Jump to content

Pascendi Dominici gregis

Checked
E Wikisource

Warning: This copy of the Encyclical contains transcription errors. Use at own risk.ASS, vol. XL (1907), pp. 593-650.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pascendi Dominici gregis
die 8 Septembris 1907

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS 1907 p. 563

DE MODERNISTARUM DOCTRINIS.

AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES

Pascendi Dominici gregis mandatum Nobis divinitus officium id munus in primis a Christo assignatum habet, ut traditae sanctis fidei depositum vigilantissime custodiat, repudiatis profanis vocum novitatibus atque oppositionibus falsi nominis scientiae. Quae quidem supremi providentia pastoris nullo plane non tempore catholico agmini necessaria fuit ; etenim, auctore humani generis hoste, numquam defuere viri loquentes perversa (Act. xx. 30), vaniloqui et seductores (Tit. i. 10), errantes et in errorem mittentes (II. Tim. iii. 13). Verumtamen inimicorum crucis Christi, postrema hac aetate, numerum crevisse admodum fatendum est ; qui, artibus omnino novis astuque plenis, vitalem Ecclesiae vim elidere, ipsumque, si queant, Christi regnum evertere funditus nituntur. Quare silere Nobis diutius haud licet, ne muneri sanctissimo deesse videamur, et benignitas, qua, spe sanioris consilii, huc usque usi sumus, officii oblivio reputetur.

Qua in re ut moram ne interponamus illud in primis exigit, quod fautores errorum iam non inter apertos hostes quaerendi sunt modo ; verum, quod dolendum maxime verendumque est, in ipso latent sinu gremioque ecclesiae, eo sane nocentiores, quo minus perspicui. Loquimur, Venerabiles Fratres, de multis e catholicorum laicorum numero, quin, quod longe miserabilius, ex ipso sacerdotum coetu, qui, fucoso quodam Ecclesiae amore, nullo solido philosophiae ac theologiae praesidio, immo adeo veneratis imbuti penitus doctrinis quae ab Ecclesiae osoribus traduntur, Ecclesiae eiusdem renovatores, omni posthabita modestia animi, se iactitant ; factoque audacius agmine, quidquid sanctius est in Christi opere impetunt, ipsa haud incolumi divini Reparatoris persona, quam ausu sacrilege, ad purum putumque hominem extenuant.

Homines huiusmodi Ecclesiae Nos hostibus adscribere, etsi mirantur ipsi, nemo tamen mirabitu iure, qui, mente animi seposita cuius penes Deum arbitrium est, illorum doctrinas et loquendi agendique rationes cognorit. Enimvero non is a veritate discedat, qui eos Ecclesiae adversaries quovis alio perniciosiores habeat. Nam non hi extra Ecclesiam, sed intra, ut diximus, de illius pernicie consilia agitant sua : quamobrem in ipsis fere Ecclesiae venis atque in visceribus periculum residet, eo securiore damno quo illi intimius Ecclesiam norunt. Adde quod securim non ad ramos surculosque ponunt ; sed adradicem ipsam, fidem nimirum fideique fibras altissimas. Icta autem radice hac immortalitatis, virus per omnem arborem sic propagare pergunt, ut catholicae veritatis nulla sit pars undemanus abstineant, nulla quam corrumpere non elaborent. Porro, mille nocendi artes dum adhibent, nihil illis callidius nihil insidiosius : nam et rationalistam et catholicum promiscue agunt, idque adeo simulatissime, ut incautum quemque facile in errorem pertrahant ; cumque temeritate maxime valeant, nullum est consecutionum genus quod horreant aut non obfirmate secureque obtrudant. Accedit praeterea in illis, aptissime ad fallendos animos, genus vitae cum maxime actuosum, assidua ac vehemens ad omnem eruditionem occupatio, moribus plerumque austeris quaesita laus. Demum, quod fere medicinae fiduciam tollit, disciplinis ipsi suis sic animo sunt comparati, ut dominationem omnem spernant nullaque recipiant frena ; et freti mendaci quadam conscientia animi, nituntur veritatis studio tribuere quod uni reapse superbiae ac pervicaciae tribuendum est. Equidem speravimus huiusmodi quandoque homines ad meliora revocare : quo in genere suavitate primum tamquam cum filiis, tum vero severitate, demum, quanquam inviti, animadversione publica usi sumus. Nostis tamen,Venerabiles Fratres, quam haec facerimus inaniter : cervicem, ad horam deflexam, mox extulerunt superbius. lam si illorum solummodo res ageretur, dissimulare forsitan possemus : sed catholici nominis e contra securitas agitur. Quapropter silentium, quod habere diutius piaculum foret, intercipere necesse est ; ut personates male homines, quales reapse sunt,universae Ecclesiae demonstremus.

Quia vero modernistarum (sic enim iure vulgus audiunt) callidissimum artificium est, ut doctrinas suas non ordine digestas proponant atque in unum collectas, sed sparsas veluti atque invicem seiunctas, ut nimirum ancipites et quasi vagi videantur, cum e contra firmi sint et constantes ; praestat, Venerabiles Fratres, doctrinas easdem uno heic conspectu exhibere primum, nexumque indicare quo invicem coalescunt, ut deinde errorum caussas scrutemur, ac remedia ad averruncandam perniciem praescribamus.

Ut autem in abstrusiore re ordinatim procedamus, illud ante omnia notandum est, modernistarum quemlibet plures agere personas ac veluti in se commiscere ; philosophum nimirum,credentem, theologum, historicum, criticum, apologetam, instauratorem : quas singulatim omnes distinguere oportet, qui eorum systema rite cognoscere et doctrinarum antecessiones consequutionesque pervidere velit.

Iam, ut a philosopho exordiamur, philosophiae religiosae fundamentum in doctrina ilia modernistae ponunt, quam vulgo agnosticismum vocant. Vi huius humana ratio phaenomenis omnino includitur, rebus videlicet quae apparent eaque specie qua apparent : earumdem praetergredi terminos nec ius nec potestatem habet. Quare nec ad Deum se erigere potis est, nec illius existentiam, ut ut per ea quae videntur, agnoscere. Hinc infertur, Deum scientiae obiectum directe nullatenus esse posse ; ad historiam vero quod attinet, Deum subiectum historicum minime censendum esse. His autem positis, quid de naturali theologia, quid de motivis credibilitatis , quid de externa revelatione fiat, facile quisque perspiciet. Ea nempe modernistae penitus e medio tollunt, et ad intellectualismum amandant ; ridendum, inquiunt, systema ac iamdiu emortuum. Neque illos plane retinet quod eiusmodi errorum portenta apertissime damnarit Ecclesia : siquidem Vaticana Synodus sic sanciebat : Si quis dixerit Deunt unum et verum, Creatorem et Dominum nostrum, per ea quae facia stint, naturali rationis humanae lumine certo cognosci non posse, anathema sit (De Revel, can. i.),itemque : Si quis dixerit fieri non posse, aut non expedire, ut per revelationem divinam homo de Deo cultuque ei exhibendo edoceatur,anathema sit (Ibid. can. ii.) ; ac demum : Si quis dixerit revelationem divinam externis signis credibilem fieri non posse, ideoque sola interna cuiusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere, anathema sit (De Fide, can. iii.). Qua vero ratione ex agnosticismo, ad atheismum scientificum atque historicum modernistae transeant, qui contra totus est in iuficiatione positus : quo idcirco ratiocinationis iure ; ex eo quod ignoretur utrum humanarum gentium historiae intervenerit Deus necne, fiat gressus ad eamdem historiam neglecto omnino Deo explicandam,ac si reapse non intervenerit ; novit plane qui possit. Id tamenratum ipsis fixumque est, atheam debere esse scientiam itemquehistoriam ; in quarum finibus non nisi phaenomenis possit esse locus, exturbato penitus Deo et quidquid divinum est. Quaex doctrina. absurdissima quid de sanctissima Christi persona,quid de Ipsius vitae mortisque mysteriis, quid pariter de anastasi deque in caelum ascensu tenendum sit, mox plane videbimus.

Hic tamen agnosticismus, in disciplina modernistarum, non nisi ut pars negans habenda est : positiva, ut aiunt, in immanentia vitali constituitur. Harum nempe ad aliam ex altera sic procedunt. Religio, sive ea naturalis est sive supra naturam, ceu quod libet factum, explicationem aliquam admittat oportet.Explicatio autem, naturali theologia deleta adituque ad revelationem ob reiecta credibilitatis argumenta intercluso, immo etiam revelatione qualibet externa penitus sublata extra hominem inquiritur frustra. Est igitur in ipso homine quaerenda: etquoniam religio vitae quaedam est forma, in vita omnino hominis reperienda est. Ex hoc immanentiae religiosae principium asseritur.Vitalis porro cuiuscumque phaenomeni, cuiusmodi religionemesse iam dictum est, prima veluti motio ex indigentia quapiam seu impulsione est repetenda : primordia vero, si devita pressius loquamur, ponenda sunt in motu quodam cordis,qui sensus dicitur. Earn ob rem, cum religionis obiectum sit Deus, concludendum omnino est, fidem, quae initium est ac fundamentum cuiusvis religionis, in sensu quodam intimocollocari debere, qui ex indigentia divini oriatur. Haec porrodivini indigentia, quia nonnisi certis aptisque in complexibus sentitur, pertinere ad conscientiae ambitum ex se non potest ; latet autem primo infra conscientiam, seu, ut mutuato vocabuloa moderna philosophia loquuntur, iu subsconscientia, ubi etiamillius radix occulta manet atque indeprehensa. Petet quis forsan,haec divini indigentia, quam homo in se ipse percipiat, quodemum pacto in religionem evadat. Ad haec modernistae :Scientia atque historia, inquiunt, duplici includuntur termino ;altero externo, aspectabili nimirum mundo, altero interno, quiest conscientia. Alterutrum ubi attigerint, ultra quo procedantnon habent : hos enim praeter fines adest incognoscibile. Coram hoc incognoscibili, sive illud sit extra hominem ultraque aspectabilem naturam rerum, sive intus in subconscientia lateat,indigentia divini in animo ad religionem prono, nullo, secundum fideismi scita, praevertente mentis iudicio, peculiarem quemdam commovet sensum : hic vero divinam ipsam realitatem, turn tamquam obiectum tum tamquam sui caussam intimam, in se implicatam habet atque hominem quodammodo cum Deo coniungit. Est porro hic sensus quem modernistae fidei nomine appellant, estque illis religionis initium.

