Jump to content

Passio (Hilduinus Sandionysianus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Passio
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106

Documenta Catholica Omnia pdf



Passio

Passio (Hilduinus Sandionysianus), JP Migne

106.0050A

CAPUT PRIMO.

106.0023D| Post beatam ac salutiferam Domini nostri Jesu Christi passionem, et adorandam ejus ab inferis resurrezionem, seu in coelos gloriosam ascensionem qua se manifestavit divinitate nunquam defuisse, quo rediit, in universis gentibus apostolorum praedicatio 106.0024D| profutura successit, ita ut fide crescente, multi mererentur fieri Christi nominis confessores, quos catholica postmodum mater Ecclesia, promeruisse martyres et fidei bellatores, quae laetabatur in apostolis tantos se habere duces et rectores. Qui si quidem cum imminere suas cernerent passiones, 106.0025A| quae, Domino Jesu Christo docente, didicerant, repleti Spiritus sancti gratia, docuerunt, ut ad sanctae confessionis gloriam et praemium transmigrarent. Unde gratias agimus tibi, Domine Jesu Christe, qui infestantis inimici jacula probationem fidelium tuorum praestitisti esse, et non vulnera: sed inter caetera charismatum munera, talem tuis testibus tribuisti pro labore mercedem, ut nullum tuorum fuisse gaudeat hostis imbellem: quinimo perpetuum illis es largitus triumphum, ut Ecclesiae tuae sempre sint in exemplum. De quorum collegio beatus Paulus apostolus, quem coelo praesidens humanitas et benignitas Salvatoris nostri Dei, compellans Saulum stravit, ac Paulum statuit, eorumque merito ac numero sociavit, replens Christi Evangelio, non solum ab 106.0025B| Hierosolymis usque in Illyricum, verum et usque ad terminos, quomodo a Deo constitutus magister omnium gentium, peragrans superiores et vicinas civitates, tempore quo princeps Claudius agebat in sceptris devenit Athenas.

CAPUT II.

Quae una urbium magnarum metropolis in confinio Thraciae prospiciens Lacedaemoniae terminos, posita media inter Achaiam et Macedoniam jacet, qua nihil habuit Graecia clarius situ terrarum, eminentibus et frequentibus collibus montuosa, antiqua scriptorum facundia, paterna viscera et materna ubera appellata: Ionici maris faucibus, bithalassi di più, interclusa, Aegeum pelagus a laeva contingit. 106.0025C| Urbs inclyta et antiqua, sola praeter externum incrementum gloriosa: cujus civibus non dedit initium collecta nativitas: sed quae illis sedes, eadem est et origo: terrarum fertilitate opulenta, fandi et eloquentiae nutrix, philosophorum et sapientium genitrix, artium liberalium et divitiarum omnium copia prae urbibus cunctis emicuit. Haec sita est in Attica Helladis provincia, qua Cecrops et Menander, reges generosi, splenduerunt: ubi Apollo et Hippocras ac Aristoteles, caeterique inventores et propagatores totius peritiae sunt exorti, et in toto orbe suis praesentia, et temporibus nostris memoria fulgent. In hac summopere urbe temporibus Cecropis et Menandri, regumque succedentium cultus simulacrorum et statuarum adoratio, idolorumque superstitiosa 106.0025D| religio primo est reperta, et sanctionibus propalata. Haec quoque in provectu sui est Minervae sacrata, et ipsi ejus de nomine nomen aptatum. Haec prima cunctarum urbium leges condidit, et aliis jura vel tradidit, vel mutuavit [mutavit].

CAPUT III.

Quinque sane regionibus disterminata signatur: Prima regio est, quae Aegeum mare respicit, in qua situs mons exstat supereminens urbi, ubi Saturni et Priapi aureae statuae variarum illusionum colebantur dementiis: haec enim regio Kronos pagos appellatur ex Saturni nomine, qui Graece Kronos vocatur. Secunda regio Athenae est, quae respicit Thraciam, ubi terebynthus mirae magnitudinis inerat, 106.0026A| sub qua Sylvani et Fauni agrestium hominum simulacra statutis diebus a pastoribus venerabantur; quae regio Pagos appellatur ex nomine Sylvani et Fauni: Graeci enim Sylvanum Pan, et Faunos ficarios Panitas vocitant. Tertia regio Possedonos pagos appellatur, quae intendit portum Neptuni: Possedon namque Graece, Neptunus dicitur, cujus simulacrum et Dianae effigiem Aegii ibidem colebant: et quo recursus totius populi, luna renascente, in multis functionibus confluebat. Quarta regio in eadem urbe est, ubi idolum Martis et simulacrum Herculis in colle Tritonii montis, in medio urbis positi, steterat, ad colendum multis immolationibus et delationibus Martem et Herculem, quos illi deos maximos et fortissimos adorabant. Ubi etiam exercibantur 106.0026B| judicia et docebantur fora, ingeniique omnis solertia, qui locus Areopago appellatur a Marte: Mars enim Ares Graece vocatur. Quinta regio civitatis ejusdem versa est ad portam Schaeam, Hermis pagus ex nomine Mercurii, qui Hermes Graece dicitur, appellata, in qua staticulum ipsius Mercurii veneratione sui, mente ceperat urbem.

CAPUT IV.

