Panegyricus Theoderico regi dictus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Panegyricus Theoderico regi dictus
Saeculo VI

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 63


EnnTic.PaThReD 63 Ennodius Ticinensis473-521 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Panegyricus Theoderico regi dictus

Illum, princeps venerabilis, in laudibus tuis proscribat professio, illum a praeconiis propositi repellat consideratio, quem a defensione tua aliquod subtraxit officium. Refundat tibi generalitas rebus obligata sermonem, dum inaequalis vicissitudo compensat laudibus quod adepta est de sudore. Armis tuis libertas obnoxia, quod solum potest, hilaritatem didicit annuntiare praeconiis. Tuum est, inclyte, devotioni pretium dare, quam intelligis vires subditorum non posse transcendere: erit dispensationis sacrae dilamulis aestimare quid exigas, in quibus cognoscis totum tibi militare quod praevalent. Propriis majestas tua oblationem litterariam dignetur altaribus: quia ne senescat claritudo operum, advocanda sunt linguarum exercitia: quid egeris, ne vetustas sibi vindicet, obliget catena referentum: disciplinarum enim quietem vos tribuetis, per quas vobis continget aeternitas. Nihil amplius coelestis dispensator arcani ab humanis poscit ingeniis, nisi ut intelligant, quo veniat auctore quod sapiunt. Inter Deo proximos agnovisse qui praestitit, reddidisse est beneficium: quod descendit a superis, sola hymnorum licet mercede taxari: fabricator mundi ad potiora munera modulatis invitatur eloquiis. Dicite, si non praemii loco opifici suo lingua blanditur. Jungitur, quod de sacrario mundi pectoris laudatio debet principalis effluere: nec solum linguae nitorem postulat commemoratio numinis tui, bono asserenda conscientiae. In divinis obsequiis feriato ore peragit mens serena sacrificium: actuum munitus claritate, in aetherio cultu etiam mutus obsequitur. Ergo et me titulus qui obstare putabatur, invitat; utinam mundior professio habeat concordiam cum secretis, ne dissentiat splendor cordis a corpore.

Salve nunc, regum maxime, in cujus dominio saporem suum ingenuitatis vigor agnovit. Salve, status reipublicae: nam nefas est, separatim a te simul collata narrare, et unius bona temporis verborum divisione discernere. Si bella regis mei numerem, tot invenio, quot triumphos: congressui tuo nullus hostium, nisi qui laudibus adderetur, occurrit: militavit tropaeis, qui restitit voluntati: nam semper aut pietati tuae peperit subjectus gloriam, aut qui praesumpsit tela, virtuti. Qui te in acie conspexit, superatus est; qui in pace, nil timuit: nec promissio venerabilis claudicavit inter prospera; nec passus est moram vigor in praeliis. Callis tuus multo vallatus obstaculo, et quotidianas victorias vidit, et profectionis detrimenta non attulit: sic inimicorum interclusus agminibus, ut negaret accessum: sic tuo patefactus impulsu, quasi hostium providentia nil noceret. Haec si felicitati tuae ascribenda sunt, est plena dos principis: omni honore angustior, si labori. Prima dextris ominibus contra naturam certamina suscipiens, ne resistendi spes relinqueretur inimicis, varias tibi loco principe coeli leges, terrarum munimina, fluminum superbia subdidisti. Mentior, si unquam dispositis tui impedimentum exhibuit ardor, aut frigus: si tumore gurgitum, si bibendi necessitate constrictus es: si Alpium juga, connexis poli sublimitate sociata, cursibus tuis attulere tarditatem. Nescierunt resistere, quos devictis locorum munitionibus invenisti: quia securos faciunt interrupta, quos protegunt; et laxatis in otio animis vivunt, qui tutiora possederint. Adversus te nec campestris habitatio pares protulit; nec quos amplexa sunt invia, nisi exstiterunt supplices, a depraedatione subduxit. In possessione tua positus sine formidine divitias indicavit: nec rebellem juvit, si pauper innotuit: nemo indignationi tuae nisi humilitate subtractus est; cum in sociorum profecisset numero, qui rogavit. Non tibi ignotus est algor Scythiae: non Meroen, aut anhelum aestibus Cancrum, ut alterius possessor orbis, ignoras: didicisti universa subigendo, quae nobis vix auditu patuerunt. Haec quidem majora sunt homine: sed qui ad mundi paratur gubernacula, necesse est ut universis veniat cardinibus institutus. Nimis velociter tempus maturae laudis arripui: et quasi non in primordiis fluvius etiam torrentis fatiscat ingenii, sic per narrationis famem fruges perfectae aetatis invasi. Laurearum ordines quaerit, qui et celeritate earum superatur et numero. Citius a te, invictissime, insignia quae reteximus impleta sunt, quam dicantur. Quis ferat in gestorum suorum elocutione torporem, quem in actione non pertulit?