Sed non hic philosophandi, seu rectius delirandi, finis. Ineiusmodi enim sensu modernistae non fidem tantum reperiunt ; sed, cum fide inque ipsa fide, prout illam intelligunt, revelationi locum esse affirmant. Enimvero ecquid amplius ad revelationemquis postulet ? An non revelationem dicemus, aut salternrevelationis exordium, sensum ilium religiosum in conscientia apparentem : quin et Deum ipsum, etsi confusius, sese, ineodem religiose sensu, animis manifestantem ? Subdunt vero :cum fidei Deus obiectum sit aeque et caussa, revelatio illa et deDeo pariter et a Deo est ; habet Deum videlicet revelantem simul ac revelatum. Hinc autem, Venerabiles Fratres, affirmadoilia modernistarumperabsurda, qua religio quae libet, prodiverso adspectu, naturalis una ac supernaturalis dicenda est. Hinc conscientae ac revelationis promiscua significatio. Hinc lex,qua conscientia religiosa ut regula universalis traditur, cumrevelatione penitus aequanda, cui subesse omnes oporteat,supremam etiam in Ecclesia potestatum, sive haec doceat sive de sacris disciplinave statuat.Attamen in toto hoc processu, unde, ex modernistarum sententia, fides ac revelatio prodeunt, unum est magnopere attendendum, non exigui quidem momenti ob consequutiones historico-criticas, quas inde illi eruunt. Nam Incognoscibile, dequo loquuntur, non se fidei sistit ut nudum quid aut singulare ;sed contra in phaenomeno aliquo arete inhaerens, quod, quamvisad campum scientiae aut historiae pertinet, ratione tamen aliquapraetergreditur ; sive hoc phaenomenon sit factum aliquod naturae, arcani quidpiam in se continens, sive sit quivis unusex hominibus, cuius ingenium acta verba cum ordinariis historiaelegibus componi baud posse videntur. Turn vero fides, ab Incognoscibili allecta quod cum phaenomeno iungitur, totum ipsum phaenomenon complectitur ac sua vita quodammodo permeat. Ex hoc autum duo consequuntur. Primum, quaedam phaenomeni transfigumtio, per elationem scilicet supra verasillius conditiones, qua aptior fiat materia ad induendam diviniformam, quam fides est inductura. Secundum, phaenomeni eiusdem aliquapiam, sic vocare liceat, defiguvatio inde nata,quod fides illi, loci temporisque adiunctis exempto, tribuit quaereapse non habet : quod usuvenit praecipue, quum de phaenomenis agitur exacti temporis, eoque amplius quo sunt vetustiora.Ex gemino hoc capite binos iterum modernistae eruunt canones;qui, alteri additi iam ex agnosticismo habito, critices historicae fundamenta constituunt. Exemplo res illustrabitur ; sitque illud e Christi persona petitum. In persona Christi, aiunt,scientia atque historia nil praeter hominem offendunt. Ergo, viprimi canonis ex agnosticismo deducti, ex eius historia quidquiddivinum redolet delendum est. Porro, vi alterius canonis, Christipersona historica transfigurata est a fide : ergo subducendum ab ea quidquid ipsani evehit supra conditiones historicas.Demum, vi tertii canonis, eadem persona Cbristi a fide defiguvataest; ergo removenda sunt ab ilia sermones, acta; quidquid,uno verbo, ingenio, statui, educationi eius, loco ac tempori quibus vixit, minime respondet. Mira quidem ratiocinandi ratio :sed haec modernistarum critice. Religiosus igitur sensus, qui per vitalem immanentiam e latebris subconscientiae erumpit, germen est totius religionis ac ratiopariter omnium, quae in religione quavis fuere aut sunt futura.Rudis quidem initio ac fere informis, eiusmodi sensus paullatim atque influxu arcani illius principii unde ortum habuit, adolevituna cum progressu humanae vitae, cuius, ut diximus, quaedam est forma. Habemus igitur religionis cuiuslibet, etsi supernaturalis,originem : sunt nempe illae religiosi sensus merae explicationes.Nee quis catholicam exceptam putet ; immo vero ceteris omnino parem : nam ea in conscientia Christi, electissimae naturae viri, cuiusmodi nemo unus fuit nee erit, vitalis processuimmanentiae, non aliter, nata est. Stupent profecto, quihaec audiant, tantam ad asserendum audaciam, tantum sacrilegium! Attamen, Venerabiles Fratres, non haec sunt solumab incredulis effutita temere. Catholici homines, immo vero e sacerdotibus plures ; haec palam edisserunt ; talibusque deliramentisEcclesiam se instauraturos iactant ! Non heic iam deveteri errore agitur, quo naturae humanae supernaturalis ordinisveluti ius tribuebatur. Longius admodum processum est : utnempe sanctissima religio nostra, in homine Christo aeque ac innobis, a natura, ex se suaque sponte, edita amrmetur. Hocautem nil profecto aptius ad omnem supernaturalem ordinemabolendum. Quae a Vaticana Synodo Jure summo sancitumfuit Si quis dixirit hominem ad cognitionem et perfectionem quaenaturaletn superet, divinitus evehi non posse, sed ex seipso ad omnistandem veri et boni possessionem iugi pvofe-ctu pertingere posse et ciebere,anathema sit. (De Revel., can. iii.)Hue usque tamen, Venerabiles Fratres, nullum dari vidimusintellectui locum. Habet autem et ipse, ex modernistarumdoctrina, suas in actu fidei partes. Quo dein pacto, advertisse praestat. In sensu illo, inquiunt, quem saepius nominavimus,quoniam sensus est non cognitio, Deus quidem se homini sistit ; verum confuse adeo ac permixte, ut a subiecto credente vix autminime distinguatur. Necesse igitur est aliquo eumdem sensumcollustrari lumine, ut Deus inde omnino exiliat ac secernatur,Id nempe ad intellectum pertinet, curas est cogitare, et analysiminstituere ; per quem homo vitalia phaenomena in se exsurgentiain species primum traducit, turn autem verbis sisnificat. Hinc vulgata modernistarum enunciatio : debere religiosum he minem fidem suam cogitare. Mens ergo, illi sensui adveniens, in eumdem se inflectit, inque eo elaborat pictoris instar, qui obsoletam tabulae cuiusdam diagraphen collustret ut nitidius efferat : sic enim fere quidam modernistarum doctor rem explicat. Ineiusmodi autem negotio mens dupliciter operatur: primum,natural!, actu et spontaneo, redditque rem sententia quadam simplici ac vulgar! ; secundo vero reflexe ac penitus, vel, ut aiunt, cogitationem elaborando, eloquiturque cogitata secundariis sententiis. derivatis quidem a prima ilia simplici, limatioribus tamen ac distinctioribus. Quae secundariae sententiae, si demuma supremo Ecclesiae magisterio sancitae fuerint, constituent dogma.Sic igitur in modernistarum doctrina ventum est ad caputquoddam praecipuum, videlicet ad originem dogmatis atque ad ipsam dogmatis naturam. Originem enim dogmatis ponunt quidem in primigeniis illis formulis simplicibus, quae, quodamsub respectu, necessariae sunt fidei ; nam revelatio, ut reapsesit, manifestam Dei notitiam in conscientia requirit. Ipsumtamen dogma secundariis proprie contineri formulis affirmare videntur. Eius porro ut assequamur naturam, ante omniainquirendum est, quaenam intercedat relatio inter formulasreligiesas et religiosum animi sensum. Id autem facile intelliget,qui teneat formularum eiusmodi non alium esse finem, quammodum suppeditare credenti, quo sibi suae fidei rationem reddat.Quamobrem mediae illae sunt inter credentem eiusque fidem ;ad fidem autem quod attinet, sunt inadaequatae eius obiectinotae, vulgo symbola vocitant ; ad credentem quod spectat, suntmera instrumenta. Quocirca nulla confici ratione potest, eas veritatem absolute continere: nam, qua symbola, imagines suntveritatis, atque idcirco sensui religioso accommodandae, prouthie ad hominem refertur ; qua instrumenta, sunt veritatis vehicula atque ideo accommodanda vicissim homini, prout refertur adreligiosum sensum. Obiectum autem sensus religiosi, utpote quodabsolute continetur, infinites habet adspectus, quorum modo hiemodo alius apparere potest. Similiter homo, qui credit, aliis atque aliis uti potest conditionibus. Ergo et formulas, quas dogmaappellamus, vicissitudini eidem subesse oportet, ac propterea varietati esse obnoxias. Ita vero ad intimam evolutionem dogmatisexpeditum est iter.- Sophismatum profecto coacervatio infinita,quae religionem omnem pessumdat ac delet IEvolvi tamen ac mutari dogma non posse solum sed oportere, et modernistae ipsi perfracte affirmant et ex eorum sententiis aperte consequitur. Nam inter praecipua doctrinae capita hocilli habent, quod ab immanentiae vitalis principio deducunt : formulas religiosas, ut religiosae reapse sint nee solum intellectus commentationes, vitales esse debere vitamque ipsam vivere sensusyeligiosi. Quod non ita intelligendum est, quasi hae formulae, praesertim si mere imaginativae, sint pro ipso religioso sensu inventae; nihil enim refert admodum earum originis, ut etiamnutneri vel qualitatis : sed ita, ut eas religiosus sensus, mutatione aliqua, si opus est, adhibita, vitaliter sibi adiungat. Scilicet, ut aliis dicamus, necesse est ut formula primitiva acceptetur a corde ab eoque sanciatur; itemque sub cordis ductu sit labor, quo secunda viae formulae progignuntur. Hinc accidit quod debeant haeformulae, ut vitales sint, ad fidem pariter et ad credentem accommodatae esse ac manere. Quamobrem, si quavis ex causa huiusmodi accommodatio cesset, amittunt illae primigenias notions ac mutari indigent. Haec porro formularum dogmaticarum cumsit vis ac fortuna instabilis, minim non est illas modernistis tantoesse ludibrio ac despectui ; qui nihil e contra loquuntur atqueextollunt nisi religiosum sensum vitamque religiosam. Ideo et Ecclesiam audacissime carpunt tamquam devio itinere incedentem, quod ab externa formularum significatione religiosam vimac moralem minime distinguat, et formulis notione carentibus casso labore ac tenacissime inhaerens, religionem ipsam dilabipermittat. Caeci equidem et duces caecorum, qui superbo scientiae nomine inflati usque eo insaniunt ut aeternam veritatis notionem et germanum religionis sensum pervertant : novo invecto systemate quo, ex proiecta et effvenata uovitatum cupiditate, veritas, ubi certoconsistit, non quaeritur, sanctisque et apostolicis traditionibus posthabitis,doctrina aliae inanes, futiles, incertae nec ab Ecclesia probatae adsciscunt,quibus ventatem ipsam fulciri ac sustineri vanissimi homines arbitrantur.(Gregor. XVI. Ep. Encycl., "Singulars Nos" 7 kal. lul. 1834). Atque haec,Venerabiles Fratres, de modernista ut philosopho. lam si, ad credentem progressus, nosse qui velit unde hic in modernistis a philosopho distinguatur, illud advertere necesse est,etsi philosophus realitatem divini ut fidei objectum admittat, hanc tamen ab illo realitatem non alibi reperiri nisi in credentis animo,ut obiectum sensus est et affirmationis atque ideo phaenomenorum ambitum non excedit : utrum porro in se ilia extra sensum existat atque affirmationem huiusmodi, praeterit philosophus ac negligit. E contra modernistae credenti ratum ac certum est,realitatem divini reapse in se ipsam existere nec prorsus a credente pendere. Quod si postules, in quo tandem haec credentis assertionitatur ; reponent : in priva cuiusque hominis experientia. In qua affirmatione, dum equidem hi a rationalistis dissident, in protestantiumtamen ac pseudomysticorum opinionem discedunt.Rem enim sic edisserunt : in sensu religiose quendam esse agnoscendum cordis intuitum ; quo homo ipsam, sine medio, Dei realitatem attingit, tantamque de existentia Dei haurit persuasionem deque Dei turn intra turn extra hominem actione, utpersuasionem omnem, quae ex scientia peti possit, longe antecellat. Veram igitur ponunt experientiam, eamque rationali qualibet experientia praestantiorem : quam si quis, ut rationalistae, inficiatur, inde fieri affirmant, quod nolit is in eis se ipse constituere moralibus adiunctis, quae ad experientiam gignendum requirantur. Haec porro experientia, cum quis ilium fuerit assequutus, proprie vereque credentem efficit. Quam hie longeabsumus a catholicis institutes ! Commenta eiusmodi a VaticanaSynodo improbata iam vidimus. His semel admissis una cum erroribus ceteris iam memoratis, quo pacto ad atheismum pateat via, inferius dicemus. Nunc statim advertisse inverit, ex hacexperientiae doctrina, coniuncta alteri de symbolismo, religionem quamlibet, ethnicorum minime excepta, ut veram esse habendam.Quidni etenim in religione quavis experientiae huiusmodi occurrant? Occurrisse vero non unus asserit. Quo iure autem modernistae veritatem experientae abnuent, quam turca affirmet; verasqueexperientias unis catholicis vindicabunt ? Neque id reapse modernistae denegant ; quin immo, subobscure alii, alii apertissime, religiones omnes contendunt esse veras. Secus autem sentire nec posse, manifestum est. Nam religioni cuipiam quotandem ex capite, secundum illorum praecepta, foret falsitas tribuenda? Certe vel ex fallacia sensus religiosi, vel quodfalsiloqua sit formula ab intellectu prolata. Atqui sensusreligiosus unus semper idemque est, etsi forte quandoque imperfectior : formula autem intellectus, ut vera sit, sufficitut religiosi sensui hominique credenti respondeat, quidquidde huius perspicuitate ingenii esse queat. Unum, ad summum, in religionum diversarum conflictu, modernistae contendereforte possint, catholicam, utpote vividiorem, plus habere veritatis ; itemque christiano nomine digniorem earn esse,ut quae christianismi exordiis respondeat plenius. Has consecutionesomnes ex datis antecedentibus fluere, nemini eritabsonum. Illud stupendum commaxime, catholicos dari virosac sacerdotes, qui etsi, ut autumari malumus, eiusmodi portent horrent, agunt tamen ac si plene probent. Eas etenim errorumtalium magistris tnbuunt laudes, eos publice habent honores, utsibi quisque suadeat facile, illos non homines honorare, aliquoforsan numero non expertes, sed errores potius, quos hi aperte asserunt inque vulgus spargere omni ope nituntur. Est aliud praeterea in hoc doctrinae capite quod catholicaeveritati est omnino infestum. Nam istud de experientia praeceptum ad traditionem etiam transfertur, quam Ecclesia huc usque asseruit, eamque prorsus adimit. Enimvero modernistaesic traditionem intelligunt, ut sit originalis experientiae quaedam cum aliis communicatio per praedicationem, ope formulae intellectivae. Cui formulae propterea, praeter vim, ut aiunt, repraesentativam,suggestivam quandam adscribunt virtutem, turn ineo qui credit, ad sensmn religiosum forte torpentem excitandum, ninstaurandamque expenentiam aliquando habitam, turn in eisqui nondum credunt, ad sensum religiosum primo gignendum etexpenentiam producendam. Sic autem experientia religiosa late in populos propagatur ; nee tantummodo in eos qui nunc suntper praedicationem, sed in posteros etiam, tarn per libros quamper verborum de aliis in alios replicationem. Haec vero experientiae communicatio radices quandoque agit vigetque ;senescit quandoque statim ac moritur. Vigere autem, modernistis argumentum veritatis est : veritatem enim ac vitam promiscue habent. Ex quo inferre denuo licebit : religiones omnesquotquot extant veras esse, nam secus nec viverent. Re porro huc adducta, Venerabiles Fratres, satis superque habemus ad recte cognoscendum, quem ordinem modernistae statuant inter fidem et scientiam : quo etiam scientiae nomine historia apud illos notatur. Ac primo quidem tenendum est,materiam uni obiectam materiae obiectae alteri externamomnino esse ab eaque seiunctam. Fides enim id unice spectat,quod scientia incognoscibile sibi esse