Haec civitas munitissimis moenibus, mari florido, mellitis, ut sic dictum sit, rivulis et fluminibus, satis pinguissimis nemoribus, consitis et aromatibus odoratis, vinetis nectareis et ubertatis copia effluentibus, olivetis abbondantiissimis, viretis florentibus, pascuis pecoribus buonissimis, auri, argenti, caeterorum que 106.0026C| metallorum omnium copiis, navium quoque ac vectigalium commeatibus et voluptatum cunctarum affluentiis, ultra urbes alias exornata, quondam nobilissime floruit. Sed quae suo priori saeculo cunctis mundi felicitatibus supererat, modo gentium frequenti et condenso impetu oppressa et intercepta dirimitur. Ubi in adventu Pauli quidam vir nobilis erat qui Symmistes, id est, consecretalis Apollo Kronospagita, quoniam in eadem urbis regione caeteros praecellebat, nominabatur, cujusdam Apollinis nobilissimi Atheniensium principis prosapia derivatus: cujus pater Nicolaus, vir magni ingenii, litterarum studio pollens civis et Argolicae artis magister frutto. Hujus igitur filius Apollo, dum inter philosophorum scholas clarus haberetur, et authenticas bibliothecas 106.0026D| revolveret, deditusque esset philosophiae, et vanis superstitionibus ritu paganorum, audivit Paulum apostolum nova et inaudita antea dogmata praedicantem: et cum ei resistere non valeret, invenit veram esse doctrinam, quam Paulus apud Athenas docuit. Relinquens ergo daemoniacas ludificationes et gentilitias adinventiones, provolutus apostoli pedibus, deprecatus est eum, ut illi veram doctrinam et viam salutis ostenderet, seque Christi, et non Saturni, professus est fore discipulum.

CAPUT V

His ita gestis, cum vocis novitate Athenienses permoti, quadam die Paulum ad Areopagum duxissent, ut ibi examen sua doctrina acciperet, adorsus 106.0027A| est Dionysium, qui ob plenitudinem divinae supernorum numinum scientiae, Theosophus, id est Deum sapiens, et a regione urbis, qua sedulo commorabatur, et innatus principabatur, areopagita genuino quasi vocabulo utebatur, altissimo sanguine primi et magni Dionysii, non illius Semelae vel Deucalionis, sed ejus qui vitis inventore apud Athenas insignis est habitus, longissima et clara propagine propagatus. Hic namque annos aetatis quinque et viginti agens, et cunctis pene artibus copiose imbutus, crementi studio excitus, una cum Apollophanio conphilosopho suo astrologicae disciplinae voto Aegypti Heliopolim transmigravit. Ubi simul cum eo degens, quando Deus homo, Dominus noster Jesus Christus pro mundi salute invidia Judaeorum cruci pependit affixus, 106.0027B| et sol sui Domini mortem pavescens, lucis suae radios in tetrae mutavit noctis horrorem, atque orbis climata tenebrarum obtexit caligine, earumdem tenebrarum signo antea inviso et inaudito attonitus, ut omnium litterarum disciplinis edoctus, dixit: haec nox, quam nostris oculis novam descendisse miramur, totius mundi veram lucem adventuram signavit, atque Deum humano generi effulsurum, serena dignatione dictavit.

CAPUT VI.

Unde expletis, pro quibus perrexerat, feliciter rediit, arcique totius urbis Athenae praeerat, et curiae Areopagi praesidens omnium negotiorum civilium publice et privatim ut nobilior nobilissimis moderamina disponebat, atque inter primos primus sophistica 106.0027C| et syllogistica universalium doctrinarum acumina, et strophas, infulatus toga philosophica civibus ac undique ad id studium confluentibus profundebat. Hunc si quidem vatem, qui olim paganus adhuc visceribus tanti mysterii quod ventum erat, quasi venturum valuit reserare, ut pote loci primatem, cum Areopagum adisset, erectis ad verbum omnium auribus, interrogare specialiter coepit Paulus, quid coleret, et quibus numinibus in tam spatioso et venerabili loco inserviret. Cui respondit Dionisio: Deos quos coluerunt patres nostri, quorum virtute et solertia mater terra continetur, hos colimus et adoramus: aras, quas vides, Martis et Herculis, Mercurii et Priapi nomine et honore sacratae sunt. Dum vero Paulus singula 106.0027D| altaria et simulacra falsorum deorum perlustrasset, inter caeteras aras reperit altare unum, cui erat titulus superscriptus, Deo ignoto. Et conversus ad eum Paulus, interrogavit illum dicens: Quis est ille Deus incognitus? Ad quem Dionisio: adhuc, inquit, non est ipse Deus demonstratus inter deos, sed est incognitus nobis, et saeculo futuro venturus. Ipse enim est Deus, qui regnaturus est in coelo et in terra, et regnum ejus non accipiet finem. Subjungens itaque Paulus ait: Quid vobis videtur? homo erit, an spiritus deorum? Respondens Dionysius, dixit: verus Deus et verus homo, et ipse renovaturus est mundum: sed adhuc incognitus est hominibus, quoniam apud Deum in coelo ejus conversatio 106.0028A| est. Et ait Paulus: Illum Deum praedico vobis, quem incognitum appellatis. Natus enim ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato pro salute humana mortuus, resurrexit, coelosque ascendens, sedet in dextera Dei Patris, verus Deus et verus homo, per quem facta sunt omnia, et venturus est in fine saeculi judex omnium quae geruntur. Qui natus est in Giudea Deus, et magnum in Israele, et sanctum nomen ejus (Sal. LXXV). Quapropter quem incognitum usque nunc habuistis, modo cognoscite, quia ipse est Deus solus, et praeter eum non est alter (I Reg. II), qui nos de morte, sanguinis sui pretio reduxit ad vitam, qui coelum et terram, homines scilicet et angelos , in unitate regni sui conjunxit, qui mortificat justus et vivificat pius: qui claudit, et nemo aperit; 106.0028B| aperit, et nemo claudit (Ap. III).

CAPUT VII.

Haec et alia plura Paulo praedicante et templa singula perlustrante, commendando Christum Jesum Dei Filium et Deum verum esse, quae amica curiositate Athenienses, propter ipsam novitatem officiosissime acceptabant, Dionysius veram doctrinam et dogma salutis audiens, et nihil esse idola, quibus serviebat, quin magis daemonia quam deos esse cognoscens, sanctum vero Spiritum et verba vitalia in Pauli doctrina evidentissime sentiens, divino lumine corde tactus, eidem Paulo cessit, et ab illo expetiit, quatenus pro illo ipsius Dei, quem praedicabat, misericordiam deprecaretur, ut illius cultor verus et 106.0028C| suus mereretur esse discipulus.

CAPUT VIII.