Educavit te in gremio civilitatis Graecia, praesaga venturi: quem ita ingressum vitae limen erudivit, ut dum adhuc de puero haberet hilaritatem, mox eam sequeretur securitas de tutore. Adhuc in cano flore degebas adolescentiae, nec virtutum messem lacteus ante experimentum culmus attulerat: adhuc blanda erat imago pubescentis, nec cingens faciem lanugo vestibat: quando aevi purpura et flosculus supervenientis imperii promittebat sollicitis de gratiae commutatione terrorem, cum in probationem roboris et clementiae tuae ruptis vinculis furor emicuit: et evisceratas diuturna quiete mentes occasionis pabulo subjugavit. Pulsa est extemplo principalis urbe reverentia, et in vacuam possessionem nullo ascitus sanguine tyrannus accessit: qui aula potitus, definivit, postquam metu hostes suos debellaverat, nihil superesse quod gereret: cum animos tuos sine annorum suffragio impulit lux naturae, ne aut causa melior te coram posito subjaceret: aut non beneficium necessitatis tempore redderes, quod pacis acceperas. In ipsis congressionis tuae foribus cessit invasor, cum profugo per te sceptra redderentur de salute dubitanti. Ventilemus historias, interrogentur annales: apud quos constitit, refusum exsuli quem cruore suo rex genitus emerat, principatum? Castrensis gloria turmarum participatione dispergitur: nec ad unum referri potest quod venerit collatione multorum. Singularis boni fructus est ambitionis refrenatio: illo maxime tempore, quo sine opinionis damno possis acquisita retinere. Par te, inclyte domine, laus respicit donati diadematis et defensi. Si te illarum rector partium non amavit, perculsus praefuit reipublicae: si dilexit, obnoxius: usus es in tuorum fide meritorum teste purpurato.

Jam tunc in jus tuum se palatia ipsa contulerant. nemo credidit, non te posse ad quem voluisses transferre, quod reddideras. Sed parcus in exigendis praemiis, quasi sufficerent ad vicissitudinem operum tuorum, fasces accepisti: non quo tibi accederet genius de curuli, sed ut de te pretium palmata mereretur. Quis hanc civilitatem credat inter familiares tibi vivere plena exsecutione virtutis? Ille annus habuit consulem, qui rempublicam non tam sollicitudine, quam opinione tueretur: quo in segmentis posito, quae ab hostibus sumpta fuerunt arma, tremuerunt. Quando talis contigit sorte lictoris, qualem dedit ab ipsa mundi infantia regum examinata claritudo? Nolo per casus errare dominatuum: in tuo stemmate probati sunt, qui reperti. Serranum scipionibus aratra pepererunt: qui dum grandia sulcis semina commendaret, honorum ei messis oborta est. Sed minus diligo prospera, quae sumunt a desperatione principium: vix paucos contigit degenerare nobiliter, cum familiae tuae debeas actus generis nobiliter custodire. Quid mihi, vetustas objicias agrestia membra paludamentis decorata? Ego tibi, quod admirationem vincat, oppono principem meum, ita ornatum, ut eum non liceat improbari: ita agere, quasi inter imperatores adhuc precetur adjungi.

