidem hostium corpora et (0666C)arma praeceps fluvius volvendo devexit, illum autem eodem quo extinxerat loco tenuit, ne diu populi Romani laetitia dubitaret, si putaretur aliquo profugisse, cujus mortis probatio quaereretur.

XVIII. Sancte Tybri, quondam hospitis monitor (0667A)Aeneae, mox Romuli conservator expositi, tu nec falsum Romulum diu vivere, nec parricidam Urbis passus es enatare. Tu Romae tuae altor copiis subvehendis, tu munitor moenibus ambiendis, merito Constantini victoriae particeps esse voluisti, ut ille hostem in te propelleret, tu necares. Neque enim semper es rapidus et torrens, sed pro temporum ratione moderatus. Tu quietus armatum Coclitem revexisti. Tibi se placido Cloelia virgo commisit. At nunc violentus et turbidus hostem reipublicae sorbuisti, et ne tuum laterum obsequium, eructato cadavere prodidisti. Reperto igitur, et trucidato corpore, universus in gaudia et vindictam populus Romanus exarsit: nec desiit tota Urbe, qua suffixum hasta ferebatur caput illud piaculare foedari: cum interim, ut sunt joci triumphales, (0667B)rideretur gestantis injuria, cum alieni capitis merita pateretur.

XIX. Sed quid ego hucusque jocularia? Tecta ipsa, ut audio, commoveri, et altitudo culminum videbatur attolli, quacumque numen tuum tardo molimine currus inveheretur: tanta te populi densitas, tanta senatus stipatio provehebat simul et attinebat. Felices qui te propius aspicerent, longius positi nominabant: quos praeterieras, loci quem occupaverant poenitebat. Vicissim omnes inde discedere, hinc sequi: certare innumerabilis multitudo, et impulsu vario fluctuare, et tantum sibi hominum animi post illam sexennii cladem superesse memorabant. Ausi etiam quidam ut (0668A)resisteres poscere, et queri tam cito accessisse palatium, et cum ingressus esses non solum oculis sequi, sed pene etiam sacrum limen irrumpere. Inde omnibus circumfusis, ut inde excederes opperiri, prospicere, optare, sperare: ut viderentur eum, a quo obsidione liberati fuerant obsidere. Gloriatus sit licet, et vere, summus orator humeris se Italiae in patriam reportatum te, Constantine, senatus populusque Romanus et illo die et aliis, quacumque progressus es, et oculis ferre gestivit. Nec quidquam aliud homines diebus munerum sacrorumque ludorum, quam te ipsum spectare potuerunt; qui tuus esset fulgor oculorum, quae totius corporis circumfusa majestas, quae oris dignitas. Gaudere cuncti spectaculorum mora, et familiaribus sibi artificibus ob hoc solum favere, quod te praesente (0668B)certarent.

XX. Nam quid ego de tuis in curia sententiis atque actis loquar, quibus senatui auctoritatem pristinam reddidisti, salutem, quam per te receperant, non imputasti, memoriam ejus in pectore tuo sempiternam fore spopondisti? Dicerem plura de divinis orationibus tuis, de oblata potius quam impetrata benignitate: nisi mallem dicta reticere, dum propero facta laudare. Quamlibet verba tua in senatu habita nobis nota sint, tamen qualia fuerint, clementiae tuae gloria nuntiavit. O tandem felix civili, Roma, victoria! Irrupit olim te Cinna furiosus, et Marius iratus, qui non solo se Octavii consulis capite satiarunt, sed luminibus civitatis (0669A)extinctis exempla, quae nunc toto sexennio passa es reliquerunt. Vicit tibi iterum ante portam Collatinam Sylla: felix, si se parcius vindicasset, sed enimvero multis capitibus Rostra complevit. Constantinus victoriae licentiam, fine praelii terminavit: gladios ne in eorum quidem sanguinem distringi passus est quos ad supplicia poscebat.

XXI. Deditam sibi idem Sylla exarmatamque legionem in villa publica trucidavit, perculsumque morientium gemitu senatum, monuit ne timeret, quod ipse jussisset. At iste victor non modo hostium, sed etiam victoriae suae, quidquid militum bello superfuit, tibi reservavit. Tibi enim jam militant, quos exutos armis imperator adversus hostes barbaros rursus armavit. Jam obliti deliciarum circi maximi, et Pompeiani (0669B)theatri, et nobilium lavacrorum: Rheno Danubioque praetenduntur, excubias agunt, latrocinia compescunt, certant denique cum victoribus ut civili bello victi hostibus comparentur. Nec tamen id mirum videri potest cum qualemcumque militem fortissimum facias tuo, Imperator, exemplo. Non enim fessus praeliis, et expletus victoriis, ut natura fert, otio te et quieti dedisti, sed eodem impetu, quo redieras in Gallias tuas, perrexisti ad inferiorem Germaniae limitem; magna scilicet intercapedine temporis, ac brevi locorum distantia post annuam expeditionem statim bello auspicatus, a Tiberi ad Rhenum, imo, ut omen et similitudo nominis sit, et tua, Imperator, magnitudo animi pollicetur, a Tusco Albula ad Germanicum Albim prolaturus (0669C)imperium. (0670A)