profitetur. Hinc diversumutrique pensum ; scientia versatur in phaenomenis, ubi nullus fidei locus ; fides e contra versatur in divinis, quae scientia penitus ignorat. Unde demum conficitur, inter fidem et scientiamnunquam esse posse discidium : si enim suum quaequelocum teneat, occurrere sibi invicem nunquam poterunt, atqueideo nee contradicere. Quibus si qui forte obiiciant, quaedam in aspectabili occurrere natura rerum quae ad fidem etiam pertineant uti humanam Christi vitam ; negabunt. Nam, etsi haec phaenomenis accensentur, tamen, quatenus vita fidei imbuuntur,et a fide, quo supra dictum est modo, transfigmata ac defigurata fuerunt, a sensibili mundo sunt abrepta et in divini materiam translata. Quamobrem poscenti ulterius, an Christus verapatrarit miracula vereque futura praesenserit, an vere revixerit atque in caelum conscenderit ; scientia agnostica abnuet, fidesaffirmabit ; ex hoc tamen nulla erit inter utramque pugna.Nam abnuet alter ut philosophus philosophos alloquens, Christum scilicet unice contemplatus secundum realitatem historicam : affirmabit alter ut credens cum credentibus loquutus, Christi vitam spectans prout iterum vivitur a fide et in fide. Ex his tamen fallitur vehementer qui reputet posse opinari, fidem et scientiam alteram sub altera nulla penitus ratione esse subiectam. Nam de scientia quidem recte vereque existimabit ; secus autem de fide, quae, non uno tantum sed triplici ex capite, scientiae subiici dicenda est. Primum namque advertere oportet, in facto quovis religiose, detracta divina realitate quamque de ilia habet expenentiam qui credit, cetera omnia, praesertim vero religiosas formulas, phaenomenorum ambitum minime transgredi, atque ideo cadere sub scientiam. Liceat utique credenti, si volet, de mundo excedere ; quamdiu tamen in mundo deget, leges, obtutum, iudicia scientiae atque historiae numquam, velit nolit, effugiet. Praeterea, quamvis dictum estDeum solius fidei esse obiectum, id de divina quidem realitate concedendum est, non tamen de idea Dei. Haec quippe scientiae subest ; quae, dum in ordine, ut aiunt, logico philosophatur, quidquid etiam absolutum est attingit atque ideale. Quocirca philosophia seu scientia cognoscendi de idea Dei ius habet, eamque in suae[1] evolutione moderandi et, si quid extrarium invaserit, corrigendi. Hinc modernistarum effatum : evolutionem religiosam cum morali et intellectuali componi debere ; videlicet, ut quidam tradit quem magistrum sequuntur, eisdem subdi. Accedit demum quod homo dualitatem in se ipso non patitur, quamobrem credentem quaedam intima urget necessitas fidem cum scientia sic componendi, ut a generali ne discrepet idea, quam scientia exhibet de hoc mundo universo. Sic ergo conficitur, scientiam a fide omnino solutam esse, fidem contra, ut scientiae extranea praedicetur, eidem subesse. Quae omnia, Venerabiles Fratres, contraria prorsus sunt iis quae Pius IX. decessor Noster tradebat, docens (Brev. ad Ep. Wratislav. 15lun. 1857) : Philosophiae esse, in iis quae ad religionem pertinent,non dominari sed ancillari, non praescribere quid credendum sit, sed rationabili obsequio amplecti, neque altitudinem scrutari mysteriorum Dei, sed illam pie humiliterque revereri. Modernistae negotium plane invertunt : quibus idcirco applicari queunt, quae GregoriusIX. item decessor Noster de quibusdam suae aetatis theologisscribebat (Ep. ad Magistros theol. paris. non. lun. 1223); Quidam apud vos, spiritu vanitatis ut utcv distenti, positos a Patribusterminos profana transferre satagunt novitate ; coelestis paginae intellectum … ad doctrinam philosophicam rationalium inclinando, adostentationem scientiae, non profectum aliquem auditorum …. Ipsi, doctrinis variis et peregrinis abducti, redigunt caput in caudam, et ancillaecogunt famulari reginam.Quod profecto apertius patebit intuenti quo pacto modernistaeagant, accommodate omnino ad ea quae decent. Multa enim ab eis contrarie videntur scripta vel dicta, ut quis facile illos aestimet ancipites atque incertos. Verumtamen consulte id et considerate accidit : ex opinione scilicet quam habent de fideiatque scientiae seiunctione mutua. Hinc in eorum libris, quaedam offendimus quae catholicus omnino probet ; quaedam,aversa pagina, quae rationalistam dictasse autumes. Hinchistoriam scribentes, nullam de divinitate Christi mentionem iniiciunt ; ad concionem vero in templis earn firmissime profitentur.Item, enarrantes historiam, Concilia et Patres nullo loco habent ; catechesim autem si tradunt, ilia atque illos cum honore afferunt. Hinc etiam exegesim theologicam et pastoralem a scientifica et historica secernunt. Similiter, ex principioquod scientia a fide nullo pacto pendeat, quum de philosophia,de historia, de critice disserunt, Lutheri sequi vestigia non exhorrentes,* despicientiam praeceptorum catholicorum, sanctorum Patrum, oecumenicarum synodorum, magisterii ecclesiastici omnimodis ostentant ; de qua si carpantur, libertatemsibi adimi conqueruntur. Professi demum fidem esse scientiae subiiciendam, Ecclesiam passim aperteque reprehendunt quodsua dogmata philosophiae opinionibus subdere et accommodate obstinatissime renuat ; ipsi vero, veteri ad hunc finem theologia sublata, novam invehere contendunt, quae philosophorum delirationibus obsecundet.Hie iam, Venerabiles Fratres, nobis fit aditus ad modernistasin theologico agone spectandos. Salebrosum quidem opus : sed paucis absolvendum. Agitur nimirum de concilianda fide cum scientia, idque non aliter quam una alteri subiecta. Eo ingenere modernista theologus eisdem utitur principiis, quae usuiphilosopho esse vidimus, illaque ad credentem aptat ; principia inquimus immanentia et symbolismi. Sic autem rem expeditissime perficit. Traditur a philosopho principium fidei esse immanens ; a credente additur hoc principium Deum esse ; concluditipse Deus ergo est immanens in homine. Hinc immanentia theologica. Iterum : philosopho certum est vepraesentationes obiecti fidei essetantum symbolicas ; credenti pariter certum est fidei obiectum esseDeum in se : theologus igitur colligit : repraesentationes divinaerealitatis esse symbolicas. Hinc symbolismus theologicus. Errores profecto maximi : quorum uterque quam sit perniciosus, consequentiis inspectis patebit. Nam, ut de symbolismo statim dicamus, cum symbola talia sint respectu obiecti, respectu autem credentis sint instrumenta ; cavendum primum, inquiunt, credenti, ne ipsi formulae ut formula est plus nimio inhaereat, sedilia utendum unice ut absolutae adhaerescat veritati, quamformula retegit simul ac tegit nititurque exprimere quin unquam assequatur. Addunt praeterea, formulas eiusmodi esse acredente adhibendas quatenus ipsum iuverint ; ad commodum enim datae sunt non ad impedimentum : incolumi utique honore qui, ex sociali respectu, debetur formulis, quas publicum magisterium aptas ad communem conscientiam exprimendam iudicarit, quamdiu scilicet idem magisterium secus quidpiam [*Prop. 29 damn, a Leone X. Bull. "Exsurge Domine" 16 maii 1520. Via nobis facia est enervandi auctoritatem Conciliorum, et libere contradicendi eorum gestis, et iudicandi eorum decreta, et confidenter confitendi quid quid verum videtur, sive probatum fuerit, sive reprobatum a quocumque Concilio.] non edixerit. De immanentia autem quid reapse modernistae sentiant, difficile est indicare ; non enim eadem omnium opinio. Sunt qui in eo collocant, quod Deus agens intime adsit in homine, magis quam ipse sibi homo ; quod plane, si recte intelligitur, reprehensionem non habet. Alii in eo ponunt, quod actio Dei una sit cum actione naturae ut causae primae cumcausae secundae ; quod ordinem supernaturalem reapse delet. Alii demum sic explicant, ut suspicionem efficiant pantheisticae significationis ; id autem cum ceteris eorum doctrinis cohaeret aptius. Huic vero immanentiae pronunciato aliud adiicitur, quod a permanentia divina vocare possumus : quae duo inter se eo feremodo differunt, quo experientia privata ab experientia per traditionem transmissa. Exemplum rem collustrabit : sitque ab Ecclesia et Sacramentis deductum. Ecclesia, inquiunt, et Sacramenta a Christo ipso instituta minime credenda sunt. Cavet id agnosticismus, qui in Christo nil praeter hominem novit, cuius conscientia religiosa, ut ceterorum hominum, sensim efformata est : cavet lex immanentiae, quae externas, ut aiunt, applications respuit : cavet item lex evolutionis, quae ut germina evolvantur tempus postulat et quandam adiunctorum sibi succedentium seriem : cavet demum historia, quae talem reapse rei cursum fuisse ostendit. Attamen Ecclesiam et Sacramenta mediate a Christo fuisse instituta retinendum est. Qui vero? Conscientias Christianas omnes in Christi conscientia virtute quodammodo inclusas affirmant, ut in semine planta. Quoniam autem germina vitam semiis vivunt ; christiani omnes vitam Christi vivere dicendi sunt. Sed Christi vita, secundum fidem, divina est : ergo et christianorum vita. Si igitur haec vita, decursu aetatum, Ecclesiae et Sacramentis initium dedit : iure omnino dicetur initium huiusmodi esse a Christo ac divinum esse. Sic omnino conficiunt divinas esse etiam Scripturas sacras, divina dogmata. His porro modernistarum theologia ferme absolvitur. Brevis profecto supellex : sed ei perabundans, qui profiteatur, scientiae, quidquid praeceperit, semper esse obtemperandum. Horum ad cetera quae dicemus applicationem quisque facile per se viderit. De origine fidei deque eius natura attigimus huc usque. Fidei autem cum multa sint germina, praecipua vero Ecclesia, dogma, sacra et religiones, libri quos sanctos nominamus ; de his quoque quid modernistae doceant, inquirendum. Atque ut dogma initium ponamus, huius quae sit origo et natura iam supra indicatum est. Oritur illud ex impulsione quadam seunecessitate, vi cuius qui credit in suis cogitatis elaborat, ut conscientia tam sua quam aliorum illustretur magis. Est hic labor in rimando totus expoliendoque primigeniam mentis formulam, non quidem in se illara secundum logicam explicationem, sedsecundum circumstantia, seu, ut minus apte ad intelligendum inquiunt, vitaliter. Inde fit ut, circa illam, secundariae quaedam,ut iam innuimus, sensim enascantur formulae ; quae postea inunum corpus coagmentatae vel in unum doctrinae aedificium, cum a magisterio publico sancitae fuerint utpote communi conscientiaerespondentes, dicuntur dogma. Ab hoc secernendae sunt probe theologorum commentationes : quae cetero qui, quamvis vitam dogmatis non vivunt, non omnino, tamen sunt inutiles, tum ad religionem cum scientia componendam et oppositionesinter illas tollendas, tum ad religionem ipsam extrinsecus illustrandam protuendamque ; forte etiam utilitati fuerint novo cuidam futuro dogmati materiam praeparando. De cultu sacrorum haud foret multis dicendum, nisi eo quoque nomine Sacramenta venirent ; de quibus maximi modernistarum errores. Cultum ex duplici impulsione seu necessitate oriri perhibent ; omnia etenim, ut vidimus, in eorum systemate impulsionibus intimis seu necessitatibus gigni asseruntur. Altera est ad sensible quiddam religioni tribuendum, altera ad earn proferendam, quod fieri utique nequaquam possit sine forma quadam sensibili et consecrantibus actibus ; quae Sacramenta dicimus. Sacramentaautem modernistis nuda sunt symbola seu signa ; quamvis non vi carentia. Quam vim ut indicent, exemplo ipsi utuntur verborum quorundam ; quae vulgo fortunam dicuntur sortita, eoquod virtutem conceperint ad notiones quasdam propagandas, robustas maximeque percellentes animos. Sicut ea verba adnotiones, sic Sacramenta ad sensum religiosum ordinata sunt : nihil praeterea. Clarius profecto dicerent, si Sacramenta unice ad nutriendam fidem instituta affirmarent. Hoc tamen Tridentina Synodus damnavit (Sess. vii., de Sacramentis in genere, can. 5)" Si quis dixerit haec sacvamenta propter solam fidem nutriendam instituta fuisse anathema sit. De librorum etiam sacrorum natura et origina aliquid iam delibavimus. Eos, ad modernistarum scita, definire probe quispossit syllogen experientiarum, non cuique passim advenientium, sed extraordinarium atque insignium, quae in quapiam religion sunt habitae. Sic prorsus modernistae docent de libris nostristurn veteris turn novi testamenti. Ad suas tamen opinions callidissime notant quamvis experientia sit praesentis temporis, posse tamen illam de praeteritis aeque ac de futuris materiam sumere, prout videlicet qui credit vel exacta rursus per recordationem in modum praesentium vivat, vel futura per praeoccupationem. Id autem explicat quomodo historici quoque et apocalyptici in libris sacris censeri queant. Sic igitur in hisce libris l6 Deus quidem loquitur per credentem ; sed, uti fert theologia modernistarum per immanentiam solummodo et permanentiam vitalem. Quaeremus, quid tum de inspiratione ? Haec, respondent, ab impulsione illa, nisi forte vehementia, nequaquam secernitur, qua credens ad fidem suam verbo scriptove aperiendam adigitur. Simile quid habemus in poetica inspiratione ; quare quidam aiebat : Est Deus in nobis, agitante calescimus illo. Hoc modo Deus initium dici debet inspiratione sacrorum librorum. De qua praeterea inspiratione modernistae addunt, nihil omnino esse in sacris libris quod ilia careat. Quod quum affirmant, magis eos crederes orthodoxos quam recentiores alios, qui inspirationem aliquantum coangustant, ut, exempli causa,quum tacitas sic dictas citationes invehunt. Sed haec illi verbotenus ac simulate. Nam si Biblia ex agnosticismi praeceptis iudicamus, humanum scilicet opus, ab hominibus pro hominibus exaratum, licet ius theologo detur ea per immanentiam divina praedicandi ; qui demum inspiratio coarctari possit ? Generalem utique modernistae sacrorum librorum inspirationem asseverant; catholico tamen sensu nullam admittunt. Largiorem dicendi segetem offerunt, quae modernistarum schola de Ecclesia imaginatur. Ponunt initio earn ex duplici necessitate oriri, una in credente quavis, in eo praesertim qui primigeniam ac singularem aliquam sit nactus experientiam, ut fidem suam cum aliis communicet : altera, postquam fides communis inter plures evaserit, in collectivitate, ad coalescendum in societatem et ad commune bonum tuendum, augendum,propagandum. Quid igitur Ecclesia ? Partus est conscientiae collectivae seu consociationis conscientiarum singularium ; quaevi pevmanentiae vitaiis, a primo aliquo credente pendeant, videlicet, pro catholicis, a Christo. Porro societas quaepiam moderatrice auctoritate indiget, cuius sit officium consociatos omnes in communem finem dirigere, et compagis elementa tueri prudenter, quae in religiose coetu, doctrina et cultu absolvuntur. Hinc in Ecclesia catholica auctoritas tergemina : disciplinaris, dogmatica, cultualis. lam auctoritatis huius natura ex origine colligenda est ; ex natura vero iura atque officia repetenda. Praeteritis aetatibus vulgaris fuit error quod auctoritas in Ecclesiam extrinsecus accesserit nimirum immediate a Deo ; quare autocratica merito habebatur. Sed haec nunc temporis obsolevere. Quo modo Ecclesiae e conscientiarum collectivitate emanasse dicitur, eo pariter auctoritas ab ipsa Ecclesia vitaliteremanat. Auctoritas igitur, sicut Ecclesia, ex conscientia religiosa britur, atque ideo eidem subest ; quam subiectionem si spreverit, in tyrannidem vertitur. Ea porro tempestate nunc vivimus, quum libertatis sensus in fastigium summum excrevit. 