Postero autem die, cum Paulus ageret iter, caecus quidam coepit eum obsecrationis vocibus compellare. Sanctus autem apostolus, crucis signum clausis a nativitate ejus oculis imposuit, dicens: Christus Dominus et magister noster, qui oculis lutum imposuit caeci nati, et lumen restituit ei (Giovanna IX), ipse te potentia sua illuminet. Quem mox videntem his est verbis affatus: vade, inquiens ad Dionysium, et dic ei quia Paulus servus Jesu Christi ad te me misit, ut memor sponsionis tuae, ad eum venire non differas, quo battesimo salutis accipiens, ab omnibus possis absolvi nexibus delictorum. Is autem, qui lumen recepit, obedienter verba jubentis implevit, et 106.0028D| ad Dionysium proprians, Pauli ei verba per ordinem nuntiavit. Dionisio vero, electis gratia jam praeventus, ut caecum respexit non ante habitis luminibus contuentem, ait ad eum: esne tu ille, quem caecum natum cuncti cognoverunt affines? Cui ille respondit: Ego nempe sum, cui caeco nato hactenus sol non luxit: sed ipse Paulus, cujus tibi defero mandata salubria, Jesu Christi magistri sui invocata virtute, sanitatis mihi lumen indulsit, qui protinus surgens, cum omni domo et Damari uxore sua quam ut sumeret more terrenae nobilitatis, propter amorem suscipiendae charae sobolis, eum sui coegere parentes, ad mandata appropriateat sancti Pauli. Credensque fideliter, et abnegatis erroribus paganorum, sacri 106.0029A| est Baptistatis unda respersus: ac sic demum se tradidit ejus magisterio plenius imbuendum, inque sanctae trinitatis fide, et incarnationis, passionis ac resurrectionis Jesu Christi Domini nostri mysterio, seu cunctis arcanis ecclesiasticae sanctitatis affatim, ut comes ejus inseparabilis, quocunque gressum moverat, a beato Paolo per triennio institutus.

Tessalonica, magistro obsequendo, revertens, ab eodem beato Paulo apostolo Atheniensium est ordinatus antistes, ac deinde, ipso jubente, Christi Evangelium praedicavit, eamdemque civitatem et maximam partem patriae ad fidem veritatis convertit.

CAPUT IX.

Scripsit et per idem tempus ad Timotheum Ephesiorum episcopum, suum autem condiscipulum, 106.0029B| divino usus stylo, fulguranti sermone, se ejusdem panis verbo quo vivunt angeli repletum ostendens, de coelesti principatu, id est de ordinibus angelorum insigni eloquentia, et reverenda profundissimaque intelligentia, sicut revera is qui in coelo os suum posuerat, cum de coelestibus loquebatur, ubi corde et conversazione degebat. Haec, inquit, per sequentia capitula sufficientissime disserens. Primo, quia omnis divinus splendor secundum benignitatem varie in providentibus procedens, manet simplex: et non hoc tantum, sed et coadunat illa quae splendorem accipiunt. Secundo, quia decenter divina et coelestia, per insimilitudinum symbola, monstrantur. Tertio, quid est hierarchia, id est, sacer principatus, et quis est erga hierarchiam profectus. Quarto, quid 106.0029C| significante angelorum cognominatio. Quinto, cur omnes coelestes substantiae in commune angeli dicuntur. Sexto, quis est primus coelestium substantiarum ornatus, quis medius, et quis ultimus. Septimo, de seraphim et cherubim et thronis, et de prima eorum hierarchia, id est, de primo eorum sacro principatu. Octavo, de dominationibus et virtutibus et potestatibus, et de media eorum hierarchia, id est sacro principatu. Nono de principatibus et archangelis, et angelis, et ultima eorum hierarchia, id est, sacro principatu. Decimo, repetitio et congregatio boni et angelici chori [ordinis]. Undecimo, cur omnes coelestes potestates, communiter virtutes coelestes vocantur. Duodecimo, cur qui apud homines sunt hierarchi, id est, sacri principes, videlicet sacerdotes, angeli vocantur. 106.0029D| Tertio decimo, cur a seraphim dicitur mundari Isaias. Decimo quarto, quid significat traditus angelorum numerus. Decimo quinto, quae sunt formales angelicarum virtutum imagines et ordines quid, quod igneum est. Et quid est, quod humana specie angeli apparent? qui sunt illi oculi? quae illae nares? quae sunt illae aures? quae illa ora, qui sunt illi tactus? quae sunt illae palpebre? quae sunt illa supercilia? quis ille auditus? qui sunt illi dentes? qui sunt illi humeri? quae sunt illa brachia et manus? quod illud os? quae sunt illa pettora? quae sunt illa dorsa?qui sunt illi pedes? quae sunt illae alae? quae est illa nuditas? quis est ille vestitus? quae est illa splendidissima vestis? quis ille sacerdotalis? 106.0030A| quae sunt zonae? quae sunt illae virgae? quae sunt illae lanceae? quae sunt illae assicura? quis est ille geometricalis funis? qui sunt illi venti? quae illae nubes? quod est illud aes? quod est illud electrum? qui sunt colores differentium lapidum? quis visus leoninus? quis visus aquilino? quis visus vitulinus? qui sunt illi equi? quae sunt differentiae equorum coloratorum? quae sunt illa flumina? qui sunt currus? quae sunt rotae? quid est quod dictum est gaudium angelorum?

CAPUT X.

