Panegyricus dictus Mallio Theodoro consuli

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Praefatio

Audebisne, precor, doctae subiecta catervae,
    inter tot proceres, nostra Thalia, loqui?
Nec te fama vetat, vero quam celsius auctam
    vel servasse labor vel minuisse pudor?
An tibi continuis crevit fiducia castris
    totaque iam vatis pectora miles habet?
Culmina Romani maiestatemque senatus
    et, quibus exultat Gallia, cerne viros.
Omnibus audimur terris mundique per aures
    ibimus. Ah nimius consulis urget amor!
Iuppiter, ut perhibent, spatium cum discere vellet
    naturae, regni nescius ipse sui,
armigeros utrimque duos aequalibus alis
    misit ab Eois Occiduisque plagis.
Parnasus geminos fertur iunxisse volatus;
    contulit alternas Pythius axis aves.
Princeps non aquilis terram cognoscere curat;
    certius in vobis aestimat imperium.
Hoc ego concilio collectum metior orbem
    hoc video coetu quidquid ubique micat.

Textus

Ipsa quidem Virtus pretium sibi, solaque late
Fortunae secura nitet nec fascibus ullis
erigitur plausuve petit clarescere vulgi.
Nil opis externae cupiens, nil indiga laudis,
divitiis animosa suis inmotaque cunctis
ex alta mortalia despicit arce.
Hanc tamen invitam blande vestigat et ultro
ambit Honos. Docuit totiens ad rura profectus
lictor et in mediis consul quaesitus aratris.
Te quoque naturae sacris mundique vacantem,
emeritum pridem desudatisque remotum
iudiciis, eadem rursus conplexa potestas
evehit et reducem notis inponit habenis.
Accedunt trabeae: nil iam, Theodore, relictum,
quo virtus animo crescat vel splendor honori:
culmen utrumque tenes. Talem te protinus anni
formavere rudes, et dignum vita curuli
traxit iter primaeque senes cessere iuventae.
Iam tum canities animi, iam dulce loquendi
pondus et attonitas sermo qui duceret aures.
Mox undare foro victrix opulentia linguae
tutarique reos. Ipsa haec amplissima sedes
orantem stupuit, bis laudatura regentem.
Hinc te pars Libyae moderantem iura probavit,
quae nunc tota probat; longi sed pignus amoris
exiguae peperere morae populumque clientem
publica mansuris testantur vocibus aera.
Inde tibi Macetum tellus et credita Pellae
moenia, quae famulus quondam ditavit Hydaspes;
tantaque commissae revocasti gaudia genti
mitibus arbitriis, quantum bellante Philippo
floruit aut nigri cecidit cum regia Pori.
Sed non ulterius te praebuit urbibus aula:
maluit esse suum. Terris edicta daturus,
supplicibus responsa, venis. Oracula regis
eloquio crevere tuo, nec dignius umquam
maiestas meminit sese Romana locutam.
Hinc sacrae mandantur opes orbisque tributa
possessi, quidquid fluviis evolvitur auri,
quidquid luce procul venas rimata sequaces
abdita pallentis fodit sollertia Bessi.
Ac velut expertus lentandis navita tonsis
praeficitur lateri custos; hinc ardua prorae
temperat et fluctus tempestatesque futuras
edocet; adsiduo cum Dorida vicerit usu,
iam clavum totamque subit torquere carinam:
sic cum clara diu mentis documenta dedisses,
non te parte sui, sed in omni corpore sumpsit
imperium cunctaque dedit tellure regendos
rectores. Hispana tibi Germanaque Tethys
paruit et nostro diducta Britannia mundo,
diversoque tuas coluerunt gurgite voces
lentus Arar Rhodanusque ferox et dives Hiberus.
O quotiens doluit Rhenus, qua barbarus ibat,
quod te non geminis frueretur iudice ripis!
Unius fit cura viri, quodcumque rubescit
occasu, quodcumque dies devexior ambit.
Tam celer adsiduos explevit cursus honores:
una potestatum spatiis interfuit aetas
totque gradus fati iuvenilibus intulit annis.
Postquam parta quies et summum nacta cacumen
iam secura petit privatum gloria portum,
ingenii redeunt fructus aliique labores
et vitae pars nulla perit: quodcumque recedit
litibus, incumbit studiis, animusque vicissim
aut curam inponit populis aut otia Musis.
Omnia Cecropiae relegis secreta senectae
discutiens, quid quisque novum mandaverit aevo
quantaque diversae producant agmina sectae.