17 In civili statu conscientia publica populate regimen invexit. Sed conscientia in homine, aeque atque vita, una est. Nisi ergo in hominum conscientiis intestinum velit excitare bellum ac fovere, auctoritati Ecclesiae officium inest democraticis utendi formis : eo vel magis quod, ni faxit, exitium imminet. Nam amens profecto fuerit, qui in sensu libertatis, qualis nunc viget, regressum posse fieri aliquando autumet. Constrictus viatque inclusus, fortior se profundet, Ecclesia pariter ac religion deleta. Haec omnia modernistae ratiocinantur ; qui propterea toti sunt in indagandis viis ad auctoritatem Ecclesiae cum credentium libertate componendam. Sed enim non intra domesticos tantum parietes habet Ecclesia, quibuscum amice cohaerere illam oporteat ; habet et extra. Non una namque ipsa occupat mundum ; occupant aeque consociationes aliae, quibuscum commercium ut usus necessario intercedat. Quae iura igitur, quae sint Ecclesiae officia cum civilibus consociationibus determinandum est etiam,nee aliter determinandum nisi ex ipsius Ecclesiae natura,qualem nimirum modernistae nobis descripsere. In hoc autem eisdem plane regulis utuntur, quae supra pro scientia, atque fide sunt allatae. Ibi obiectis sermo erat, heic de finitis. Sicut igitur vatione obiecti fidem ac scientiam extraneas ab invicem vidimus : sic Status et Ecclesia alter ab altera extranea suntob fines quos persequuntur, temporalem ille, haec spiritualem. Licuit profecto alias temporale spirituali subiici ; licuit de mixtis quaestionibus sermonem interseri, in quibus Ecclesia ut domina ac regina intererat, quia nempe Ecclesia a Deo, sine medio,ut ordinis supernaturalis est auctor, instituta ferebatur. Sediam haec ac philosophis atque historicis respuuntur. Status ergo ab Ecclesia dissociandus sicut etiam catholicus a cive. Quamobrem catholicus quilibet, quia etiam civis, ius atque officium habet, Ecclesiae auctoritate neglecta, eius optatis consiliis praeceptisque posthabitis, spretis immo reprehensionibus,ea persequendi quae civitatis utilitati conducere arbitretur. Viam ad agendum civi praescribere praetextu quolibet, abusus ecclesiasticae potestatis est, totonisu rejiciendus. Ea nimirum, Venerabiles Fratres, unde haec omnia dimanant, eadem profectosunt, quae Pius Vl.decessor Noster, in Constitutione apostolica Auctoum fidei, solemniter damnavit.**Prop. 2. Propositio, quae statuit, potestatem a Deo datum Ecclesiae ut communicaretur Pastoribus, qui sunt eius ministri pro salute animarum; sic intellecta, ut a communitate fidelium in Pastores dirivetur ecclesiastici ministerii ac regiminis potestas : haeretica. Prop. 3. Insuper, quae statuit Romanum Pontificem esse caput ministerial; sic explicata ut Romanus Pontifex non a Christo in persona beati Petri, sed ab Ecclesia potestatem ministerii accipiat, qua velut Petri successor, verus Christi vicarius ac totius Ecclesiae caput pallet in universa Ecclesia : haeretica.i8 Sed modernistarum scholae satis non est debere Statum abEcclesiae seiungi. Sicut fidem, quoad elementa, ut inquiunt, phaenomenica scientiae subdi oportet, sic in temporalibus negotiis Ecclesiam subesse Statui. Hoc quidem illi aperte nondum forte asserunt ; ratiocinationis tamen vi coguntur admittere. Posito etenim quod in temporalibus rebus Status possit unus, si accidat credentem, intimis religionis actibus haud contentum, in externos exilire, ut puta administrationem susceptionemve Sacramentorum ; necesse erit haec sub Status dominium cadere. Ecquid turn de ecclesiastica auctoritate ? Cum haec nisi per externos actus non explicetur ; Statui, tota quanta est, erit obnoxia. Hac nempe consecutione coacti, multi e protestantibus liberali his cultum omnem sacrum externum, quin etiam externam quamlibet religiosam consociatione me medio tollunt, religionemque, ut aiunt, individualem invehere adnituntur. Quod si modernistae nondum ad haec palam progrediuntur, petunt interea ut Ecclesia quo ipsi impellunt sua se sponte inclinet seseque ad civiles formas aptet. Atque haec de auctoritate disciplinam. Nam de doctrinali et dogmatica potestate longe peiora sunt ac perniciosiora quaesentiunt. De magisterio Ecclesiae sic scilicet commentantur. Consociatio religiosa in unum vere coalescere nequaquam potest, nisi una sit consociatorum conscientia, unaque, qua utantur, formula. Utraque autem haec unitas mentem quandam quasi communem expostulat, cuius sit reperire ac determinare formulam, quae communi conscientiae rectius respondeat ; cui quidem menti satis auctoritatis inesse oportet ad formulam quam statuerit communitati imponendam. In hac porro coniunctione ac veluti fusione turn mentis formulam eligentis turn potestatis eadem perscribentis, magisterii ecclesiastici notionem modernistae collocant. Cum igitur magisterium ex conscientiis singularibus tandem aliquando nascatur, et publicum officium in earumdem conscientiarum commodum mandatum habeat ; consequiturnecessario, illud ab eisdem conscientiis pendere, ac proinde ad populares formas esse inflectendum. Qua propter singularium hominum conscientias prohibere quominus impulsiones quas sentiunt palam aperteque profiteantur, et criticae viam praepedire qua dogma ad necessarias evolutiones impellat, potestatis ad utilitatem permissae non usus est sed abusus. Similiter in usu ipso potestatis modus temperatioque sunt adhibenda. Librum quemlibet, auctore inscio, notare ac proscribere, nulla explicatione admissa, nulla disceptatione, tyrannidi profecto est proximum. Quare heic etiam medium est quoddam iter reperiendum, ut auctoritati simul ac libertati integra sint iura. Interea temporis catholico sic est agendum, ut auctoritatis quidem observantissimum se publice profiteatur, suo tamen obsequi ingenio non intermittat. Generatim vero sic de Ecclesia praescribunt : quoniam ecclesiasticae potestatis finis ad spiritualia unice pertinet ; externum apparatum omnem essetollendum, quo ilia ad intuentium oculos magnificentius ornatur. In quo illud sane negligitur, religionem,etsi ad animos pertineat, non tamen unice animis concludi ; et honorem potestatiimpensumin Christum institutorem recidere.Porro ut totam hanc de fide deque vario eius germine materiam absolvamus, restat, Venerabiles Fratres, ut de utrorumque explicatione postremo loco modernistarum praecepta audiamus. Principium hie generale est : in religione, quae vivat, nihil variabile non esse, atque idcirco variandum. Hinc gressum faciunt ad illud, quod in eorum doctrinis fere caput est, videlicetad evolutionem. Dogma igitur, ecclesia, sacrorum cultus, libri,quos ut sanctos veremur, quin etiam fides ipsa, nisi intermortua haec omnia velimus, evolutionis teneri legibus debent. Nequehoc mirum videri queat, si ea prae oculis habeantur, quae sunt de horum singulis a modernistis tradita. Posita igitur evolutionis lege, evolutionis rationem a modernistis ipsis descriptam habemus. Et primo quoad fidem. Primigenia, inquiunt, fidei forma rudis et universis hominibus communis fuit, ut quae ex ipsa hominum natura atque vita oriebatur. Evolutio vitalis progressum dedit ; nimirum non novitate formarum extrinsecus accedentium, sed ex perversione in dies auctiore sensus religiosin conscientiam. Dupliciter autem progressio ipsa est facta : negative primum, elementum quodvis extraneum, ut puta exfamilia vel gente adveniens, eliminando ; dehinc positive,intellectiva ac morali hominis expolitione, unde notio divini amplior ac lucidior sensusque veligiosus exquisitior evasit. Progredientis vero fidei eaedem sunt causae afferendae, quamquae superius sunt allatae ad eius originem explicandamQuibus tamen extraordinarios quosdam homines addi oportet (quos nos prophetas appellamus, quorumque omnium praestantissimus est Christus) ; turn quia illi in vita ac sermonibus arcani quidpiam praese tulerunt, quod fides divinitati tribuebat; tum quia novas nec ante habitas experientias sunt nacti, religiosaecuiusque temporis indigentiae respondentes. Dogmatis autem progressus hide potissimum enascitur, quod fidei impedimenta sint superanda, vincendi hostes, contradictiones refellendae. Adde his nisum quemdam perpetuum ad melius penetrandaquae in arcanis fidei continentur. Sic, ut exempla cetera praetereamus, de Christo factum est : in quo divinum illud qualecumque, quod fides admittebat, ita pedetentim et gradatim amplificatum est,ut demum pro Deo haberetur. Ad evolutionem cultus facit praecipue necessitas ad mores tradition esque populorum sese accommodandi ; item quorundam virtute actuum fruendi, quam sunt ex usu mutuati. Tandem pro Ecclesia evolutionis causa inde oritur, quod componi egeat cum adiunctis historicis cumque civilis regiminis publice invectis formis. Sic illi de singulis. Hie autem, antequam procedamus, doctrina haec de necessitatibus seu indigentiis (vulgo dei bisogni significantius appellant) probe ut notetur velimus ; etenim, praeterquam omnium quae vidimus, est veluti basis ac fundamentum famosae illius methodi, quam historicam dicunt.In evolutionis doctrina ut adhuc sistamus, illud praeterea est advertendum quod, etsi indigentiae seu necessitates ad evolutionem impellunt ; his tamen unis acta, evclutio transgressa facile traditionis fines atque ideo a primigenio vitali principio avulsa, ad ruinam potius quam ad progressionem traheret. Hinc modernistarum mentem plenius sequuti, evolutionem ex conflictione duarum virium evenire dicemus, quarum altera ad progressionem agit, altera ad conservationem retrahit. Vis conservatrix viget in Ecclesia, contineturque traditione. Eam vero exerit religiosa auctoritas ; idque tam iure ipso, est enim in auctoritatisnatura traditionem tueri; tam re, auctoritas namque, a commutationibus vitae reducta stimulis ad progressionem pellentibus nihil aut vix urgetur. E contra vis ad progrediendum rapiens atque intimis indigentiis respondens latet ac molitur in privatorum conscientiis, illorum praecipue qui vitam, ut inquiunt, propius atque intimius attingunt. En hic, Venerabiles Fratres, doctrinam illam exitiosissimam efferre caput iam cernimus, quae laicos homines in Ecclesiam subinfert ut progressionis elementa. Ex convento quodam et pacto inter binas hasce vires, conservatricem et progressionis fautricem, inter auctoritatem videlicet et conscientias privatorum, progressus ac mutationes oriuntur. Nam privatorum conscientiae, vel harum quaedam, in conscientiam collectivam agunt ; haec vero in habentesauctoritatem, cogitque illos pactiones conflare atque in pacto manere. Ex his autem pronum est intelligere, cur modernistae mirentur adeo, quum reprehendi se vel puniri sciunt. Quod eis culpae vertitur, ipsi pro officio habent religiose explendo. Necessitates conscientiarum nemo melius novit quam ipsi, eoquod propius illas attingunt, quam ecclesiastica auctoritas.Eas igitur necessitates omnes quasi in se colligunt : unde loquendi publice ac scribendi officio devinciuntur. Carpat eos,si volet, auctoritas ; ipsi conscientia officii fulciuntur, intimaque experientia norunt non sibi reprehensiones deberi sed laudes. Utique non ipsos latet progressiones sine certaminibus haud fieri, nee sine victimis certamina : sint ergo ipsi pro victimis, sicut prophetae et Christus. Nee ideo quod male habentur, auctoritati invident : suum illam exsequi munus ultro concedunt. Queruntur tantum quod minime exaudiuntur ; sic enim cursus animorum tardatur : hora tamen rumpendi moras certissime veniet nam leges evolutionis coerceri possunt, infringi omnino non possunt. Institute ergo itinere pergunt : pergunt, quamvis redarguti et damnati ; incredibilem audaciam fucatae demissionis velamine obducentes. Cervices quidem simulate inflectunt ; manu tamen atque animo quod susceperunt persequuntur audacius. Sic autem volentes omnino prudentesque agunt :turn quia tenent, auctoritatem stimulandam esse non evertendam ; turn quia necesse illis est intra Ecclesiae septa manere, ut collectivam conscientiam sensim immutent : quod tamen quum aiunt, fateri se non advertunt conscientiam collectivamJib ipsis dissidere, atque ideo nullo eos iure illius se interpretesvenditare. Sic igitur, Venerabiles Fratres, modernistis auctoribus atque actoribus, nihil stabile nihil immutabile in Ecclesia esse oportet. Qua equidem in sententia praecursoribus non caruere, illis nimirum, de quibus Pius IX. decessor Noster iam scribebat :Isti divinae nvelationis inimici humanum progression summis laudibus et ferentes, in catholicam religionem temerario plane ac sacrilegio ausuilium inducere vellent, perinde ac si ipsa veligio non Dei, sed homimim opus esset aut philosophicum aliquod inventum, quod humanis modis perfici queat (Encycl."Qui pluribus" 9 Nov., 1846). De revelatione praesertim ac dogmate nulla doctrinae modernistarum novitas ; sed eadem ilia est, quam in Pii IX. syllabo reprobatam reperimus, sic enunciatam : Divina revelatio est imperfecta et idcirco subiecta continue et indefinite progressui, qui humanae rationis progressionsrespondeat (Syll. Prop. 5) : solemnius vero in Vaticana Synodoper haec verba : Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tamquam divinum depositum Christi sponsae tradita, fideliter custodienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoque dogmatum in sensus perpetuo est retinendus, quern semel declaravit Sancta Mater Ecclesia, nee unquam ab eo sensu altioris intelligentiae specie et nomine vecedendum (Const. "Dei Filius," cap. iv.) : quo profecto explicatio nostrarum notionum, etiam circa fidem, tantum abestut impediatur, ut imo adiuvetur ac provehatur. Quamobrem eadem Vaticana Synodus sequitur : Crescat igituv et multum vehementerque pvoficiat iam singulorum quam omnium, tarn unius hominisquam totius Ecclesiae, aetatum et saeculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia ; sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate,eodem sensu eademque sententia (Loc. cit.). Sed postquam in modernismi assectatoribus philosophum,credentem, theologum observavimus, iam nunc restat ut pariter historicum, criticum, apologetam, reformatorem spectemus. Modernistarum quidam, qui componendis historiis se dedunt,solliciti magnopere videntur ne credantur philosophi ; profitentur quin immo philosophiae se penitus expertes esse. Astute id quam quod maxime : ne scilicet cuipiam sit opinio,eos praeiudicatis imbui philosophiae opinationibus, nee esse propterea, ut aiunt, omnino obiectivos. Verum tamen est, historiam illorum aut criticem maram loqui philosophiam ; quaque ab iis inferuntur, ex philosophicis eorum principiis iusta ratiocinatione concludi. Quod equidem facile consideranti patet. Primi tres huiusmodi historicorum aut criticorum canones, ut diximus, eadem illa sunt principia, quae supra exphilosophis attulimus : nimirum agnosticismus, theorema de transfiguratione rerum per fidem, itemque aliud quod de defiguratione dici posse visum est. lam consecutiones ex singulis notemus.Ex agnosticismo historia, non aliter ac scientia unice de phaenomenis est. Ergo tam Deus quam quilibet in humanis divinusinterventus