Ad eumdem etiam Timotheum alterum scripsit librum de ecclesiastico sacro principatu, distintium per capitula, quae infra sequuntur, elegantissime mysticum sacramentum prius ponens, et sic singulas 106.0030B| singulis capitulis mysticorum sacramentorum theorias subjungens. In quibus ostendit cuncta quae in ecclesiasticis et sacratissimis mysteriorum consecrationibus fiunt, angelico ministerio secundum convenientiam uniuscujusque ordinis, una cum ministris sancti altaris, et praecipue hierarcha, id est sacerdote, qui unus de angelis secundum fas efficitur coelitus operari: maxime in ministerio sacri sacrificii Dominicae passionis, sanctissimi principatus militiae coelestis, cum consortibus suis in proprio ordine et laudis officio semper assistunt, et in consecratione sacratissimi chrismatis, quae uniformis et uniordo est symbolis sanctissimae eucharistiae: in qua videlicet chrismatis initiatione, ordinem seraphim, benignum Jesum, qui in omnibus sanctissimus 106.0030C| sanctificat seipsum pro nobis, et omni nos sanctificatione replet in ipso perfectos, atque ex Deo natos circumstare, et multilauda illa hymnologia, quam propheta seraphim se audisse clamare describit, eumdem Dominum nostrum Jesum Christum intelligibiliter laudare obsequentibus etiam caeteris angelorum choris, et sensualiter Alleluia concinentibus , liquido manifestat: cujus libri est prima ista capitulatio, quae est ecclesiastici principatus traditio, et quae est ejus speculatio. De his, quae in Baptistatis illuminatione perficiuntur. De his, quae in collatione eucharistiae perficiuntur. De his quae in chrismate perficiuntur, et in ipso consecrantur. De sacerdotalibus perfezionibus. De perfectis ordinibus, id est, monachorum et saeculo renuntiantium 106.0030D| etiam post battesimo. De his quae in dormientibus perficiuntur.

CAPUT XI.

Tertium quoque ipsi conscripsit tomum de divinis nominibus, quem et appellat de simbolica theologia, examussim et orthodoxe, ut sufficit, in eo disputans: primo capitulo, quae est verbi speculatio, et quae est de divinis nominibus traditio. De coadunata et discreta theologia et quae est divina coadunatio, et divina discretio, quae est orationis virtus, et de beato Hierotheo, et de reverentia et conscriptione theologica: in quo ostendit se apud sanctam civitatem penes sepulchrum Jesu, vitae principis, a Jacobo fratre Domini , e Petro 106.0031A| apostolorum principe; nec non et a Theologo Joanne una cum praefato Hierotheo, et sancto Timotheo aliisque quam plurimis sanctis fratribus audisse disputationem, et fidei sacramentum, quomodo ab omnibus tenebatur theologis, de divinitate et humanitate Domini Salvatoris: sed et ex followingibus, suppresso nomine, beatum Paulum his interfuisse, dimostrat. De benigno, de luce, de bono et cupiditate; et ecstasi, et de zelo, et quia malum nec est, nec de existente, neque in existentibus est . inquit, crucifixa est, Dominum Jesum volens intelligi. Sed et capitula suprascripti Hierothei 106.0031B| contra philosophos non pauca interserit. In quibus ita per strophatos syllogismos de malo disputans, constringit eos, ut in neutram partem deflectere, neque post tergum regredi, sed et nec alio seipsos possint dirigere, nisi quo ipse eos cogit impingere. De est, et de paradigmis. In quo sensum Clymis philosophi redarguit acuto. De vita, et in hoc amentiam refellit Magi Simonis, et contentiosos ejus sermones a divino choro repellit. De sapientia, de mente, de verbo, de veritate, de fide. De virtute, de justitia, de salute, de redenzione, et de inaequalitate: ubi Elymam Magum (Atto XIII) ancipiti gladio percutit dicentem: Si omnipotens est Deus, quomodo dicitur quid non posse?Et Paulum calumniantem syllogistico spiculo terebrat, et 106.0031C| cor cerebrumque ejus, id est, intellectum et sensum perfodit atque comminuit. De magno et minore, et de idipsum, et de altero, et de simili et insimili, de statu, de motu, et aequalitate: de omnipotente, de antiquo dierum, et de saeculo, et tempore: de pace, et quid vult ipsum, quod ipsum dicitur, et quae est ipsa vita et ipsa virtus, et quae sic dicuntur: De sancto sanctorum, Rege regum, Domino dominorum. De Deo deorum: De perfecto, et uno.

CAPUT XII.

Epitoma quin etiam eidem Timotheo composuit capitulatim, de mystica Theologia per cataphasin, id est affermationem, et per apophasin, id est negationem, atque per hypotheticos, id est, conditionales 106.0031D| syllogismos, omnia sensibilia et intelligibilia, et quae in terra sunt, et quae in coelo, sensu trascendens, ac prout mortali possibile est atque licitum, usque ad ipsius divinitatis sacrarium penetrans. Quapropter a Graecorum sapientibus ex tunc et hodieque Dionigi πτερύγιον τοῦ οὐπανοῦ, quod Latinus sermo explicat, ala coeli, vocatur; quia illuc spiritali intelligentia et reverentissimae rivelazioneis gratia evolans, non solum illa multimoda et magnifica et mysteria ac ministeria sanctorum spirituum, verum et sempiternae Deitatis saporem palato cordis degustans, didicit, unde haec humanae notitiae litteris eructavit. In cujus libri capitulo primo dicit intimatum 106.0032A| sibi a beato Bartholomeo aposto o, qualiter theologiam, sanctumque Evangelium debuerit intelligere: quod et argute coepit, et brevibus, sed profundissimis verbis ejusdem apostoli, scriptis suis ea inferendo, definivit. In secundo autem capitulo tradidit quomodo oporteat coadunari, et hymnos reponere omnium causae et super omnia. In tertio vero, quae sunt kataphaticae, id est, affermativae theologiae, et quae sunt apophaticae, id est, negativae. In quarto, quia nihil est sensibilium, quod omnis sensibilis secundum supereminentiam causa. In quinto, quia nihil est intelligibilium, quod omnis intelligibilis secundum supereminentiam causa.

CAPUT XIII.

Sed et Gaio scripsit epistolam, per sententias disserentem, 106.0032B| quomodo quadam ignorantia cognoscatur Deus, et quomodo visus sit ab his, qui eum vidisse leguntur: et quod benignifico et deifico munere aliquo modo intelligatur, et quod non solum divinitatis, sed et humanitatis Christi ministerium, et dictu arcanum maneat, et intellectu ignotum; et quomodo Jesus, qui est super omnia, hominibus est sostanzialiter constitutus, et quod secundum homines, de hominum substantia, sostanzialiter est substantiatus, sicut ostendit virgo superexcellente pariens, et aqua instabilis, materialem et terrestrem gravitatem sustinens: et quod non divise secundum Deum tantum divina egit benignus Gesù, neque humana tantum secundum hominem: sed vir Dei factus, novam quamdam Dei virilem operationem nobis percivilitavit.