Namque aliis princeps rerum disponitur aer;
hic confidit aquis; hic procreat omnia flammis.
Alter in Aetnaeas casurus sponte favillas
dispergit revocatque deum rursusque receptis
nectit amicitiis quidquid discordia solvit.
Corporis hic damnat sensus verumque videri
pernegat. Hic semper lapsurae pondera terrae
conatur rapido caeli fulcire rotatu
accenditque diem praerupti turbine saxi.
Ille ferox unoque tegi non passus Olympo
inmensum per inane volat finemque perosus
parturit innumeros angusto pectore mundos.
Hi vaga collidunt caecis primordia plagis;
numina constituunt alii casusque relegant.
Graiorum obscuras Romanis floribus artes
inradias, vicibus gratis formare loquentes
suetus et alterno verum contexere nodo.
Quidquid Socratico manavit ab ordine, quidquid
docta Cleantheae sonuerunt atria turbae,
inventum quodcumque tuo, Chrysippe, recessu,
quidquid Democritus risit dixitque tacendo
Pythagoras, uno se pectore cuncta vetustas
condidit et maior collectis viribus exit.
Ornantur veteres, et nobiliore magistro
in Latium spretis Academia migrat Athenis,
ut tandem propius discat, quo fine beatum
derigitur, quae norma boni, quis limes honesti;
quaenam membra sui virtus divisa domandis
obiectet vitiis; quae pars iniusta recidat,
quae vincat ratione metus, quae frenet amores.
At quotiens elementa doces semperque fluentis
materiae causas: quae vis animaverit astra
inpuleritque choros; quo vivat machina motu;
sidera cur septem retro nitantur in ortus
obluctata polo; variisne meatibus idem
arbiter an geminae convertant aethera mentes;
sitne color proprius rerum, lucisne repulsu
eludant aciem; tumidos quae luna recursus
nutriat Oceani; quo fracta tonitrua vento,
quis trahat imbriferas nubes, quo saxa creentur
grandinis; unde rigor nivibus; quae flamma per auras
excutiat rutilos tractus aut fulmina velox
torqueat aut tristem fingat crinita cometen.
Iam tibi conpositam fundaverat ancora puppim,
telluris iam certus eras; fecunda placebant
otia; nascentes ibant in saecula libri:
cum subito liquida cessantem vidit ab aethra
Iustitia et tanto viduatas iudice leges.
Continuo frontem limbo velata pudicam
deserit autumni portas, qua vergit in Austrum
Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
Pax avibus, quacumque volat, rabiemque frementes
deposuere ferae; laetatur terra reverso
numine quod prisci post tempora perdidit auri.
Illa per occultum Ligurum se moenibus infert
et castos levibus plantis ingressa penates
invenit aetherios signantem pulvere cursus,
quos pia sollicito deprendit pollice Memphis:
quae moveant momenta polum, quam certus in astris
error, quis tenebras solis † causisque meantem
† defectum indicat † numerus, quae linea Phoeben
damnet et excluso pallentem fratre relinquat.
Ut procul aspexit fulgentia Virginis ora
cognovitque deam, vultus veneratus amicos
occurrit scriptaeque notas confundit harenae.
Tum sic dica prior: " Malli, sincera bonorum
congeries, in quo veteris vestigia recti
et ductos video mores meliore metallo,
iam satis indultum studiis, Musaeque tot annos
eripuere mihi. Pridem te iura reposcunt.
Adgredere et nostro rursum te redde labori
nec tibi sufficiat transmissae gloria vitae.
Humanum curare genus quis terminus umquam
praescriptus? Nullas recipit prudentia metas.
Adde quod haec multis potuit contingere sedes
sed meriti tantum redeunt, actusque priores
commendat repetitus honos virtusque reducit
quos fortuna legit. Melius magnoque petendum
credis in abstrusa rerum ratione morari?
Scilicet illa tui patriam praecepta Platonis
erexere magis, quam qui responsa secutus
obruit Eoas classes urbemque carinis
vexit et arsuras Medo subduxit Athenas?
Spartanis potuit robur praestare Lycurgus
matribus et sexum leges vicere severae
civibus et vetitis ignavo credere muro
tutius obiecit nudam Lacedaemona bellis:
at non Pythagorae monitus annique silentes
famosum Oebalii luxum pressere Tarenti.