Sed quid faciam, cui fecunda actuum tuorum seges occurrit, ubi universa eligentem superant? nescio quas aristas horreis inferam, quas relinquam. Stat ante oculos meos Bulgarum ductor Libertem dextera tua asserente prostratus: nec exstinctus, ne periret monumentis; nec intactus, ne viveret arrogantiae: in gente indomita domesticus astipulator superfuturus roboris tui: qui si sufficiens letho vulnus excepisset, personam viceras: quod in luce substitit, submisit originem. Haec est natio, cujus ante te fuit omne quod voluit: in qua titulos obtinuit, qui emit adversariorum sanguine dignitatem: apud quam campus est vulgator natalium. Nam cujus plus rubuerunt tela luctamine, ille putatus est sine ambage sublimior: quam ante dimicationem tuam non contigit agnovisse resistentem: quae prolixis temporibus solo bella consummavit excursu. Hos non montanae strues, non fluminum objectio, non negati egestas alimenti in artum necessitatis lege continuit; dum credunt satis esse ad delicias equini pecoris lac potare. Quis ferat adversarium, qui pernicis jumenti beneficio currit et pascitur? Quid quod et illis animalibus indicunt studiosae famis patientiam, per quae esuriem vitare didicerunt? quemadmodum fit, ut jejunae cornipedis sessor visceribus cibos extrahat, quos illa ne conderet, diligentia instruente prospexit? His ante mundus pervius esse credebatur: nunc illam sibi tantum orbis partem interclusam aestimant, quam tueris. Cursim multa transcendo; ne pigrioris stellae vitio serus advenias: ne Romanae fax curiae diu in umbram coacta tardius elucescat. Inter vitae tirocinia et triumphorum maturitatem, pectori sacro affectum nostri coelestis favor infudit. Jam diuturnae quietis dispendio, per gubernantum vilitatem potens terra consenuerat: jam attulerat publicis opibus pax intemerata defectum: cum apud nos quotidianae depraedationis auctus successibus intestinus egeret populator: qui suorum prodigus, incrementa aerarii non tam poscebat surgere vectigalibus, quam rapinis: saevientem ambitu pauper dominum odia effusione contraxerat: sed nec defrudatis viribus, quod minuebat opulentiae, jungebatur affectu. Tunc enim aulae angustia in artum res privatas agitabat: nec micare usquam scintillas famulantum exstinctus tyranni fomes indulserat. Metuebat parentes exercitus, quem meminisse originis suae admonebat honor alienus: nam ire ad nutum suum legiones, et remeare pavore algidus imperabat. Suspecta enim est obedientia, quae famulatur indignis: et quotiens praelatos convenit conscientia stirpis ultimae, et illud metuunt, quod timentur. Nata est felicis inter vos causa discordiae, dum perduelles animos in propinquorum tuorum necem Romana prosperitas invitavit. Generata est ab invalidis causa certandi, et ne vel a negotio perituris veniret fiducia, pars fugacium praelia concitavit. Tunc a te commonitis longe lateque viribus, innumeros diffusa per populos gens una contrahitur migrante tecum ad Ausoniam mundo, nullus praeter parentem iter arripuit. Sumpta sunt plaustra vice tectorum, et in domos instabiles confluxerunt omnia servitura necessitati. Tunc arma Cereris et solventia frumentum bobus saxa trahebantur: oneratae fetibus matres inter familias tuas oblitae sexus et ponderis, parandi victus cura laborant. Tunc in campo hiems et jugi pruinarum candore velata caesaries, barbam stiriis implicuit crine possesso. Nam quod diligentius indumentum matrona neverat, durante gelu, ut adhaereret corpori, frangebatur. Pastum agminibus tuis aut indevotae nationes, aut educata lustris fera suggessit.

Inter haec, quae tibi cum glacie aut ardore cesserunt, unam certaminis tui lineam summotenus libet attingere. Ulca fluvius est tutela Gepidarum, quae vice aggerum munit audaces, et in jugorum morem latus provinciae quibusdam muris amplectitur, nullo ariete frustrandis. Ad hunc te callis tui rigor adduxit: ubi pro legatis et gratiae postulatione, obsistendi animo gens diu invicta properavit: cum pene cohortes tuas ante inimicos famis necessitas obsideret. Dic quaeso, clementissime domine, quid praeter te spei erat residuum in populo arenae aut sideribus comparando? Instantibus Gepidis, amne, pestilentia, iter quod declinasset fugiens, contra nudatos vagina gladios transvolasti: nullius inscii mersa coeno haesere vestigia: nullus vitae prodigus periculum ignarus incurrit. Vincitur humanae mentis auctoritas praevisione discriminis: labascit fortium conscientia, quotiens formidanda oculis ingeruntur. Stetit ante indomitam juventutem certa de mortibus optio, cum nulla videretur securitas de salute. Quid Catonem extulistis prisca monumenta, quod per Libycas Syrtes duxit exercitum, dum humanas neces ludibria faceret esse serpentum: vel cum sine virtutis pretio educatum coeli vaporibus veneni frigus expertus est? Neminem contigit chelydros ante videre, quam exitium: dum per flamen prodigiosum et corporis fabrica, ut assolent animae, in auras evolaret. Non cum viri fortis laude perimitur, qui unde venit nescit occasus. Nec illius militis cuneis tuis fortitudo comparanda est; nec par est in duce sapientia. Illum civilis belli furor agitabat; te orbis domina ad status sui reparationem Roma poscebat. Sed quid differo, quod tibi eventus dexter exhibuit? Cesserunt confertissimis hostium tuorum turmis, quos ulterior ripa susceperat. Urgebantur telis, quos vorago aut irruptio non tenebat: jejunas pectorum crates acta validioribus lacertis lancea transmeabat: cum inter naufragia terrena, et cruoris undas, invictissimus ductor apparuit, tali muniens astantes alloquio: « Qui in hostili acie viam desiderat, me sequatur: non respiciat alterum, qui dimicandi poscit exemplum. Virtus multitudinem non requirit: ad paucos vadunt bella; bellorum fructus ad plurimos. De me aestimabitur exercitus: et in his quae gessero, gens triumphat. Attollite signa per quae ne lateam, providetur: noverint quem petant aut cujus jugulis acquiescant. Qui congressu meo occurrerint, nobilitentur exitio. » His dictis, poculum causa poposcit auspicii, et laxatis in praelium habenis, effusus est. Ut torrens sata, ut leo armenta, vastasti: nec concurrens quisquam substitit, nec evadere potuit insequentem. Portabaris per universa, jam deficientibus telis, adhuc ira crescente. Extemplo Gepidarum versa conditio est: palantes visi sunt mutata sorte victores. Nam tu, venerabilis, qui incomitatus gustum luctaminis arripueras, vallatus millibus incedebas. Caesa est multitudo adversaria, donec paucos eriperet nox vicina: dum ad vaga horrea copiis urbium referta veniretur: quae non solum satisfacerent necessitati, sed sublevarent inter deliciarum secunda fastidium. Ita prosperis tuis militavit adversitas: et contra famem tuorum esuries pugnavit hostilis: vicit inediam inimica congressio: nec redisses ad valetudinem, si certamina defuissent. Haec de innumeris actibus in ordinem digesta sufficiant. Transeo Sarmatas cum statione migrantes, et plebem conflictuum numeratam sileo de tropaeis.