ad fidem reiiciendus est, utpote ad illam pertinensunam. Quapropter si quid occurrat duplici constans elemento, divino atque humano, cuiusmodi sunt Christus, Ecclesia, Sacramenta aliaque id genus multa ; sic partiendum erit ac secernendum, ut quod humanum fuerit historiae, quod divinum tribuatur fidei. Ideo vulgata apud modernistas discretio interChristum historicum et Christum fidei, Ecclesiam historiae et Ecclesiam fidei, Sacramenta historiae et Sacramenta fidei,aliaque similia passim. Deinde hoc ipsum elementum humanum,quod sibi historicum sumere videmus, quale illud in monumentis apparet, a fide per transfigurationem ultra conditiones historicas elatum dicendum est. Adiectiones igitur a fide factas rursus secernere oportet, casque ad fidem ipsam amandare atque ad historiam fidei ; sic, quum de Christo agitur, quidquid conditionem hominis superat, sive naturalem, prout a psychologia exhibetur, sive ex loco atque aetate, quibus ille vixit, conflatam. Praeterea, ex tertio philosophiae principio, res etiam, quaehistoriae ambitum non excedunt, cribro veluti cernunt, eliminantque omnia ac pariter ad fidem amandant quae ipsorum iudicio, in factorum logica, ut inquiunt, non sunt vel personisapta non fuerint. Sic volunt Christum ea non dixisse, quae audientis vulgi captum excedere videntur. Hinc de reali eius historia delent et fidei permittunt allegorias omnes quae insermonibus eius occurrunt. Quaeremus iorsitan qua lege haec segregentur ? Ex ingenio hominis, ex conditione qua sit incivitate usus, ex educatione, ex adiunctorum facti cuiusquam complexu : uno verbo, si bene novimus, ex norma, quae tandem aliquando in mere subiectivam recidit. Nituntur scilicet Christi personam ipsi capere et quasi gerere : quidquid vero paribus inadiunctis ipsi fuissent acturi, id omne in Christum transferunt.Sic igitur, ut concludamus, a priori et ex quibusdam philosophiae principiis, quam tenent quidem sed ignorare asserunt, in reali, quam vocant, historia Christum Deum non esse affirmant nec quidquam divini egisse ; ut hominem vero eatantum patrasse aut dixisse, quae ipsi, ad illius se tempora referentes, patrandi aut dicendi ius tribuunt.Ut autem historia ab philosophia, sic critice ab historia suas accipit conclusiones. Criticus namque, indicia sequutus abhistorico praebita, monumenta partitur bifariam. Quidquid post dictam triplicem obtruncationem superat reali historiae assignat ; cetera ad fidei historiam seu internam ablegat. Hasenim binas historias accurate distinguunt ; et historiam fidei,quod bene notatum volumus, historiae reali ut realis estopponunt. Hinc, ut iam diximus, geminus Christus ; realis alter, alter qui nunquam reapse fuit sed ad fidem pertinet : alterqui certo loco certaque vixit aetate, alter qui solummodo in piis commentationibus fidei reperitur : eiusmodi, exempli causa,est Christus, quern loannis evangelium exhibet ; quod utique,aiunt, totum quantum est commentatio est.Verum non his philosophiae in historiam dominatus absolvitur. Monumentis, ut diximus, bifariam distributis, adest iterumphilosophus cum suo dogmate vitalis immanentiae ; atque omniae dicit, quae sunt in ecclesia historia, per vitalem emanationem esse explicanda. Atqui vitalis cuiuscumque emanationis aut caussa aut conditio est in necessitate seu indigentia quapiam ponenda : ergo et factum post necessitatem concipi oportet, et illud historice huic esse posterius. Quid tum historicus ? Monumenta iterum, sive quae in libris sacris continentur sive aliunde adducta, scrutatus, indicem ex iis conficit singularum necessitatum, tum ad dogma turn ad cultum sacrorum turn ad alia spectantium, quae in Ecclesiae, altera ex altera, locum habuere. Confectum indicem critico tradit. Hic vero ad monumenta, quae fidei historiae destinantur, manum admovet; illaque per aetates singulas sic disponit, ut dato indici respondeant singula ; eius semper praecepti memor, factum necessitate, narrationem facto anteverti. Equidem fieri aliquando possit, quasdam Bibliorum partes, ut puta epistolas, ipsum esse factum a necessitate creatum. Quidquid tamen sit, lex est, monumenti cuiuslibet aetatem non aliter determinandam esse, quam ex aetate exortae in Ecclesia uniuscuiusque necessitatis. Distinguendum praeterea est inter facti cuiuspiam exordium eiusdemque24 explicationem : quod enim uno die nasci potest, non nisi decursu temporis incrementa suscipit. Hanc ob causam debet criticus monumenta, per aetates, ut diximus, iam distributa bipartiri iterum, altera quae ad originem rei alteraquae ad explicationem pertineant secernens ; eaque rursus ordinare per tempora. Tum denuo philosopho locus est ; qui iniungit historico suastudia sic exercere, uti evolutionis praecepta legesque praescribunt. Ad haec historicus monumenta iterum scrutari ; inquirere curiose in adiuncta conditionesque, quibus Ecclesia per singulas aetates sit usa, in eius vim conservatricem, in necessitates tarn internasquam externas quae ad progrediendum impellerent,in impedimenta quae obfuerunt, uno verbo, in ea quacumque quae ad determinandum faxint quo pacto evolutionis leges fuerint servatae. Post haec tandem explicationis historiam, per extrema veluti lineamenta, describit. Succurrit criticus aptatque monumenta reliqua. Ad scriptionem adhibetur manus : historia confecta est. Cui iam, petimus, haec historia inscribenda ? Historico ne ancritico ? Neutri profecto ; sed philosopho. Tota ibi per apriorismum res agitur : et quidem per apriorismum haeresibus scatentem. Miseret sane hominum eiusmodi de quibus Apostolus diceret : Evanuemnt in cogitationibus suis. . . . dicentes enimse esse sapientes, stulti facti sunt (Ad Rom, i, 21 et 22); at bilem tamen commovent quum Ecclesiam criminantur monumentasic permiscere ac temperare ut suae utilitati loquantur. Nimirum affingunt Ecclesiae, quod sua sibi conscientia apertissime improbari sentiunt. Ex illa porro monumentorum per aetates partitione ac dispositione sequitur sua sponte non posse libros sacros iis auctoribus tribui, quibus reapse inscribuntur. Quam ob causam modernistae passim non dubitant asserere, illos eosdem libros, Pentateuchum praesertim ac prima tria Evangelia, ex brevi quadam primigenia narratione, crevisse gradatim accessionibus,interpositionibus nempe in modum interpretationis sive theologicae sive allegoricae, vel etiam iniectis ad diversa solummodo inter seiungenda.- Nimirum, ut paucisclariusquedicamus,admittenda est vitalis evolutio librorum sacrorum, nata ex evolutione fidei eidemque respondens. Addunt vero, huius evolutionis vestigia adeo esse manifesta, ut illius fere historia describi possit. Quia immo et reapse describunt, tam non dubitanter, ut suis ipsos oculis vidisse crederes scriptores singulos, qui singulis aetatibus ad libros sacros amplificandos admorint manum. Haec autem ut confirment, criticen, quam textualem nominant, adiutricem appellant ; nitunturque persuadere hoc vel illud factum aut dictum non suo esse loco, aliasque eiusmodi rationes proferunt. Diceres profecto eosnarrationum aut sermonum quosdam quasi typos praestituis se sibi, unde certissime iudicent quid suo quid alieno stet loco. Hac via qui apti esse queant ad decernendum, aestimet quivolet. Verumtamen qui eos audiat de suis exercitationibus circa sacros libros affirmantes, unde tot ibi incongrue notata datum est deprehendere, credet fere nullum ante ipsos hominum eosdem libros volutasse, neque hos infinitam prope modum Doctorum multitudinem quaquaversus rimatam esse, ingenio plane et eruditione et sanctitudine vitae longe illis praestantiorem. Qui equidem Doctores sapientissimi tantum abfuit ut Scripturas sacras ulla ex parte reprehenderent, ut immo, quo illas scrutabantur penitius, eo maiores divino Numini agerent gratias, quod ita cum hominibus loqui dignatum esset. Sed heu ! non iis adiumentis Doctores nostri in sacros libros incubuerunt, quibus modernistae ! scilicet magistrum et ducem non habuere philosophiam, quae initia duceret a negatione Dei, nec se ipsi iudicandi normam sibi delegerunt. lam igitur patere arbitramur, cuiusmodi in re historica modernistarum sit methodus. Praeit philosophus ; illum historicus excipit ; pone exordine legunt critice tum interna turn textualis. Et quia primae causae hoc competit ut virtutem suam cum sequentibus communicet, evidens fit, criticen eiusmodi non quampiam esse criticen, sed vocari iure agnosticam immanentistam, evolutionistam : atque ideo, qui earn profitetur eaque utitur, errores eidem implicitos profiteri et catholicae doctrinae adversari. Quamobrem mirum magnopere videri possit, apud catholicos homines id genus critices adeo hodie valere. Id nempe geminam habet causam : foedus in primis, quo historici criticique huius generis arctissime inter se iunguntur, varietate gentium ac religionum dissensione posthabita : turn vero audacia maxima, qua, quaequisque effutiat, ceteri uno ore extollunt et scientiae progressioni tribuunt ; qua, qui novum portentum aestimare per se volet, facto agmine adoriuntur ; qui neget, ignorantiae accusent qui amplectitur ac tuetur, laudibus exornent. Inde haud pauci decepti qui, si rem attentius considerarent, horrerent. Ex hoc autem praepotenti errantium dominio, ex hac levium animorum incauta assensione quaedam circumstantiis aeris quasi corruptio gignitur, quae per omnia permeat luemque diffundit. Sed ad apologetam transeamus. Hic apud modernistas dupliciter a philosopho et ipse pendet. Non directe primum, materiam sibi sumens historiam, philosopho, ut vidimus, praecipiente conscriptam : divecte dein, mutuatus ab illo dogmata ac iudicia. Inde illud vulgatum in schola modernistarum praeceptum, debere novam apologesim controversias de religione dirimere historicis inquisitionibus et psychologicis. Quamobrem apologetae modernistae suum opus aggrediuntur rationalistas monendo, se religionem vindicare non sacris libris neve ex historiis vulgo in Ecclesia adhibitis,quae veteri methodo descriptae sint ; sed ex historia reali, modernis praeceptionibus modernaque methodo conflata. Idque non quasi ad hominem argumentati asserunt, sed quia reapse hanc tantum historiam vera tradere arbitrantur. De adserenda vero sua in scribendo sinceritate securi sunt : iam apud rationalistas nod sunt, iam, ut sub eodem vexillo stipendia merentes, laudati : de qua laudatione, quam verus catholicus respueret, ipsi sibi gratulantur, eamque reprehensionibus Ecclesiae opponunt. Sed iam quo pacto apologesim unusaliquis istorum perficiat videamus. Finis, quem sibi assequendum praestituit, hie est : hominem fidei adhuc expertem eoadducere ut eam de catholica religione experientiam assequatur, quae ex modernistarum scitis unicum fidei est fundamentum. Geminum ad hoc patet her : obiectivum alterum, alterum subiectivum. Primum ex agnosticismo procedit ; eoque spectat,ut earn in religione, praesertim catholica, vitalem virtutem inesse monstret, quae psychologum quemque itemque historicum bonae mentis suadeat, oportere in illius historia incogniti aliquid celari. Ad hoc, ostendere necessum est, catholicam religiocem, quae modo est, eam omnino esse quam Christus fundavit, seu non aliud praeter progredientem eius germinis explicationem, quod Christus invexit. Primo igitur germen illud quale sit, determinandum. Id ipsum porro hac formula exhiberi volunt : Christum adventum regni Dei nunciasse, quod brevi foret constituendum, eiusque ipsum fore Messiam, actorem nempe divinitus datum atque ordinatorem. Post haec demonstrandum, qua ratione id germen, semper immanens in cat non adiumento sed impedimento esse potius ad investigationem veri, veri inquimus ut in se est ; nam verum illud alterum subiectivum, fructus interni sensus et actionis, si quidem ludendo est aptum, nihil admodum homini confert, cuius scire maximeinterest sic necne extra ipsum Deus, cuius in manus aliquando incidet. Experientiam enimvero tanto operi adiutricem inferunt. Sed quid haec ad sensum illum animi adiiciat ? Nil plane, praeterquam quod vehementiorem faciat ; ex qua vehementiafiat proportione, firmior persuasio de veritate obiecti. Iam haec duo profecto non efficiunt ut sensus ille animi desinat esse sensus, neque eius immutant naturam, semper deceptioni obnoxiam, nisi regatur intellectu ; immo vero illam confirmant et iuvant, nam sensus quo intensior, eo potiore iure est sensus. Cum vero de religioso sensu hie agamus deque experientia in eo contenta, nostis probe, Venerabiles Fratres, quanta in hac re prudentia sit opus, quanta item doctrina quae ipsam regat prudentiam. Nostis exanimorum usu, quorumdam praecipue in quibus eminet sensus ; nostis ex librorum consuetudine, qui de ascesi tractant ; qui quamvis modernistis in nullo sunt pretio, doctrinam, tamen longe solidiorem, subtilioremque ad observandum sagacitatem prae se ferunt, quam ipsi sibi arrogant. Equidem Nobis amentis esse videtur aut saltem imprudentis summopere pro veris, nulla facta investigatione, experientias intimas habere, cuiusmodi modernistae venditant. Cur vero, ut per transcursum dicamus, si harum experientiarum tanta vis est ac firmitas, non eadem tribuatur illi, quam plura catholicorum millia se habere asserunt de devio itinere, quo modernistae incedunt ? Haec ne tantum falsa atque fallax ? Hominum autem pars maxima hoc firmiter tenet tenebitque semper, sensu solum et experientia, nullo mentis ductu atque lumine, ad Dei notitiam pertingi nunquam posse. Restat ergo iterum atheismus ac religio nulla. Nec modernistae meliora sibi promittant ex asserta symbolismi doctrina. Nam si quaevis intellectualia, ut inquiunt, elementa nihil nisi Dei symbola sunt ; ecquid symbolum non sit ipsum Dei nomen aut personalitatis divinae ? quod si ita, iam de divina personalitate ambigi poterit, patetque ad pantheismumvia. Eodem autem, videlicet ad purum putumque pantheismum, ducit doctrina alia de immanentia divina. Etenim hoc quaerimus: an eiusmodi immanentia Deum ab homine distinguat necne. Si distinguit, quid tum a catholica doctrina differt, aut doctrinam de externa revelatione cur reiicit ? Si non distinguit, pantheismum habemus. Atqui immanentia haec modernistarum vult atque admittit omne conscientiae phaenomenon ab homineut homo est proficisci. Legitima ergo ratiocinatio inde infertunum idemque esse Deum cum homine : ex quo pantheismus.Distinctio demum quam praedicant inter scientiam et fidem, nonaliam admittit consecutionem. Obiectum enim scientiae in cognoscibilis realitate ponunt ; fidei e contra in incognoscibilis. lamvero incognoscibile inde omnino constituitur, quod inter obiectam materiam et intellectum nulla adsit proportio. Atqui hie proportionis defectus nunquam, nee in modernistarum doctrina, auferri potest. Ergo incognoscibile credentiaeque ac philosopho incognoscibile semper manebit. Ergo siqua habebitur religio, haec erit realitatis incognoscibilis ; quae cur etiam mundi animus esse, nequeat, quem rationalistae quidam admittunt, non videmus profecto. Sed haec modo sufficiant ut abunde pateat quam multiplici itinere doctrina modernistarum ad atheismum trahat et ad religionem omnem abolendam. Equidem protestantium error primus hac via gradum iecit ; sequitur modernistarum error ; proxime atheismus ingredietur.