Quis vero insignem tanto sub principe curam
respuat? Aut quando meritis maiora patebunt
praemia? Quis demens adeo qui iungere sensus
cum Stilichone neget? Similem quae protulit aetas
consilio vel Marte virum? Nunc Brutus amaret
vivere sub regno, tali succumberet aulae
Fabricius, cuperent ipsi servire Catones.
Nonne vides ut nostra soror Clementia tristes
obtundat gladios, fratresque amplexa serenos
adsurgat Pietas, fractis ut lugeat armis
Perfidia et laceris morientes crinibus hydri
lambant invalido Furiarum vincla veneno?
Exultat cum Pace Fides. Iam sidera cunctae
liquimus et placidas inter discurrimus urbes.
Nobiscum, Theodore, redi ". Subit ille loquentem
talibus: " Agrestem dudum me, diva, reverti
cogis et infectum longi rubigine ruris
ad tua signa vocas. Nam quae mihi cura tot anni
altera quam duras sulcis mollire novales,
nosse soli vires, nemori quae commoda rupes,
quis felix oleae tractus, quae glaeba faveret
frugibus aut quales tegeret vindemia colles?
Terribiles rursus lituos veteranus adibo
et desueta vetus temptabo caerula vector?
Collectamque diu et certis utcumque locatam
sedibus in dubium patiar deponere famam?
Nec me, quid valeat natura fortior usus,
praeterit, aut quantum neclectae defluat arti.
Desidis aurigae non audit verbera currus,
nec manus agnoscit quem non exercuit arcum.
Esse sed iniustum fateor quodcumque negatur
Iustitiae. Tu prima hominem silvestribus antris
elicis et foedo deterres saecula victu;
te propter colimus leges animosque ferarum
exuimus; † nitidis † quisquis te sensibus hausit,
inruet intrepidus flammis, hiberna secabit
aequora, confertos hostes superabit inermis.
Ille vel Aethiopum pluviis solabitur aestus;
illum trans Scythiam vernus comitabitur aer ".
Sic fatus tradente dea suscepit habenas
quattuor ingenti iuris temone refusas.
Prima Padum Thybrimque ligat crebrisque micantem
urbibus Italiam; Numidas Poenosque secunda
temperat; Illyrico se tertia porrigit orbi;
ultima Sardiniam, Cyrnon trifidamque retentat
Sicaniam et quidquid Tyrrhena tunditur unda
vel gemit Ionia. Nec tot molimina rerum
aut tantum turbavit onus; sed ut altus Olympi
vertex, qui spatio ventos hiemesque relinquit,
perpetuum nulla temeratus nube serenum
celsior exurgit pluviis auditque ruentes
sub pedibus nimbos et rauca tonitrua calcat,
sic patiens animi per tanta negotia liber
emergit similisque sui, iustique tenorem
flectere non odium cogit, non gratia suadet.
Nam spretas quis opes intactaque pectora lucro
commemoret? Fuerint aliis haec forte decora:
nulla potest laus esse tibi quae crimina purget.
Servat inoffensam divina modestia uocem;
temperiem servant oculi; nec lumina fervor
asperat aut rabidas suffundit sanguine venas,
nullaque mutati tempestas proditur oris.
Quin etiam sontes expulsa corrigis ira
et placidus delicta domas; nec dentibus umquam
instrepis horrendum, fremitu nec verbera poscis.
Qui fruitur poena, ferus est, legumque videtur
vindictam praestare sibi; cum viscera felle
canduerint, ardet stimulis ferturque nocendi
prodigus, ignarus causae: dis proximus ille,
quem ratio, non ira movet, qui facta rependens
consilio punire potest. Mucrone cruento
se iactent alii, studeant feritate timeri
addictoque hominum cumulent aeraria censu.
Lene fluit Nilus, sed cunctis amnibus extat
utilior; nullo confessus murmure vires
† acrior et rapidus †; tacitas praetermeat ingens
Danubius ripas; eadem clementia sani
gurgitis inmensum deducit in ostia Gangen.
Torrentes immane fremant lassisque minentur
pontibus; involant spumoso vertice silvas.
Pax maiora decet; peragit tranquilla potestas
quod violenta nequit, mandataque fortius urget
imperiosa quies. Idem praedurus iniquas
accepisse preces, rursus, quae digna petitu,
largiri facilis; nec quae comitatur honores
ausa tuam leviter temptare superbia mentem.
Frons privata manet. Non se meruisse fatetur,
qui crevisse putat; rigidi sed plena pudoris
elucet gravitas, fastu iucunda remoto.