Tibi cum rectore meo, Odovacar, occurro qui universas contra eum nationes, quasi orbis concussor, exciveras. Tot reges tecum ad bella convenerant, quot sustinere generalitas milites vix valeret: deprehensum est varias esse mentes coacervatae multitudinis, nec spem victoriae venire de numero. Adhuc tuorum dextrae de praecedenti tabe titubant: nec peragebat votivos impetus membrorum imbecillitas: sufficit tamen unum velle pro viribus, et indiscretum consilium de inimicis loco roboris attulit ultionem. Non te castra longo munita tempore; non fluminis profunda tenuerunt: datum est hostibus tuis vallum construere, non tueri. Repente aequora fugacium discursus obnubit, per quae superandam domesticam tempestatem abeuntibus indixisti: interea acies tuae aspectu consummant praelia, non labore. Illic tibi fores reseravit felicitas, manifesto detegens, quod qui primore loco cesserant, secunda eos luctamina non manerent. Sed instruxit rursus in deceptione sui mens vaga conflictum: dum apud Veronam tuam apparatum nubeli laxis manibus pugna instruebatur impendiis. Nihil fortius adversariis tuis ante aciem: sed cum belli cecinerunt classica, nihil infirmius: maxima in luctaminis promissione virtus, et si sufficeret lingua pro dexteris, copia summa verborum. Electus est locorum situs, non tam congressui utilis, quam pavori: providentes ne ascriberetur casui prima etiam discessio perfugarum, et tamen reipublicae candida fortuna perurgebat, ne coepto desisteres. Itineris tui permensus intervalla, conspexisti ignes hostium astrorum more rutilantes: ut si aliquando tibi fuisset nota formido, in abruptum te pendere didicisses. Nunquam animi tui status, aut secundarum rerum tumore elatus est, aut dubiis acquievit. Instabat certandi dies multis tenebras allatura. Cum primum aurora bigis in croceis ortum jubaris indicavit; cum de oceani lymphis solis flamma surrexit: jam raucum buccinae concinebant, jam te sui oblitus quaerebat exercitus. Qui dum munimentis chalybis pectus includeres, dum ocreis armarere, dum lateri tuo vindex libertatis gladius aptaretur, sanctam matrem et venerabilem sororem, quae ad te diligentiae causa convenerant; dum inter spem et metum feminea sollicitudo penderet, dum de eventu attonitae vultus tui sidere pascerentur, talibus alloquiis confirmasti: « Scis, genitrix, partus tui honore universis nota nationibus, quod natalis mei tempore virum fecunda genuisti: dies est, quo filii tui sexum campus annuntiet: telis agendum est, ut avorum per me decora non pereant: sine causa parentum titulis nitimur, nisi propriis adjuvemur. Stat ante oculos meos genitor, de quo nunquam fecit in certamine fortuna ludibrium: qui dextros sibi ipse peperit valetudine exigente successus: hoc oportet duce contendi, qui omnia incerta non timuit, sed ipse sibi secunda conscivit. Vos tamen elaboratas vestes, et liciorum tormenta devehite: cultiorem me acies suscipiat, quam festa consuerunt: qui me de impetu non cognoverit, aestimet de nitore. Invitet cupidorum oculos honor indumenti: pretiosior species feriendos exhibeat: habeat laboris solatium, cui jugulum meum fortuna praestiterit: inhient jacenti splendori, quos non contigerit videre pugnantem. » His dictis, excepit te tergo sonipes, lituorum desideriis inquietus. Sed dum indulsisti affatibus, inimica legiones tuae premebantur instantia. Dedisti inertibus fiduciam, dum moraris: et hoc credo provisione coelicolum, ne deberetur multitudini, quod vicisti. Protinus adventum tuum indicavit hostibus populus occisorum: exsecutorem prodidit caedis enormitas. Sed nec illis remedia defuere consueta. Continuo alas quas tribuit formido, sumpserunt: cursu praepeti interitum mortis eligentes. Qui me veritati nescit obsecutum, Athesis undas videat tua vice opulentas exstitisse cadaveribus: et dum tumefaceres gurgites de cruore, in parte alia sistebatur impetus fluentorum. Itaque ne ensibus non sufficeres, pro te et lympha militavit. Salve fluviorum splendidissime, qui ex majore parte sordes Italiae deluisti, mundi faecem suscipiens sine dispendio puritatis. Ecce ille tectus armatis campus enituit humanorum ossium candore nobilissimus: habemus, quotiens vetusti doloris urgemur memoria, quod tueri. Scenam pulcherrimam servet terra. Sublimes tandiu maneat quod passi sunt, quandiu deleat oblivio quod fecerunt. O utinam voracibus abripere aliquid bestiis non liceret! Perit desiderabili spectaculo, quod acquisiverint furta belluarum.