106.0032C| Dorotheo quoque ministro direxit litteras, innotescens quod divina caligo sit lux inaccessibilis, in qua habitare Deus dicitur, et in qua sit omnis qui eum scire et videre dignus in hoc corpore fuerit; Sosipatrem autem sacerdotem brevi diplomate monuit, ne bona sua non manifestata judicet esse neglecta, et ut careat contesione verborum.

CAPUT XIV.

Polycarpo etiam Smyrneorum episcopo, beati videlicet Joannis apostoli discipulo, epistolam quasi apologeticam misit, innuens quod pertinaces contradictores veritatis saepius correpti aliquantulum sint declinandi: simul et Graecos accusans, quod per sapientiam a Deo acceptam, non sancte divinis 106.0032D| in divina utentes, divinum elicere tentent cultum, et per multam vanam gloriam poetarum, servitutem inducere studeant creaturae potius quam Creatori. Unde et Apollophanii sophistae, cultoris scilicet solis, faciens mentionem, et sancto Polycarpo de eo suadens, acti in sole sub Ezechia miraculi recordatur, cui fidem accommodare isdem Apollophanius detrectavit; atque ut ei non possit monenti resistere, beatum Polycarpum instruit, et rememorari cum Apollophanio petit de signo tenebrarum, in Salvatoris crucifixione facto, earumdemque tenebrarum accessionem et recessionem ab occidente in orientem exstitisse mirabilem, sicut in Heliopoli civitate pariter 106.0033A| constituti viderunt: addens et verba, quae ei tunc saepe fatus Apollophanius dixerat, uti plenius in epistola ad ipsum directa infra docebitur: quam, ob pleniorem gestarum rerum cognitionem, huic subnectere indicavimus, habentem se in haec verba: « Apollophanio concreto et conphilosopho.

« Nunc ad te mihi sermo dirigitur, praecordialis amor, multos tibi sollicitudinum mearum angores de te replicans, teque miti mente, super vecordi nota tibi frivolitatis diutina pertinacia argumentens, et de te fanatica illusionum phantasmata insultans, supernaturalem modificationem benignitatis Dei magnificoissime et diligentissime adorando, tibi bene resipiscenti, pars animae meae, conjubilo, tuisque te despectionibus compellabo, 106.0033B| ut illa tibi iterato commendem, quorum pridem contempseras notionem. Frequentissime quidem et diligenter sacris dilucidavi tibi, Moyse prodente, a Domino hominem de limo factum, et trasgressiones ejus cataclysmo piatas. Sequenter quoque eum in amicitia sumptum, multaque in Aegypto et egressionis suae itinere pro eo, et in eo fecisse magnalia: atque theologos multimodos effecisse, quorum praenoscentia Deus humanatus fieri ex Virgine est dignatus. Unde mihi responsalia multoties remisisti non solum te haec esse vera funditus ignorare, verum et quis idem Moyses fuerit, pernescire; Evangeliumque Jesu Christi, Dei totius majestatis, quod meum vocabas, renuere; Paulum vero hominem mundi circuitorem, et seminiverbium, de materialibus 106.0033C| ad immaterialia non velle suscipere; imo me refellendo, quoniam paterna religionis jura degener omittens, in sacrilega nefaria me transfuderim; hortabaris autem ea, quibus innitebar, dediscere, aut his derelictis [deletis], paterer mea mihi sufficiere, et non numina divina, seu patrias leges derogarem. Ut autem lux superna paternae gloriae splendorem in tuae mentis tenebras radiare, suo proposito destinavit, penetralibus cordis mei infudit, ut tibi memoriale piissimum recordarer, qualiter in Heliopoli pene coaeve [coaevem] mihi, ego quinque et viginti annorum fere tempus exsolvens, pariter morabamur: cum feria quodam sexta ferme hora etiam quasi sexta, luna se ei injiciente, sol est horribiliter obscuratus, quia non Deus, sed creatura Dei lucis suae 106.0033D| occubitu lucere nequivit: questusque sum apud te, quid hinc tibi, prudentissime, videretur: ex quo prudentia tua respondit quod adeo tenaciter cordi mentis meae inhaesit, ut nulla obliteratione abradi, nulla mortis imagine valeat aboleri. Obfusi namque orbe uniformiter tenebrarum caligine tabescente, ut purgatum rediit solis diametrum, regulam Philippi Aridei [Arridei] assumpsimus; cumque reperimus quod et erat notissimum, eo tenus fagitatione ecliptica solem pati molestias non debere, et lunam ab oriente solarem fulgorem velis Aethiopicis obducentem, solere in occidua ora captare perfugia, tunc autem lucigenos thesauros caligines, quas genuerant, 106.0034A| usque in Iliacos [Italicos] terminos, ut putavimus, proferentes recondere Occidentis, praesertim cum lunae deesset, et nec conventus tempus propinquaret, aio ad te peritiae vastae sacrarium, adhuc nescius tantae rei mysterium: Quid, inquam, speculum doctrinae Apollophani, his secretis acribis ? ad quae mihi tu inquiens omine divo, et non humani sensus sermone: Ista, o bone Dionysi, divinarum retributiones sunt rerum. Denique notatum feriae diem et annum annuntiationi, quam Paulus auribus nostris suspensis insonuit, signis acclamantibus, concordare expertus, dedi veritati manus, et falsitatis sum nexibus absolutus: quam ineffabiliter effero, tibique infero, quae est et via ac vita, et verum lumen est, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum 106.0034B| (Giovanna. I), cui tu tandem, ut vere prudens, cessisti; cessisti; nempe vitae, cum abdicasti mortem, cuique bene facies inhaerendo, cum hinc nobis arctius junctus eris. Is inest illud est, cujus me fulgore obtenebrans, eras solitus hinc inde fucis multicolis et multiplicibus, etiam intra penetralia infuliginare, et accuminatis spiculis tenebrare. Quoniam, ut fatebare, illius notitia sapida nosci, ut inhiabas, mentali palato se resultabat, et dedignans, in ventre tuae notitiae sedem sumere abnuebat. Sic, si modo cognoscentia et provida corda gerens, suscipe, ne pro his qui non sunt, est verum temutes: et pertinacior ad falsa tentatibus esto, quam ad verum est suggerentibus nostris votis exstiteras. Ita nam in Jesu esse et vita mea, laetus jam moriar, cum ipse in eo 106.0034C| vive. »

CAPUT XV.