XXII. Quisnam iste est tam continuus ardor? quae divinitas perpetuo vigens motu? Omnium rerum intervalla sunt. Cessat terra novalibus, dicuntur interdum flumina resistere, et ipse dies noctibus acquiescit; tu, Constantine, solus infatigabilis bellis bella continuas, victorias victoriis cumulas. Quasi praeterita sint obliterata si desinas, non putas te vicisse nisi vincas. Ruperat fidem gens levis et lubrica barbarorum et robore atque audacia lectis eruptionis auctoribus, institisse Rheno nuntiabantur. Illico obvius affuisti, et praesentia tua ne auderent transitum terruisti. Etiam videbaris rem votis tuis fecisse contrariam, quod inhibita eruptione non foret materia victoriae; sed inopinato consilio usus abeundo enim, simulato nuntio, majoris in superiore limite tumultus (0670B)occasionem stolidis ac ferinis mentibus obtulisti in nostra veniendi; relictis in occulto ducibus qui securos adorirentur. Quo cum venissent, consilium tuum sequitur fortuna. Toto Rheni alveo oppleto navibus devectus terras eorum ac domos moestas lugentesque populatus es, tantamque cladem vastitatemque perjurae genti intulisti, ut vix post illud nomen habitura sit.

XXIII. Ite nunc omnes, si placet, barbarae nationes, et exitiales vobis movete conatus: habetis exemplum. Quamvis enim imperator noster amicorum regum admittat obsequia; idque ipsum valeat ad laudem victoriae, quod a nobilissimis regibus timetur et colitur; augeri tamen gloriam virtutis suae gaudet, quoties (0670C)provocatur. Nam quid hoc triumpho pulchrius, (0671A)quod caedibus hostium utitur etiam ad nostrum omnium voluptatem, et pompam munerum de reliquiis barbaricae cladis exaggerat, tantam captivorum multitudinem bestiis objici, ut ingrati et perfidi non minus doloris ex ludibrio sui, quam ex ipsa morte patiantur? Inde est quod cum exitum differre liceat, perire festinant, seseque letalibus vulneribus et mortibus offerunt. Ex quo ipso apparet, quam magnum sit vicisse tam prodigos sui.

XXIV. Facile est vincere timidos et imbelles, quales amoena Graecia, et deliciae Orientis educunt, vix leve pallium, et sericos sinus vitando sole tolerantes, et siquando in periculum venerint, libertatis immemores, ut servire liceat orantes. Romanum vero militem, quem qualemque ordinat disciplina, et sacramenti (0671B)religio confirmat, aut trucem Francum, ferina sola carne distentum, qui vitam pro victus sui vilitate contemnat, quantae molis sit superare, vel capere? Quod tu, imperator, et nuper in Italia, et in ipso conspectu barbariae paulo ante fecisti. Ita sine ullo discrimine omnia genera bellorum, armorum, hostium uni tibi cedunt, cedunt ex omni etiam memoria condita litteris monumenta virtutum. Nec vero tantummodo vetera illa Dictatorum, et consulum ac deinceps magnorum principum, sed etiam rectissima et pulcherrima divi patris tui facta superasti, sordet enim alios ex proximo tempore comparare, ipsum inquam divum Constantium jam primis imperii tui lustris, rerum gestarum laude cumulasti.

XXV. Invitus hoc forte accipis, Imperator, sed (0671C)ille, dum dicimus, gaudet coelo, et jampridem vocatus ad sidera adhuc crescit in filio, et gloriarum tuarum gradibus ascendit. Purgavit ille Bataviam, advena hoste depulso, tibi se ex ultima barbaria indigenae populi dedidere. Ille Oceanum classe transmisit, (0672A)tu et Alpes gradu, et classibus portus Italicos occupasti. Recuperavit ille Britanniam, tu nobilissimas Africi maris insulas, quae populi Romani fuere provinciae. Ignoscat, inquam, divus ipse Constantius. Quid habeo quod comparem Italiae, Africae, Romae? Merito igitur tibi, Constantine, et nuper senatus signum dei dedit, et paulo ante Italia scutum et coronam, cuncta aurea dedicarunt, ut conscientiae debitum aliqua ex parte relevarent. Debetur enim divinitati et simulacrum aureum, et virtuti scutum, et corona pietati.

XXVI. Quamobrem te, summe rerum sator, cujus tot nomina sunt, quot gentium linguas esse voluisti, quem enim te ipse dici velis scire non possumus: sive in te quaedam vis mensque divina est, qua toto infusus (0672B)mundo omnibus miscearis elementis, et sine ullo extrinsecus accedente vigoris impulsu per te ipse movearis: sive aliqua supra omne coelum potestas es, quae hoc opus tuum ex altiore naturae arce despicias: te, inquam, oramus et quaesumus, ut hunc in omnia saecula principem serves: parum est enim optare tantae virtuti tantaeque pietati, quem longissimum habet vita progressum. Est certe summa in te bonitas, est et pietas, et ideo quae justa sunt velle debes: nec abnuendi est causa, cum possis. Nam si est aliquid, quod a te benemeritis denegetur, aut potestas cessavit, aut bonitas. Fac igitur, ut quod optimum humano generi dedisti, permaneat aeternum, omnesque Constantinus in terris degat aetates. Quamvis enim, Imperator invicte, jam divina soboles tua ad (0672C)reipublicae vota successerit, et adhuc speretur futura numerosior: illa tamen erit vere beata posteritas, ut cum liberos tuos gubernaculis orbis admoveris, tu sis omnium maximus imperator.