Illic vellem ut aetatis immemor, Roma, commeares. Si venires lapsantibus tremebunda vestigiis, aevum gaudia commutarent. Quid semper delubris immersa concluderis? Hic actum est, ut plures habeas consules, quam ante videris candidatos. Agnosce clementiam domini tui: saporem te voluit haurire triumphorum, quam dubia elegit nescire certaminum.

Ecce iterum ad deditionem sibi cognitam hostium letho debita pars cucurrit: et cum excessissent occumbentes numerum, ad servitium tamen armis instructa radiantibus agmina convenerunt. Flexus est animus tuus pronus semper ad veniam. Credidisti quod fidem assuescerent magisteria necessitatis, quam nunquam exhibuerant studio conciliante principibus. Servavit te, regum praecipue, quod abjecisti sacramenti confidentia cautionem. Pependimus anxii ne mererentur, quos de hostibus tuis receperas, non perire. Gratias tibi, mundi arbiter Deus, qui conscientias veterno errore possessas ad ultores gladios impulisti. Puderet me recensere levitatem originariam, nisi eam viderem tuis laudibus obsequentem. Quid dissimulo gesta persequi? Libuit eos rursus tendenti inermem dexteram Odovacri regna polliceri. Innotuit illico rebus in luce deprehensis hostilium error animorum. Advocasti providentiam actuum tuorum comitem: et ne impunita esset libido discurrentium, ultionis vexilla concutiens, fecisti consiliorum participem in secretis populum jam probatum. Neminem adversarium agnovisse contigit, quod tecum pars mundi potior disponebat. Mandata est per regiones disjunctissimas nex votiva. Quis haec praeter supernam voluntatem praestitit, et unius ictu temporis effunderetur Romani nominis clades longa temporum improbitate collecta? Hic quo me vertam nescio. Gradum referam, qui suscepi officium laudatoris; an arreptum praeconiorum tuorum iter ingrediar? Consumpta res est prospero fatalique bello: succisa est Odovacris praesumptio, postquam eum contigit de fallacia non juvari. Quid Herulorum agmina fusa commemorem? Qui ideo adversus te deducti sunt, ut hic agnoscerent, etiam in propriis sedibus quem timerent: egit causas longae quietis tuae furor alienus. Taceo ubi tibi injuncta est pax diuturna, Burgundio: quando sic foederibus obsecutus es, ut deputetur, quod vivis feriatus, constantiae, non pavori. Illud quoque quis patiatur notitiae perire, quod bono felicitatis tuae concurrentia inter se vidimus tela perfidorum, et inimicas acies te occupatum in aliis pia congressione cecidisse? Quotiens tibi vicit qui contra te sumpserat vota pugnandi? Dicat Fridericus, qui postquam fidem laesit, hostes tuos interitu comitatus est; contra illos arma concutiens, quibus fuerat errore sociatus; quando nata est inter sceleratos de hoc quod intelligebant se unum velle discordia. Adsit Divinitas, et beneficia sua in aevum producat: qua disponente votiva inter reos evenere litigia. Nam Fridericus, postquam tibi de adversariis tuis peregit triumphum, de se praebuit.

Trahit me ad aliam partem venerabilium pars magna meritorum. Video inspiratum decorem urbium cineribus evenisse, et sub civilitatis plenitudine palatina ubique tecta rutilare. Video ante perfecta aedificia, quam me contigisset, disposita. Illa ipsa mater civitatum Roma juvenescit, marcida senectutis membra resecando. Date veniam, Lupercalis genii sacra rudimenta: plus est occasum repellere, quam dedisse principia. Huc accedit, quod coronam curiae innumero flore velasti. Nullum de honoribus tetigit desperatio, quem juverunt deprecantem bona conscientiae: nescit de effectu petitionis dubitare, qui splendidis inops meritis non rogavit. Aut boni sumus proposito nostro, aut tuo informamur exemplo. Creverunt reipublicae opes cum privatorum profectibus: nusquam in aula tua ambitus et opum ubique diffusio est: nemo indonatus abscedit, et nullus incommoda proscriptionis ingemiscit. Legationibus tuis inest vigor immortalis; mandatorum ordinem digeris, priusquam legatos aspicias: nec replicationibus tuis reperiuntur contraria; nec objectionibus facilis occurrit resolutio. Excubat pro armis opinio principalis: otia nostra magni regis sollicitudo custodit: nec tamen desistis castella propagare, curas tuas in longum producens: nec viri fortis in te deest securitas, nec cautela metuentis. O geminam in uno principe virtutum plenitudinem! quae Dominum resignat auctorem: quia non habet inter homines, a quo videatur sumpsisse quod exhibet.