Demophilum nihilominus de proprio actu horribiliter increpans, quoniam eum, qui a fide apostataverat prohibuit recipi, valde utilem scripsit epistolam, exemplis ac Scripturarum testimoniis in modum serti, de agro pleno sacrae Scripturae, cui benedixit Dominus, collecti redolentem. In qua ubicunque vocabulo Domini Salvatoris uti illum causa poposcerit, benignum eum appellat, quam etiam si quis intente perlegerit, non mediocriter, cujus benignitatis et misericordiae sit Jesus Dominus, quanto possibile est homini cognoscere, intuebitur, et qua fiducia post lapsum, si contigerit, ad benignum recurrere quisque debeat, pervidebit. Ministrorum etiam 106.0034D| ecclesiasticorum ordinem et excellentiam atque auctoritatem sacerdotum, in ea plenissime satis ostendit. Cui hanc quoque, non dicam fabulam, sed rem spiritalem spiritaliter gestam subjungit. Quam hic ob utilitatem ista legentium, in quorum manus fortasse plenitudo ipsarum non perveniet litterarum, narrare censimus. Ait enim post multa et inter alia: «Non habemus, inquit, pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, sed ipse innocens et misericors, non erumpet neque clamabit. Mitis enim est, et propitiatio pro peccatis nostris. Quapropter non recipiemus, o Demophile, tuos zelantes impetus, etiam si decies millies resumas Phineem 106.0035A| et Eliam, cum audierimus illa, quae placebant et displicebant benigno Jesu a discipulis ejus, qui fuere in carnis commoratione participes mansueti et benigni ipsius spiritus. Docere enim, non cruciare, oportet ignorantes, sicut et caecos non cruciamus, sed manu ducimus. Benigno namque errantem inquirit, et refugientem vocat, atque vix inventum in humeris tollit. Qui et refugientibus cupide jungitur, et non dedignatur dedignari a se rejicientibus, et sine causantes se tolerat, et ipse excusat. Imo promittit mederi eos, et appropinquantibus sibi praeoccurrit et obviat, et totus totos complectens deosculatur, et non accusat aut impropriat eis priora eorum; sed diligit praesentia, et diem festum agit, et convocat amicos, benignos videlicet angelos, 106.0035B| ut sit omnium delectantium habitatio. Quicunque igitur inique agere aut benefacere incipiunt, illos spiritus benignitate aut malitia sociant, quorum voluntatem facere inchoant. Et hi quidem benignorum angelorum discipuli ac comites, ad semper existens speculum beatas suas delegant terminales, ubi semper cum Deo erunt: quod est bonorum omnium maximum: isti autem et hic decident a divina simul et perpetua pace, et post mortem cum domesticis suis daemonibus erunt . Non ergo oportet nos multa festinatione cum Deo benigno per multam benignitatem et misericordiam fieri, et sempre manere, cum eo et segregari de malis injustificantibus nos? atque post pauca: Et si vis, ait, divinam visionem sancti cujusdam viri referam tibi, quam non deridebis: 106.0035C| vera enim dicam, Cum essem aliquando secus Cretam, hospitio me suscepit S. Carpus, vir et si aliquis alius, per multam mentis munditiam ad Dei visiones divinissimus [dignissimus]. Qui non inchoabat sanctas mysteriorum consecrationes, nisi prius ei ostenderetur de supernis propitia visio, oranti ante oblationem sanctissimi sacrificii. Conferentibus namque nobis quaedam ad invicem, retulit mihi idem, se nimis contristatum a quodam infidelium. Causa autem erat ipsius tristitiae, quoniam isdem infidelis, dum celebrarentur dies festi eorum, aberrare fecit quemdam fidelem a benigno Jesu Domino nostro. Quem consolans suasi ei opportunum esse, ut pro illis divinam clementiam peteret, et a Deo Salvatore opitulationem accipiens, 106.0035D| infidelem quidem converteret, apostatam autem benignitate vinceret, et hortando eos converti, donec est hodie, non deficeret, sicque illos in divinam scientiam duceret. Sed is hoc patienter non sofferenzans, et nescio quo modo multa quadam infestinatione et amaritudine tabescens, dormitum perrexit, ex hoc male habens (vespere enim erat). Circa mediam autem noctem (solitus namque erat isto in tempore ad divinos hymnos evigilare), surrexit ex somnis, et turbatione nimia anxians, stetit ad orationem, non benedicens. Tristabatur enim et gravabatur ultra modum, dicens non esse justum ut viverent viri, qui erant sine Deo, et pervertebant vias Domini rectas. Et haec dicens postulavit Dominum, 106.0036A| ut igne coelesti ambo simul immisericorditer amitterent vitam. Quod cum dixisset, statim est raptus in spiritu, et visum sibi fuisse dixit, vidisse se repente domum, in qua stabat, concussam, et a culmine per medium in duas partes divisam, et ita se sub dio remansisse. Quemdam etiam rogum multo igne flammantem, usque ad ipsum descendentem; coelum autem ipsum totum accensum, atque in parte Australi, Jesum benignum in throno sedentem, et astantem ei in hominum speciebus inaestimabilem angelorum numerum. Haec videns desuper, et admirans Carpus, cum se inclinasset deorsum, vidit terram horribili hiatu apertam, et tenebrosum barathrum hiscens, et eosdem viros de quibus tentabatur, ante se in margine lubrico tenebrosissimi 106.0036B| barathri, stare trementes et miseros nimis, nondum tamen deijectos ab instabilitate lubricationis in qua vacillantes collabebantur. De deorsum vero barathri, vidit serpentes horribiles repere, et circa pedes eorum se subjicere, atque interdum illos trahere, coinvolgentes se eis, simul et cruciantes eos. Aliquando etiam dentibus trahebant, et vellebant iidem serpentes eosdem viros, qui coelesti igne consumebantur, et conabantur illos trahere in barathrum, unde ipsi exierant. Vidit quoque et esse viros quosdam in medio serpentium, cum tumultu personantes et percutientes, atque impellentes in barathrum eos qui cruciabantur. Videbatur itidem ei, quosdam alios viros accessisse ad illos; qui volebant, ut ipsi miseri in brevi cruciarentur, et satisfacerent: 106.0036C| sed illi qui percutiebant et impellebant eos, nolebant. Cumque his, quae deorsum conspexerat, Carpus intenderet, et superna, quae prius viderat, negligeret et taedere coepisset atque cessari, quia jam rei non caderent in profunditatem voraginis, insuper immisericorditer maledixisset eis, respexit sursum, et vix se videre posse coelum denuo dixit: Sed Jesum benignum intuitus est, miserantem super peccatores qui torquebantur: et exsurgentem illum de coelesti throno, ac descendentem usque ad illos, et manum benignam in tormentis positis porrexisse: moxque angelorum multitudines, qui cum eo descenderant, coacceperunt illos de utraque parte, in qua stabant, dum torquerentur, quando eis manum porrexit benignus Jesus, 106.0036D| et eruerunt illos. Et conversus ad Carpum Jesus dixit ei: Carpe, manu in istos constituta, et non per misericordiam retracta, percute adversum me, nam paratus sum pro hominibus resalvandis iterum pati, et complaceo super his, quam super aliis hominibus qui non peccaverunt. Verumtamen vide, si sic bene tibi habetur in barathro, cum serpentibus mansiones commutare, sicut mecum ac cum benignis ac humanis angelis esse. Ista sunt, quae ego audiens, credo vera esse. » Haec ad Demophilum dicta sunt.