Ad penitiorem modernismi notitiam, et ad tanti vulneris remedia aptius quaerenda, iuvat nunc, Venerabiles Fratres, causas aliquantum scrutari unde sit ortum aut nutritum malum. Proximam continentemque causam in errore mentis esse ponendam, dubitationem non habet. Remotas vero binas agnoscimus, curiositatem et superbiam. Curiositas, ni sapienter cohibeatur, sufficit per se una ad quoscumque explicandos errores. Unde Gregorius XVI. decessor Noster iure scribebat (Ep. Encycl., Singulars Nos 7 kal. lul. 1834) : Lugendum valde est quonam prolabantur humanae rationis deliramenta, ubi quis novis rebus studeat, atque contra Apostoli monitum nitatur plus sapere quam oporteat sapere, sibique nimirum praefidens, veritatem quaerendam autumet extra catholicam Ecclesiam, in qua absque vel levissimo erroris coeno ipsa invenitur. Sed longe maiorem ad obcaecandum animum et in errorem inducendum cohibet efficientiam superbia : quae in modernismi doctrina quasi in domicilio collocata : ex ea undequaque alimenta concipit, omnesque induit aspectus. Superbia enim sibi audacius praefidunt, ut tamquam universorum normam se ipsi habeant ac proponant. Superbia vanissime gloriantur quasi uni sapientiam possideant, dicuntque elati atque inflati : Non sumus sicut ceteri homines ; et ne cum ceteris comparentur, nova quaeque etsi absurdissima amplectuntur et somniant. Superbia subiectionem omnem abiiciunt contenduntque auctoritatem cum libertate componendam. Superbia sui ipsorum obliti, de aliorum reformatione unice cogitant, nullaque est apud ipsos gradus, nulla vel supremae potestatis reverentia. Nulla profecto brevior et expeditior ad modernismum est via, quam superbia. Si qui catholicus e laicorum coetu, si quis etiam sacerdos christianae vitae praecepti sit immemor, quo iubemur abnegare nos ipsi si Christum sequi velimus, nee auferat superbiam de corde suo ; nae is ad modernistarum errores amplectendos aptissimus est quam qui maxime ! Quare, Venerabiles Fratres, hoc primum vobis officium esse oportet superbis eiusmodi hominibus obsistere, eos tenuioribus atque obscurioribus muneribus occupare, ut eo amplius deprimantur quo se tollunt altius et ut, humiliore loco positi, minus habeant ad nocendum potestatis. Praeterea tum ipsi per vos tum per seminariorum moderatores, alumnos sacri cleri scrutemini diligentissime ; et si quos superbo ingenio repereritis, eos fortissimea sacerdotio repellatis. Quod utinam peractum semper fuisset ea qua opus erat vigilantia et constantia ! Quod si a moralibus causis ad eas quae ab intellectu sunt veniamus, prima ac potissima occurret ignorantia. Enimvero modernistae, quotquot sunt, qui doctores in Ecclesia esse ac videri volunt, modernam philosophiam plenis buccis extollentes aspernatique scholasticam, non aliter illam, eius fuco et fallaciis decepti, sunt amplexi, quam quod alteram ignorantes prorsus, omni argumento caruerunt ad notionum confusionem tollendamet ad sophismata refellenda. Ex connubio autem falsae philosophiae cum fide illorum systema, tot tantisque erroribus abundans, ortum habuit. Cui propagando utinam minus studii et curarum impenderent ! Sed eorum tanta est alacritas, adeo indefessus labor, ut plane pigeat tantas insumi vires ad Ecclesiae perniciem, quae, si recte adhibitae, summo forent adiumento. Germina vero ad fallendos animos utuntur arte ; primum enim complanare quae obstant nituntur, tum autem quae prosint studiosissime perquirunt atque impigre patientissimeque adhibent. Tria sunt potissimum quae suis illi conatibus adversari sentiunt : scholastica philosophandi methodus, Patrum auctoritas et traditio, magisterium ecclesiasticum. Contra haec acerrima illorum pugna. Idcirco philosophiam ac theologiam scholasticam derident passim atque contemnunt. Sive id ex ignoratione faciant sive ex metu, sive potius ex utraque causa, certum est studium novarum rerum cum odio scholasticae methodi coniungi semper ; nullumque estindicium manifestius quod quis modernismi doctrinis favereincipiat, quam quum incipit scholasticam horrere methodum.Meminerint modernistae ac modernistarum studiosi damnationem, qua Pius IX. censuit reprobandam propositionem quae diceret (Syll. prop. 13) : Methodus et principia, quibus antiqui doctores scholastici theologiam excoluerunt, temporum nostrorum necessitatibus scientiarumque progressui minime congruunt. Traditionis vero vimet naturam callidissime pervertere elaborant, ut illius monumentum ac pondus elidant. Stabit tamen semper catholicis auctoritas Nicaenae Synodi II., quae damnavit eos, qui audent … secundum scelestos haereticos ecclesiasticas traditionis spernere et novitatem quamlibet excogitare … aut excogitare parve aut astute ad subvertendum quidquam ex legitimis traditionibus Ecclesiae catholicae. Stabit Synodi Constantinopolitanae IV. professio : Igitur regulas, quae sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae tam a sanctis famosissimis Apostolis, quam ab orthodoxorum universalibus necnon et localibus Conciliis vel etiam a quolibet deiloquo Patre ac magistro Ecclesiae traditae sunt, servare ac custodire profitemur Unde Romani Pontifices Pius IV. itemque huius nominis IX. in professione fidei haec quoque addi voluerunt : Apostolicas et ecclesiasticas traditiones, reliquasque eiusdem Ecclesiae observationes et constitutiones jftrmissime admitto et amplector. Nec secus quam de Traditione, iudicant modernistae de sanctissimis Ecclesiae Patribus. Eos temeritate summa traducunt vulgo ut omni quidem cultu dignissimos, ast in re critica et historica ignorantiae summae, quae, nisi ab aetate qua vixerunt, excusationem non habeat. Denique ipsius ecclesiastici magisterii auctoritatem toto studio minuere atque infirmare conantur, tum eius originem, naturam, iura sacrilege pervertendo, tum contra illam adversariorum calumnias libere ingeminando. Valent enim de modernistarum grege, quae moerore summo Decessor Noster scribebat : Ut mysticam Sponsam Christi, qui lux vera est, in contemptum et invidiam vocarent tenebrarum filii consuevere in vulgus eam vecordi calumnia impetere, et, conversa rerum nominumque ratione et vi, compellare obscuritatis amicam, altricem ignorantiae, scientiarum lumini et progressui infensam (Motu pr." Ut mysticam"14 Martii 1891). Quae cum sint ita, Venerabiles Fratres, mirum non est, si catholicos homines, qui strenue pro Ecclesia decertant, summa malevolentia et livore modernistae impetunt. Nullum est iniuriarum genus, quo illos non lacerent : sed ignorantiae passim pervicaciaeque accusant. Quod si refellentium eruditionem et vim pertimescant : efficaciam derogant coniurato silentio. Quae quidem agendi ratio cum catholicis eo plus habet invidiae, quod, eodem tempore nulloque modo adhibito, perpetuis laudibus evehunt quotquot cum ipsis consentiunt ; horum libros nova undique spirantes grandi plausu excipiunt ac suspiciunt ; quo quis audentius vetera evertit, traditionem et magisterium ecclesiasticum respuit, eo sapientiorem praedicant ; denique, quod quisque bonus horreat, si quem Ecclesia damnatione perculerit, hunc, facto agmine, non solum palam et copiosissime laudant, sed ut veritatis martyrem pene venerantur. Toto hoc, tum laudationum tum improperiorum strepitu, percussae ac turbatae iuniorum mentes, hinc ne ignorantes audiant inde ut sapientes videantur, cogente intus curiositate ac superbia, dant victas saepe manus ac modernismo se dedunt. Sed iam ad artificia haec pertinent, quibus modernistae merces suas vendunt. Quid enim non moliuntur ut asseclarumnumerum augeant ? In sacris Seminariis, in Universitatibus studiorum magisteria aucupantur, quae sensim in pestilentiaecathedras vertunt. Doctrinas suas, etsi forte implicite,in templis ad concionem dicentes inculcant ; apertius in congressibus enunciant ; in socialibus institutis intrudunt atque extollunt. Libros, ephemerides, commentaria suo vel alieno nomine edunt. Unus aliquando idemque scriptor multiplici nomine utitur, ut simulata auctorum multitudini incauti decipiantur. Brevi, actione, verbis, proelo nihil non tentant, ut eos febri quadam phreneticos diceres. Haec autem omnia quo fructu ? luvenes magno numero deflemus, egregiae quidem illos spei, quique Ecclesiae utilitatibus optimam navarent operam, a recto tramite deflexisse. Plurimos etiam dolemus, qui, quamvis non eo processerint, tamen, corrupto quasi acre hausto, laxius admodum cogitare, eloqui, scribere consuescunt quam catholicos decet. Sunt hi de laicorum coetu, sunt etiamde sacerdotum numero ; nec, quod minus fuisset expectandum,in ipsis religiosorum familiis desiderantur. Rem biblicam admodernistarum leges tractant. In conscribendis historiis, specie adserendae veritatis, quidquid Ecclesiae maculam videtur aspergere id, manifesta quadam voluptate, in lucem diligentissime ponunt. Sacras populares traditiones, apriorismo quodam ducti, delere omni ope conantur. Sacros Reliquias vetustate commendatas despectui habent. Vano scilicet desiderio feruntur ut mundus de ipsis loquatur ; quod futurum non autumant si ea tantum dicant, quae semper quaeve ab omnibus sunt dicta. Interea suadent forte sibi obsequium se praestare Deo et Ecclesiae : reapse tamen offendunt gravissime, non suo tantum ipsi opere, quantum ex mente qua ducuntur, et quia perutilem operam modernistarum ausibus conferunt.