Sed ecce rursus post quietem solidam ad acies verba revocamus: iterum ad se tuba vocat eloquium. Sirmiensium civitas olim limes Italiae fuit: in qua seniores domini excubabant, ne coacervata illinc finitimarum vulnera gentium in Romanum corpus excurrerent. Haec postea per regentium neglectum in Gepidarum jura concessit: hinc quotidiana insultatio, et incomposita legationum frequentia mittebatur. Urebant animum principis dolosi blandimenta commenti; et circa alios Gepidas quorum ductor est Gunderith, intempestiva Traserici familiaritas. Credebas in tua injuria perire, quia diu licebat Italiae possessionem te dominante retineri. Nec sufficiebat consolatio, quod eam tu non perdideras: cum immensus esset dolor, cur illam retentator non inter dominationis tuae exordia reddidisset: minui aestimas quod non crescit imperium. Postquam tamen liquido Traserici patuere commenta, Gothorum nobilissimos Pitzia, Herduic, et pubem nullis adhuc dedicatam praeliis destinasti: ut si oblatis pactionibus acquiesceret, semel invaso locorum potiretur arbitrio. Sed usus inconstantis felicitati tuae obsecutus est: fugit sponte aliena, et sine impulsu exercitus tui deseruit quod debebat. Continuo Pitzia, qui et de te eventus utiles sumpserat, et consiliorum momenta librabat, non acquisitam esse terram credidit, sed refusam: nec rapinis ut lucrativa populatus est; sed dispensationibus servavit ut propria. Quibus ibi ordinationem moderantibus, per foederati Mundonis attrectationem Graecia est professa discordiam, secum Bulgares suos in tutela deducendo; quibus inter Martios conflictus castelli vice usa minitatur. Tunc Mundo credens ad praesidium sufficere, si cohortes tuae quid pateretur agnoscerent, pernicibus nuntiis periculi fidem commisit: qui ante defensoris inire pro partibus suis conspexit certamina, quam moliri didicisset: tamen enimus Pitzia indomitam Bulgarum juventutem speculatus est, ardentes adolescentium impetus potioribus verborum armavit incendiis: « Meministis, socii, cujus ad haec loca commeastis imperio: nemo absentes credat regis nostri oculos, pro cujus fama dimicandum est; si coelum lancearum imber obtexeret, qui fortius telum jaceret, non lateret. Ferro pectora immergite, ut veniat de horrore vitae spes manifesta victoriae. Credo regii testem roboris jam defunctum; nec superesse qui illis quem habeamus dominum, consueverat indicare: aut forte gentem nostram dedignantur aestimare de principe. Intelligant ab eo fluxisse quod gerimus: nec liceat illis, quod rector noster transmisit ad originem, uni tantum debere personae. » Haec eloquia lituis commutavit: continuo ut assolet ater nimbus tectis crepitantibus procellarum mugire discursum: sic se praecipitem plebs Martis immiscuit. Incerta diu conflictus lance titubavit: dum par ex utroque latere pugnandi surrexisset asperitas. Concurrebant duae nationes, quibus nunquam inter gladios fuga subvenerat: miratae sunt mutuo sui similes inveniri, et in humano genere vel Gothus resistentem audere, vel Bulgares. Interea dum anceps esset fortuna certaminis, et pennatae mortes sibi aethera vindicarent, superavit nostri memoria principis, dum agerent, ut singulorum apud eum merita campus assereret. Versa est in fugam natio punita gravius, quod evasit: tellus excita tremuit concussione cornipedum: cum ingenti lamentatione properabant, postquam viderunt non esse se dubios de salute. Coeli arbiter Deus, munera collata multiplica. Illi nunquam dubii de triumphis: illi quos suspexit universitas, perditis bellorum signis, et perculsi incolumitate discedunt; terque beatos esse clamitantes, quos oppetere contigisset. Quid strages militum revolvam, et Sabiniani ducis abitionem turpissimam? cum a ratione dividatur, retexere exterminatis patrociniis quid evenerit indefenso. Tunc ne videretur celebrandus saeculis Pitzia non tam militasse gloriae quam cupiditati, liquit feris aut avibus campi laborem, cum jejunum militem opulentis detrahere cadaveribus nihil juberet. Sed haec quibus linguis sufficienter explicanda sunt? qua poterunt facundiae dote reserari? Diu tu vicisti in universis congressibus tuis, nunc incipiens in obsequio habere victores. Interea ad limitem suum Romana regna remearunt: dicta more veterum praecepta Sirmiensibus: de suis per vicinitatem tuam dubitant, qui hactenus nostra tenuerunt.