CAPUT XVI.

Tito vero interroganti per epistolam, quae est sapientiae domus, et quis est crater, et quae sunt 106.0037A| escae ejus, et qui potus, luculentissime et disertissime satis respondet. Et quamvis brevis, tamen, sermonum lepore, sensusque honorabilitate egregia, ad Joannem apostolum et evangelistam in Pathmo insula relegatum, consolatoria et prophetalis exstat ipsius epistola, qua praedixit ei, sicut ex Deo didicerat, quod adhuc de eodem exsilio rediturus, et in Asia Evangelium foret praedicaturus. Quam etiam hic gestorum narrationi inserere dignum duximus, ita exordientem: Joanni Theologo apostolo et evangelistae, determinato et credito Pathmo insulae. Appellans sacram animam, dilectissime, est mihi hoc apud te, apud apostolos praecipuum. Ave vere dilectissime a dilecto et desiderabili, atque charissimo valdeque amantissimo. Quid mirum, si Christus 106.0037B| verum dixit, et iniqui ejus de civitatibus persequuntur discipulos? Digna siquidem eis agunt, cum a sanctis scelerati se segregant. Verum abigentes et secernentes eos, ex visibilibus invisibilium praetendunt imaginem. Neque enim in saeculis venturis erit culpandus Deus de justis segregationibus, cum impii se ipsos fecerint secretos ab illis, et pios jam cum Deo inde videamus effectos. Quoniam veritatis cum sint amatores, a libidine quidem recedunt rerum materialium, ac in omnibus malorum omnium liberi cupiditate, divina bonorum omnium pacem diligunt et sanctificationem, et de praesenti inchoant vitam futuram, angelice decenterque in medio hominum conversantes, cum omni animae affecte, et divina nomina, atque benignitate, 106.0037C| seu caeteris bonis. Quapropter non vos hoc conturbet, quasi suspicantes non pati, sed et corporis passiones tantummodo judicare, non autem eas te credo sentire. De his vero qui inique agunt in vos, et determinant vos non recte, Evangelii solem conveniens invoco. His omissis, qui se ipsos agunt in bonum convertere, nobis vos opto adjungere, et luminis participes esse. Nos autem nulla adversitas privabit a Joannis splendidissimo radio. Nunc quidem interpello memoriam, et rinnovamentom tuae verae Theologiae, paulo post, etsi audacter, dico vos ipsos mihi coadunari. Idoneus autem omnino sum praenuntiare tibi, et discens ex Deo, et dicens: quia et Pathmo carcere dimitteris, et in Asiaticam terram reverteris, ibique age benigni 106.0037D| Dei imitationes, et his qui post te futuri sunt eos mestieri.

CAPO XVII.

Multa praeterea tam voluminibus, quam differentibus ad diversos epistolis, ut fluvius eloquii mystici editit, et velut oraculum sancti Spiritus, praecipuo opere et vero ac philosophico magisterio praesagivit, ad subvertendos errores et destruendos nodos syllogismorum gentilium, atque evacuandum cultum idolorum, seu commendandam patriae coelestis beatitudinem, et aeternae vitae immortalitatem: quorum magnifica excellentia exiguitatem nostri 106.0038A| sensus videtur excedere. Plura etiam scripsit, quae non est dubium nostram laetitiam latere. Paulo autem Romae, et post primam suam defensionem in Occiduis partibus, ut sibi ipse praedixerat, Christum testificante, pretiosus et facundissimus Dionysius, qui a patria Ionicus, Christiano autem agnomine, propter maximam sanctitatem vocabatur Macarius, quod interpretatur beatus, ne post discessum magistri, lupi rapaces et gregi non parcentes, Dominicas oves invaderent, quod institutor suus plantavit, abbondantii sollicitudine rigare contendit. Unde vicinas et longe positas pertransiens civitates praedicando, et ad fidem populos convertendo, fidelesque in verbo confirmando, atque oppressos variis langoribus sanando, usque Troadem secessit 106.0038B| Evangelii gratia. Atque in iisdem partibus aliquanto tempore degit. Sed et post aliquot annos cum Pelio Lacedaemoniorum positus, Petrum et Paulum apostolorum capita Romae tentos, et Petrum ergastulo, Paulum secundo vinculis, pervulgata fama affici comperisset, Athenas rediens, surogato sibi episcopo plebem tradidit, et per contiguas parochias verbi spargens semina, quatenus Romam perveniret, cum quibusdam officialibus, quos sibi comites sumpserat, gnaviter ministravit: sicque Achivae alumnus fortunae, et doctus architectus, Ecclesiae se Romanae amplitudini contulit et Graeciam, cui doctrina ac miraculorum memoria manet, nequaquam deseruit. Magno enim apostolorum amore, et martyrii desiderio, festinantiae itineris Romam accelerans 106.0038C| insistbat, ut simul cum eis, si ita vellet Christus, occumberet. Sed vota ejus praevenit dispositio divina, et viri diabolici dementissima satis vesania.