III.

[recensere]

Huic tantorum errorum agmini clam aperteque invadenti Leo XIII. decessor Noster fel. rec., praesertim in re biblica, occurrere fortiter dicto actuque conatus est. Sed modernistae, ut iam vidimus, non his facile terrentur armis : observantiam demissionemque animi affectantes summam, verba Pontificis Maximi in suas partes detorserunt, actus in alios quoslibet transtulere. Sic malum robustius in dies factum. Quamobrem, Venerabiles Fratres, moras diutius non interponere decretum est, atque efficaciora moliri. Vos tamen oramus et obsecramus, ne in re tam gravi vigilantiam, diligentiam, fortitudinem vestram desiderari vel minimum patiamini. Quod vero a vobis petimuset expectamus, id ipsum et petimus aeque et expectamus, a ceteris animarum pastoribus, ab educatoribus et magistris sacrae iuventutis, imprimis autem a summis religiosarum familiarum magistris.

I. Primo igitur ad studia quod attinet, volumus probeque mandamus ut philosophia scholastica studiorum sacrorum fundamentum ponatur. Utique, si quid a doctoribus scholasticis vel nimia subtilitate quaesitum, vel parum considerate traditum ; si quidcum exploratis posterioris aevi doctrinis minus cohaerens vel denique quoquo modo non probabile ; id nullo pacto in animo est aetati nostrae ad imitandum proponi (Leo XIII., Enc. Aeterni Patris}. Quod rei caput est, philosophiam scholasticam quum sequendam praescribimus, eam praecipue intelligimus, quae a sancto Thoma Aquinate est tradita ; de qua quidquid a Decessore Nostro sancitum est, id omne vigere volumus, et qua sit opus instauramus et confirmamus, stricteque ab universis servari iubemus. Episcoporum erit, sicubi in Seminariis neglecta haec fuerint, ea ut in posterum custodiantur urgere atque exigere. Eadem religiosorum Ordinum moderatoribus praecipimus. Magistros autem monemus ut rite hoc teneant, Aquinatem deserere, praesertim in re metaphysica, non sine magno detrimento esse. Hoc ita posito philosophiae fundamento, theologicum aedificium extruatur diligentissime. Theologiae studium, Venerabiles Fratres, quanta potestis ope provehite, ut clerici e seminariis egredientes praeclara illius existimatione magnoque amore imbuantur, illudque semper pro deliciis habeant. Nam in magna et multiplici disciplinarum copia quae menti veritatis cupidae obiicitur, neminem latet sacram Theologiam ita principem sibi locum vindicare, ut vetus sapientium effatum sit, ceteris scientiis et artibus officium incumbere, ut ei inserviant ac velut ancillarum move famulentur (Leo XIII., Litt. ap. In magna 10 Dec. 1889). Addimus heic, eos etiam Nobis laude dignos videri, qui, incolumi reverentia erga Traditionem et Patres et ecclesiasticum magisterium, sapienti iudicio catholicisque usi normis (quod non aeque omnibus accidit) theologiam positivam, mutuato a veri nominis historia lumine, collustrare studeant. Maior profecto quam ante hac positivae theologiae ratio est habenda ; id tamen sic fiat, ut nihil scholastica detrimenti capiat, iique reprehendantur, utpote qui modernistarum rem gerunt, quicumque positivam sic extollunt ut scholasticam theologiam despicere videantur. De profanis vero disciplinis satis sit revocare quae Decessor Noster sapientissime dixit : In rerum naturalium consideratione strenue adlaboretis : quo in genere nostrorum temporum ingeniosa inventa et utiliter ansa, sicut iure admirantur aequales, sic posteri perpetua commendatione et laude celebrabunt (Alloc. 7 Martii 1880). Id tamen nullo sacrorum studiorum damno ; quod idem Decessor Noster gravissimis hisce verbis prosequutus monuit : Quorum causam errorum, si quis diligentius investigaverit, in eo potissimum sitam esse intelliget, quod nostris hisce temporibus, quanta rerum naturalium studia vehementius fervent, tanto magis severiores altioresque disciplinae defloruerint : quaedam enim fere in oblivione hominum conticescunt ; quaedam remisse levitetque tractantur, et quod indignum est, splendor.' pristinae dignitatis deleto, pravitate sententiarum et immanibus opinionum portentis inficiuntur (Loc. cit.). Ad hanc igitur legem naturalium disciplinarum studia in sacris seminariis temperari praecipimus.

II. His omnibus praeceptionibus tum Nostris tum Decessoris Nostri oculos adiici oportet, quum de Seminariorum vel Universitatum catholicarum moderatoribus et magistris eligendis agendum erit. Quicumque modo quopiam modernismo imbuti fuerint, ii, nullo habito rei cuiusvis respectu, tum a regundi tum a docendi munere arceantur ; eo si iam funguntur, removeantur : item qui modernismo clam aperteve favent, aut modernistas laudando eorumque culpam excusando, aut Scholasticam et Patres et Magisterium ecclesiasticum carpendo, aut ecclesiasticae potestati, in quocumque ea demum sit, obedientiam detrectando : item qui in historica re, vel archeologica, vel biblica nova student : item qui sacras negligunt disciplinas, aut profanas anteponere videntur. Hoc in negotio, Venerabiles Fratres, praesertim in magistrorum delectu, nimia nunquam erit animadversio et constantia ; ad doctorum enim exemplum plerumque componuntur discipuli. Quare, officii conscientia freti, prudenter hac in re at fortiter agitote. Pari vigilantia et severitate ii sunt cognoscendi ac deligendi, qui sacris initiari postulent. Procul, procul esto a sacro ordine novitatum amor : superbos et contumaces animos odit Deus ! Theologiae ac Juris canonici laurea nullus in posterum donetur, qui statum curriculum in scholastica philosophia antea non elaboraverit. Quod si donetur, inaniter donatus esto. Quae de celebrandis Universitatibus Sacrum Consilium Episcoporum et Religiosorum negotiis praepositum clericis Italiae tum saecularibus tum regularibus praecepit anno MDCCCXCVI. ; ea ad nationes omnes posthac pertinere decernimus. Clerici et sacerdotes qui catholicae cuipiam Universitati vel Institute item catholico nomen dederint, disciplinas, de quibus magisteria in his fuerint, in civili Universitate ne ediscant. Sicubi id permissum, in posterum ut ne fiat edicimus. Episcopi, qui huiusmodi Universitatibus vel Institutis moderandis praesunt, curent diligentissime ut quae hactenus imperavimus, ea constanter serventur.

III. Episcoporum pariter officium est modernistarum scripta quaeve modernismum olent provehuntque, si in lucem edita nelegantur cavere, si nondum edita prohibere ne edantur. Item libri omnes, ephemerides, commentaria quaevis huius generis neve adolescentibus in Seminariis neve auditoribus in Universatibus permittantur : non enim minus haec nocitura, quamquae contra mores conscripta ; immo etiam magis quod christianae vitae initia vitiant. Nec secus iudicandum de quorumdam catholicorum scriptionibus, hominum cetero qui non malae mentis, sed qui theologicae disciplinae expertes acrecentiori philosophia imbuti, hanc cum fide componere nituntur et ad fidei, ut inquiunt, utilitates transferre. Hae, quia nullo metu versantur ob auctorum nomen bonamque existimationem, plus periculi afferunt ut sensim ad modernismum quis vergat. Generatim vero, Venerabiles Fratres, ut in re tam gravi praecipiamus, quicumque in vestra uniuscuiusque dioecesi prostant libri ad legendum perniciosi, ii ut exulent fortiter, contendite, solemni etiam interdictione usi. Etsi enim Apostolica Sedes ad huiusmodi scripta e medio tollenda omnem operam impendat ; adeo tamen iam numero crevere, ut vix notandis omnibus pares sint vires. Ex quo fit, ut serior quandoque paretur medicina, quum per longiores moras malum invaluit. Volumus igitur ut sacrorum Antistites, omni metu abiecto, prudentia carnis deposita, malorum clamoribus posthabitis, suaviter quidem sed constanter suas quisque partes suscipeant ; memores quae Leo XIII. in Constitutione apostolica Officiorum praescribebat : Ordinarii, etiam tamquam Delegati Sedis Apostolicae, libros aliaque scripta noxia in sua dioecesi edita vel diffusa proscribere et e manibus fidelium auferre studeant. Ius quidem his verbis tribuitur sed etiam officium mandatur. Nec quispiam hoc munus officii implevisse autumet, si unum alterumve librum ad Nos detulent, dum alii bene multi dividi passim ac pervulgari sinuntur. Nihil autem vos teneat, Venerabiles Fratres, quod forte libri alicuius auctor ea sit alibi facultate donatus, quam vulgo Imprimatur appellant : tum quia simulata esse possit, tum quia vel negligentius data vel benignitate nimia nimiave fiducia de auctore concepta, quod postremum in Religiosorum forte ordinibus aliquando evenit. Accedit quod, sicut non idem omnibus convenit cibus, ita libriqui altero in loco sint adiaphori, nocentes in altero ob rerum complexus esse queunt. Si igitur Episcopus, audita prudentum sententia, horum etiam librorum aliquem in sua dioecesi notandum censuerit, potestatem ultro facimus immo et officium mandamus. Res utique decenter fiat, prohibitionem, si sufficiat, ad clerum unum coercendo ; integro tamen bibliopolarum catholicorum officio libros ab Episcopo notatos minime venales habendi. Et quoniam de his sermo incidit, vigilent Episcopine, lucri cupiditate, malam librarii mercentur merceni : certe in aliquarum indicibus modernistarum libri abunde nec parva cum laude proponuntur. Hos, si obedientiam detrectent, Episcopi, monitione praemissa, bibliopolarum catholicorum titulo privare ne dubitent ; item potioreque iure si episcopales audiant : qui vero pontificio titulo ornantur, eos ad Sedem Apostolicam deferant. Universis demum in memoriam revocamus, quae memorata apostolica Constitutio Officiorum habet, articulo xxvi. : Omnes, qui facultatem apostolicam consecuti sunt legendi et retinendi libros prohibitos, nequeunt idea legere et retinere libros quoslibet aut ephemerides ab Ordinariis locorum proscriptas, nisi eis in apostolico indulto expressa facta fuerit potestas legendi ac retinendi libros ab quibuscumque damnatos.