Quid castigatas Vandalorum ventis parentibus eloquar depraedationes, quibus pro annua pensione satis est amicitia tua? Evagari ultra possibilitatem nesciunt, duce sapientia: affines esse meruerunt, quia obedire non abnuunt.

Haec de gestorum tuorum cumulis, major voto quam eloquentia, strictim digesta replicavi, melioribus intacta derelinquens. Videro quis me vincat facundia, nemo circa te transcendere valebit affectu. Habes hanc, Deo inspirante, mansuetudinem, ut te plus credas posse diligentia quam timore. Excellentia bona sunt gloriae tuae inserta monumentis, ut cum te reges metuant, famuli ament: nam quaecunque tibi, metitis subjectorum viribus, dari imperas, credis posse denegari. O regem omni tranquillitate compositum, qui devotioni nostrae imputat, quod impendimus servituti!

Quid quod a te Alamanniae generalitas intra Italiae terminos sine detrimento Romanae possessionis inclusa est? cui evenit habere regem, postquam meruit perdidisse. Facta est Latiaris custos imperii semper nostrorum populatione grassata. Cui feliciter cessit fugisse patriam suam: nam sic adepta est soli nostri opulentiam. Acquisistis quae noverit ligonibus tellus acquiescere, quamvis non contigerit damna nescire. Sub te vidimus eventus optimos de adversitate generari; et fieri secundorum matrem, occasionem periculi. Ulvis liberata gratulatur, terram incolens quae hactenus dehiscentibus domiciliis solidiori chaenicem mergebat beneficio.

Par fuit etiam, ut eloquentiam laudis praemiis incitares; ne adoreas tuas silentio perderemus. Nullarum artium cessat industria: solers ubicunque latet inquiritur: magistratum, etiam si longe deguerit, exiget qui meretur: nunquam absconditur, quem prodiderit innocentia: dum subtilis arbiter non placaris voce, sed actibus. Parentum nostrorum qui occubuerunt, apud te bene acta servantur: cujus mansuetudini tuae fides innotuerit, haereditatis jure quod auctori debueris, soboli mox refundes. Habemus de majorum obsequiis fructum; et tamen de excessibus supplicia non timemus. Finitur indignatio moderata cum homine; cum propter retributionem quaerat tua pietas successorem. Restant adhuc multa quae dicerem; sed inter plures actuum tuorum praecones convenit illibatum aliquid reservari. Debent tibi veneranda studia, quod loquuntur. Amaverunt praecessores tui inscitiam, quia nunquam laudanda gesserunt. Sordebat inter aratra facundissimus, et quod peritia dederat, vis negabat: muto moerebant auctore tribunalia; nec ulla concedebatur palma dicenti. In casum negotiorum nutabat eventus, quando litteris genius non dabatur: unus ubique ingenia moeror oppresserat; quia atterebant otia eloquentium facultates: pompam seniorum edax negligentia possidebat; nec accendebatur tiro aemulatione sectanda. Vide divitias saeculi tui: tunc vix fora habuere perfectos: nunc Ecclesia dirigit laudatorem.

Eat nunc, et cothurnatis relationibus Alexandrum jactet antiquitas, cui famae opulentiam peperit dos loquentium; ut per adjutricem facundiam videatur crescere rebus mendica laudatio. Regis nostri merita solatium non postulant asserentis: minora sunt ejus veris actibus, quamvis aucta sint veterum gesta mendaciis. Simulastis, poetae, grandia; sed fateri vos convenit praesentem dominum gessisse potiora. Pellaeus ductor praeconiorum suorum summam Choerili voluit constare beneficio: ne fallendi votum multitudo deprehenderet; et fieret testis impudentiae, qui adsciscebatur in astipulatione victoriae. Nihil detraho senioribus, quos praecipuos habuisset antiquitas, nisi Romani nominis erectio te dedisset. Illum verae religionis ignarum obtinuit erroris mater inscitia: te summi Dei cultorem ab ipso lucis lumine instructio vitalis instituit. Nunquam applicas laboribus tuis, quod eventus dexter obtulerit. Scis in te curam penes Deum perfectionis esse substantiam: agis ut prospera merearis adipisci: sed potitus universa ascribis auctori: exhibes robore, vigilantia, prosperitate principem, mansuetudine sacerdotem. Quid frustra majores nostri divos et pontifices vocarunt, quibus sceptra collata sunt? Singulare est, actibus implere sanctissimum, et veneranda nomina non habere. Rex meus sit jure Alamannicus; dicatur alienus. Ut divus vitam agat ex fructu conscientiae: nec requirat pomposae vocabula nuda jactantiae, in cujus moribus veritati militant blandimenta majorum.