Quae non seditio, quae non insania vulgi
te viso lenita cadat? Quae dissona ritu
barbaries, medii quam non reverentia frangat?
Vel quis non, sitiens sermonis mella politi,
deserat Orpheos blanda testudine cantus?
Qualem te legimus teneri primordia mundi
scribentem aut partes animae, per singula talem
cernimus et similes agnoscit pagina mores.
Nec dilata tuis Augusto iudice merces
officiis, illumque habitum, quo iungitur aulae
curia, qui socio proceres cum principe nectit,
quem quater ipse gerit, perfecto detulit anno
deposuitque suas te succedente curules.
Crescite, virtutes, fecundaque floreat aetas
ingeniis: patuit campus certusque merenti
stat favor; ornatur propriis industria donis.
Surgite, sopitae, quas obruit ambitus, artes.
Nil licet invidiae, Stilicho dum prospicit orbi
sidereusque gener. Non hic violata curulis,
turpia non Latios incestant nomina fastos;
fortibus haec concessa viris solisque gerenda
patribus et Romae numquam latura pudorem.
Nuntia votorum celeri iam Fama volatu
moverat Aonios audito consule lucos.
Concinuit felix Helicon fluxitque Aganippe
largior et docti riserunt floribus amnes.
Uranie redimita comas, qua saepe magistra
Mallius igniferos radio descripserat axes,
sic alias hortata deas: " Patimurne, sorores,
optato procul esse die nec limina nostri
consulis et semper dilectas visimus aedes?
Notior est Helicone domus. Gestare curules
et fasces subiisse libet. Miracula plebi
colligite et claris nomen celebrate theatris.
Tu Iovis aequorei submersam fluctibus aulam
oratum volucres, Erato, iam perge quadrigas
a quibus haud umquam palmam rapturus Arion.
Inlustret circum sonipes, quicumque superbo
perstrepit hinnitu Baetin, qui splendida potat
stagna Tagi madidoque iubas aspergitur auro.
Calliope, liquidas Alciden posce palaestras:
cuncta Palaemoniis manus explorata coronis
adsit et Eleo pubes laudata Tonanti.
Tu iuga Taygeti frondosaque Maenala, Clio,
i Triviae supplex; non aspernata rogantem
amphitheatrali faveat Latonia pompae.
Audaces legat ipsa viros, qui colla ferarum
arte ligent certoque premant venabula nisu.
Ipsa truces fetus captivaque ducat ab antris
prodigia et caedis sitientem differat arcum.
Conveniant ursi, magna quos mole ruentes
torva Lycaoniis Helice miretur ab astris,
perfossique rudant populo pallente leones,
quales Mygdonio curru frenare Cybele
optet et Herculei mallent fregisse lacerti.
Obvia fulminei properent ad vulnera pardi
semine permixto geniti, cum forte leaenae
nobiliorem uterum viridis corrupit adulter:
hi maculis patres referent et robore matres.
Quidquid monstriferis nutrit Gaetulia campis,
Alpina quidquid tegitur nive, Gallica si quid
silva timet, iaceat; largo ditescat harena
sanguine; consumant totos spectacula montes.
Nec molles egeant nostra dulcedine ludi:
qui laetis risum salibus movisse facetus,
qui nutu manibusque loquax, cui tibia flatu,
cui plectro pulsanda chelys, qui pulpita socco
personat aut alte graditur maiore cothurno,
et qui magna levi detrudens murmura tactu
innumeras voces segetis moderatus aenae
intonat erranti digito penitusque trabali
vecte laborantes in carmina concitat undas,
vel qui more avium sese iaculantur in auras
corporaque aedificant celeri crescentia nexu,
quorum conpositam puer amentatus in arcem
emicet et vinctu plantae vel cruribus haerens
pendula librato figat vestigia saltu.
Mobile ponderibus descendat pegma reductis
inque chori speciem parcentes ardua flammas
scaena rotet: varios effingat Mulciber orbes
per tabulas inpune vagus pictaeque citato
ludant igne trabes et non permissa morari
fida per innocuas errent incendia turres.
Lascivi subito confligant aequore lembi
stagnaque remigibus spument inmissa canoris.
Consul per populos idemque gravissimus auctor
eloquii, duplici vita subnixus in aevum,
procedat pariter libris fastisque legendus.
Accipiat patris exemplum tribuatque nepoti
filius et coeptis ne desit fascibus heres.
Decurrat trabeata domus tradatque secures
mutua posteritas servatoque ordine fati
Mallia continuo numeretur consule proles".