IV. Nec tamen pravorum librorum satis est lectionem impedire ac venditionem ; editionem etiam prohiberi oportet. Ideo edendi facultatem Episcopi severitate summa impertiant. Quoniam vero magno numero ea sunt ex Constitutione Officiorum, quae Ordinarii permissionem ut edantur postulent, nec ipse per se Episcopus praecognoscere universa potest ; in quibusdam dioecesibus ad cognitionem faciendam censores ex officio sufficienti numero destinantur. Huiusmodi censorum institutum laudamus quam maxime : illudque ut ad omnes dioeceses propagetur non hortamur modo sed omnino praescribimus. In universis igitur curiis episcopalibus censores ex officio adsint, qui edenda cognoscant : hi autem e gemino clero eligantur, aetate, eruditione, prudentia commendati, quique indoctrinis probandis improbandisque medio tutoque itinere eant. Ad illos scriptorum cognitio deferatur, quae ex articulis XLI. et XLII. memoratae Constitutionis venia ut edantur indigent* Censor sententiam scripto dabit. Ea si faverit. Episcopus potestatem edendi faciet per verbum Imprimatur, cui tamen praeponetur formula Nihil obstat, adscripto censoris nomine. In Curia romana, non secus ac in ceteris omnibus, censores ex officio instituantur. Eos, audito prius Cardinali in Urbe Pontificis Vicario, tum vero annuente ac probante ipso Pontifice Maximo Magister sacri Palatii apostolici designabit. Huiuserit ad scripta singula cognoscenda censorem destinare. Editionis facultas ab eodem Magistro dabitur nec non a Cardinali Vicario Pontificis vel Antistite eius vices gerente, praemissa a censore, prout supra diximus, approbationis formula, adiectoque ipsius censoris nomine. Extraordinariis tantum in adiunctis ac per quam raro, prudenti Episcopi arbitrio, censoris mentio intermitti poterit. Auctoribus censoris nomen patebit nunquam, antequam hic faventem sententiam ediderit ; ne quid molestiae censori exhibeatur vel dum scripta cognoscit, vel si editionem non probarit. Censores e religiosorum familiis nunquam eligantur, nisi prius moderatoris provinciae vel, si de Urbe agatur, moderatoris generalis secreto sententia audiatur : is autem de eligendi moribus, scientia de doctrinae integritate pro officii conscientia testabitur. Religiosorum moderatores de gravissimo officio monemus nunquam sinendi aliquid a suis subditis typis edi, nisi prius ipsorum et Ordinarii facultas intercesserit. Postremum edicimus et declaramus, censoris titulum, quo quis ornatur, nihil valere prorsus nee unquam posse afferri ad privatas eiusdem opiniones firmandas. His universe dictis, nominatim servari diligentius praecipimus, quae articulo XLII. Constitutionis Officiorum- in haec verba edicuntur : Vivi e clero seculari prohibentur quominus, absque praevia Ordinariorum venia, diaria vel folia periodica moderanda suscipiant. Qua si qui venia perniciose utantur, ea, moniti primum, priventur. Ad sacerdotes quod attinet, qui correspondentium vel collaboratorum nomine vulgo veniunt, quoniam frequentius evenit eos in ephemeridibus vel commentariis scripta edere modernismilabe infecta ; videant Episcopi ne quid hi peccent, si peccarint moneant atque a scribendo prohibeant. Idipsum religiosorum moderatores ut praestent gravissime admonemus : qui si negligentius agant, Ordinarii auctoritate Pontificis Maximi provideant. Ephemerides et commentaria, quae a catholicis scribuntur, quoad fieri possit, censorem designatum habeant. Huius officium erit folia singula vel libellos, postquam sint edita,opportune perlegere : si quid dictum periculose fuerit, id quam primum corrigendum iniungat. Eadem porro Episcopis facultas esto, etsi censor forte faverit.

V. Congressus publicosque coetus iam supra memoravimus, utpote in quibus suas modernistae opiniones tueri palam ac propagare student. Sacerdotum conventus Episcopi in posterum haberi ne siverint, nisi rarissime. Quod si siverint, ea tantum lege sinent, ut nulla fiat rerum tractatio, quae ad Episcopos Sedemve Apostolicam pertinent ; ut nihil preponatur vel postuletur, quod sacrae potestatis occupationem inferat ; ut quidquid modernismum sapit, quidquid presbyterianismum vel laicismum, de eo penitus sermo conticescat. Coetibus eiusmodi,quos singulatim, scripto, aptaque tempestate permitti oportet, nullus ex alia dioecesi sacerdos intersit, nisi litteris sui Episcopi commendatus. Omnibus autem sacerdotibus animo ne excidant,quae Leo XIII. gravissime commendavit (Litt. Enc. Nobilissima Gallorum, 10 Febr. 1884) : Sancta sit apud sacerdotes Antistitum suorum auctoritas : pro ccvto habeant sacerdotale munus, nisi sub magisterio Episcopovum exerceatw, neque sanctum, nec satis utile, neque onestum futurum.

VI. Sed enim,Venerabiles Fratres, quid iuverit iussa a Nobis praeceptionesque dari, si non haec rite firmiterque serventur ? Id ut feliciter pro votis cedat, visum est ad universas dioeceses proferre, quod Umbrorum Episcopi (Act. Consess. Epp. Umbriae, Novembri 1849, Tit. n., art. 6), ante annos plures, pro suis prudentissime decreverunt. Ad errores sic illi, iam diffuses expellendos atque ad impediendum quominus ultenus divulgentur, aut adhuc extent impietatis magistri per quos perniciosi perpetuenter effectus, qui ex illa divulgatione manarunt, sacer Conventus, sancti Caroli Borromaei vestigiis inhaerens, institui in unaquaque dioecesi decernit probatorum utriusque cleri consilium, cuius sit pervigilare an et quibus artibus novi errores serpant aut disseminentur atque Episcopum de hisce docere, ut collatis consiliis remedia capiat, quibus id mali ipso suo initio extingui possit, ne ad animarum perniciem magis magisque diffundatur vel quod peius est in dies confirmetur et crescat. Tale igitur Consilium, quod a vigilantia dici placet, in singulis dioecesibus institui quam primum decernimus. Viri, qui in illud adsciscantur, eo fere modo cooptabuntur, quo supra de censoribus statuimus. Altero quoque mense statoque die cum Episcopo convenient : quae tractarint decreverint, ea arcani lege custodiunto. Officii munere haec sibi demandata habeant. Modernismi indicia ac vestigia tam in libris quam in magisteriis pervestigent vigilanter : pro cleri iuventaeque incolumitate prudenter sed prompte et efficaciter praescribant. Vocum novitatem caveant meminerintque Leonis XVI. monita (Instruct.S.C.NN.EE.EE. 27 Ian. 1902). Probari non posse in catholicorum scriptis eam dicendi rationem quae, pravae novitati studens pietatem fidelium ridere videatur loquaturque novum christianae vitae ordinem novas Ecclesiae praeceptiones, nova moderni animi desideria, novam socialem cleri vocationem, novam christianam humanitatem, aliaque idgenus multa. Haec in libris praelectionibusque ne patiantur. Libros negligant, in quibus piae cuiusque loci traditiones aut sacrae Reliquiae tractantur. Neu sinant eiusmodi questionesagitari in ephemeridibus vel in commentariis fovendae pietati destinatis, nec verbis ludibrium aut despectum sapientibus, nec stabilibus sententiis, praesertim, ut fere accidit, si quae affirmantur probabilitatis fines non excedunt vel praeiudicatis nituntur opinionibus. De sacris Reliquiis haec teneantur. Si Episcopi, qui uni in hac re possunt, certo norint Reliquiam esse subditiciam, fidelium cultu removeant. Si Reliquiae cuiuspiam auctoritates, ob civiles forte perturbationes vel alio quovis casu, interierint ; ne publice ea proponatur nisi rite ab Episcopo recognita. Praescriptionis argumentum vel fundatae praesumptionis tunc tantum valebit, si cultus antiquitate commendetur ; nimirum pro decreto anno MDCCCXCVI. a sacro Consilio indulgentiis sacrisque Reliquiis cognoscendis edito, quo edicitur : Reliquias antiquas conservandas esse in ea veneratione in qua hactenus fuerunt, nisi in casu particulari certa adsint argumenta eas falsas vel supposititias esse. Quum autemde piis traditionibus iudicium fuerit, illud meminisse oportet : Ecclesiam tanta in hac re uti prudentia, ut traditiones eiusmodine scripto narrari permittat nisi cautione multa adhibita praemissaque declaratione ab Urbano VIII. sancita; quod etsi rite fiat, non tamen facti veritatem adserit, sed, nisi humana ad credendum argumenta desint, credi modo non prohibet. Sic plane sacrum Consilium legitimis ratibus tuendis, ab hinc annisxxx., edicebat (Deer. 2 Maii 1877) : Eiusmodi apparitiones seu revelationes neque approbatas neque damnatas ab Apostolica Sede fuisse,sed tantum permissas tamquam pie credendas fide solum humana, iuxtatraditionem quam ferunt, idoneis etiam testimoniis ac monumentis confirmatam. Hoc qui teneant, metu omni vacabit. Nam Apparitionis cuiusvis religio, prout factum ipsum spectat et relativa dicitur, conditionem semper habet implicitam de veritate facti : prout vero absoluta est semper in veritati nititur, fertur enim in personas ipsas Sanctorum qui honorantur. Similiter de Reliquiis affirmandum. Illud demum Consilio vigilantiae demandamus, ut ad socialia instituta itemque ad scripta quaevis de re sociali assidue ac diligenter adiiciant oculos, ne quid in illis modernismi lateat, sed Romanorum Pontificum praeceptionibus respondeant.

VII. Haec quae praecepimus ne forte oblivioni dentur, volumus et mandamus ut singularum dioecesum Episcopi, anno exacto ab editione praesentium litterarum, postea vero tertio quoque anno, diligenti ac iurata enarratione referant ad Sedem Apostolicam de his quae hac Nostra Epistola decernuntur, itemque de doctrinis quae in clero vigent, praesertim autem in Seminariis ceterisque catholicis Institutis, iis non exceptis quae Ordinarii auctoritati non subsunt. Idipsum Moderatoribus generalibus ordinum religiosorum pro suis alumnis iniungimus.

Haec vobis, Venerabiles Fratres, scribenda duximus adsalutem omni credenti. Adversarii vero Ecclesiae his certe abutentur ut veterem calumniam refricent, qua sapientiae atque humanitatis progressioni infesti traducimur. His accusationibus, quas christianae religionis historia perpetuis argumentis refellit, ut novi aliquod opponamus, mens est peculiare Institutum omniope provehere, in quo, iuvantibus quotquot sunt inter catholicos sapientiae fama insignes, quidquid est scientiarum, quidquid omne genus eruditionis, catholica veritate duce et magistra, promoveatur. Faxit Deus ut proposita feliciter impleamus, suppetitias ferentibus quicumque Ecclesiam Christo sincero amore amplectuntur. Sed de his alias. Interea vobis, Venerabiles Fratres, de quorum opera et studio vehementer confidimus, superni luminis copiam toto animo exoramus ut, in tanto animorum discrimine ex gliscentibus undequaque erroribus, quae vobis agenda sint videatis, et ad implenda quae videritis omni vi ac fortitudine incumbatis. Adsit vobis virtute sua, lesus Christus, auctor et consummator fidei nostrae ; adsit prece atque auxilio Virgo immaculata, cunctarum haeresum interemptrix. Nos vero, pignus caritatis Nostrae divinique inadversis solatii, Apostolicam Benedictionem vobis, cleris populisquevestris amantissime impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII. Septembris MCMVII., Pontificatus Nostri Anno quinto. PIVS PP. X.

  1. vatican.va's transcription has sui instead of the seemingly correct suae