Vellem, fateor, ad orationis terminum, victus gestorum tuorum enormitate, descendere, et novellas adoreas hebetatus priscorum luce transire. Quemadmodum si aetherii axis in numerum redigere ornamenta voluissem, et Trionum fulgore comprehenso; coeli decorem impotenti lingua describerem, cederet divino splendori mortalis obscuritas; jubaris lampadi non sufficeret humilium scintilla sermonum: haec me conditio resignat imparem, quae testata est obsequentem.

Nam illud quo ore celebrandum est, quod Getici instrumenta roboris, dum provides ne interpellentur otia nostra, custodis; et pubem indomitam sub oculis tuis inter bona tranquillitatis facis bella proludere? Adhuc manent in soliditate virium victricia agmina, et alia jam creverunt: durantur lacerti missilibus, et implent actionem fortium, dum jocantur: agitur vice spectaculi, quod sequenti tempore poterit satis esse virtuti. Dum amentis puerilibus hastilia lenta torquentur: dum arcus quotidianae capitum neces dirigunt, Urbis omne pomerium simulacro congressionis atteritur: agit figura certaminum, ne cum periculo vero nascantur. Ad haec quis credat unum pectus posse sufficere, ut per procinctus indomitos vincat in praeliis, et agat consilio, ne dimicandi causa contingat? Rutilium et Manlium comperimus gladiatorium conflictum magistrante populis providentia contulisse, ut inter theatrales caveas plebs diuturna pace possessa, quid in acie gereretur, agnosceret. Sed tunc feriatis manibus frustra sociae mortes ingerebantur aspectui. Nunquam bona sunt, quae a crudelitate veniunt instituta: ut armarentur contra inimicos animi, prius videre exitia suorum. Interea illa congressio (quod docuit exitus) non tam peperit incrementa robori quam pavori: inter secundas res didicit imbellium animus, quid timeret. Vide adinventionum diversitates pleno calle distantes: illis vera cruoris effusio animos a dimicatione submovit: hic adolescentium vigor de imagine mentitae concertationis incanduit: quos praecox aetas tot mortes adversariorum repositas docuit habere, quot spicula: non per exoticos discursus assueti pharetrarum dispendia negligenter effundere; nec in auras exitia manifesta torquere, tot exacturi animas, quot tela vibraverint.

Sed inter praeliares forte successus, quibus omnes instruis, et concilias omina fecunda vincendi, civilitatis dulcedini nil reservas. Quis credat heroas tuos peregrinam non respuere, dum sint tranquilla, formidinem? Nam indomita inter acies ingenia lex coercet: submittunt praeceptis colla post laureas; et calcatis hostium cuneis, quibus arma cesserint, decreta dominantur. Solus es meritis et natura compositus, cujus magnanimi jussa sectentur. Origo te quidem dedit dominum, sed virtus asseruit. Sceptra tibi conciliavit splendor generis: cujus si deessent insignia, eligi te in principem mens fecisset.

Sed nec formae tuae decus inter postrema numerandum est, quando regii vultus purpura ostrum dignitatis irradiat. Exhibete, Seres, indumenta, pretioso murice quae fucatis, et non uno aheno bibentia nobilitatem tegmina prorogate: discoloribus gemmis sertum taxatur; et quem vehementior vipera custodit, lapis adveniat. Quaecunque ornamenta mundo obsequente transmissa fuerint, decorata venerandi genio corporis plus lucebunt. Statuta est, quae resignet prolixitate regnantem: nix genarum habet concordiam cum rubore: vernant lumina serenitate continua: dignae manus quae exitia rebellibus tribuant, honorum vota subjectis. Nullus intempestive positum jactet: quia quod agunt in aliis dominis diademata, hoc in rege meo operata est, Deo fabricante, natura. Illos faciunt tot divitiarum adjumenta conspicuos: sed hunc edidit simplex, et indemutabilis figura meliorem. Quid cultu laborent, qui cupiunt peregrinam obtinere pulchritudinem? Italiae rector in amicitiam colligit duo diversissima; ut sit in ira sine comparatione fulmineus, in laetitia sine nube formosus. Feriato ore legatis gentium, aut pacem blanda promittit effigies, aut bella terribilis. Tantis constans insignibus, quanta facerent viritim distributa perfectos. Sed utinam aurei bona saeculi purpuratum ex te germen amplificet! utinam haeres regni in tuis sinibus ludat! ut haec quae tibi offerimus verborum libamina, sacer parvulus a nobis exigat similium attestatione gaudiorum. Ecce satisfaciens debito et obsecutus officio, orationem meam oratione conclusi.