Nam cum impiissimus Nero, terra marique imperii sui frena laxasset, et nimiae voluptatis successu, inter caetera nequitiarum suarum cumulenta, etiam furor crudelitatis ejus dira rabie in Christi famulos ebullisset, quarto decimo imperii sui anno, antequam beatus Dionysius Romam adiret, sanctos Dei apostolos, alterum per crucis tropaeum, alterum autem gladio animadversum, felici cruore perfusos et martyrii gloria dignos transmisit ad superos, seque, vivendi faciens finem obitu nefando, ut fuerat et vita, in brevi destinavit ad inferos.

CAPUTA XVIII.

106.0038D| Pretiosus denique Dionisio, cum arcis Romanae moenibus sui auspice Christo praesentiam intulit, quoniam fidei necessitas, et ad suscipiendum Dei verbum, evidentis in gentibus, quas pertransierat, ostii apertio eum morosius detinuit, beatum Clementem pontificem, sanctae et summae sedis apostolicae jam apicem gubernantem invenit . A quo idem gloriosus Domini Atheniensium archiepiscopus Dionysius mox, ut se potuerunt invicem salutare, digno est cum honore susceptus, ac pro sanctitatis ac eruditionis suae reverentia seu anterioris fraternitatis 106.0039A| congiunzione loco maximae venerationis est habitus. Cum quo etiam pro mutua collocutione apostolicarum sanctionum, et dulcedine spiritualis dilectionis, aliquandiu familiarissime conversatus, immodici amoris uterque vinculis sese constrinxerunt. Sed cum Deus omnipotens veri Solis, Domini scilicet Jesu Christi, radio splendidissimo et orientali, id est sanctissimo Dionysio, occidentales tenebras vellet gratia sua illustrare, et murum validissimum infidelitatis qui totius Galliae et Germaniae terminos pene irremediabiliter occupaverat, provideret ariete tali destruere, tantoque peritissimae eloquentiae spiculo gentilitatem perfodi, quo ante, ut munitissima defensione erat solita gratulari, atque omnem hanc Galliam ipsius Dionysii apostolatu disponeret sublevari, 106.0039B| quam Mercurio daemoniaca servitute constabat miserabiliter ancillari, beati Clementis cor tetigit, et ut istius modi verbis pretiosum Dionysium alloqueretur, accendit.

CAPUTO XIX.

Vides, inquit sanctus Clemens, mi frater charissime Macari Dionysi, quanta est messis Dominicae sationis, et quam pauci sunt operarii, quia ergo de omnibus catholicae pietatis es sufficienter edoctus, et omni Christiana virtute ac religione admodum roboratus, perge in nomine Domini, partes aggrediens Occidentis, et ut bonus miles Christi praeliare praelia Domini Dei tui; atque sicut Dominus Jesus Christus magistro meo Petro tradidit, et ego sanctae haereditatis jure suscepi, ut in ligandi solvendique 106.0039C| auctoritate tibi semper praesto sit divina potestas, nostris orationibus comitatus, et sanctorum apostolorum intercessionibus roboratus, in tui apostolatus sorte, apostolica nostra auctoritate, omnem suscipiens Galliam, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple, ut Christi notitia per te ubique diffusa, a Domino in diebus retributionis merearis audire: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui; et ne verearis multitudinem et atrocitatem gentis barbaricae, pro certo sciens quia qui plus laborat, plus mercedis accipiet. Socios quoque ei et commministros verbi plures et probatos viros adhibuit, illique dixit: Sicut fuit Dominus cum dominis et patribus et magistris 106.0039D| nostris apostolis suis Petro et Paulo, ita sit tecum in omnibus, quocunque te verteris. Esto robustus: tu enim maximam et innumerabilem populi multitudinem introduce in veram repromissionis terram filiorum Israel. Et dans pacem omnibus, ita hanc verae fraternitatis societatem solvit abire.

CAPUT XX.

Qui simul properties, et circumcirca Dominum praedicantes appulerunt portui Arelatensium civitatis. Et exinde quibusdam in partes necessarias, prout ei visum fuerat, destinatis, idem Macarius Dionysius, qui sedis apostolicae privilegio, tradente sibi beato Clemente Petri apostoli successore, verbi divini semina gentibus Gallicis eroganda susceperat, beatissimi 106.0040A| apostolorum et Magistri sui informatus exemplo, qui Romanae crudelitati se propter Jesu Christi nomen immersirant, quo amplius apud Gallias gentilitatis fervere cognovit errorem, illuc intrepidus et calore fidei armatus accessit, ac Lutetiam Parisiorum, Domino ducente, pervenit, doctrinaque praeclarus, miraculis coruscans, et virtutum signis, quae Atheniensium magister Paulo docente didicerat, Galliis ministravit: non veritus incredulae gentis expetere feritatem, quia virtutem suam praeteritarum poenarum recordatio roborabat, tormentis expertus multis, morte tandem assecuturum se vitam: tota nihilominus intenzionie desiderans, ut qui jam erat Christi nominis inter multa tormentorum flagella perfectus confessor, fieri mortis mulctatione mereretur 106.0040B| et martire. Tunc memorata Parisiorum civitas, ut sedes regia, et conventu Gallorum ac Germanorum, et nobilitate pollebat: quia erat salubris aere, jucunda flumine, fecunda terris, arboribus nemorosa, et vineis uberrima, constipata populis, referta commerciis ac variis commeatibus, unda fluminis circumfluente. Quae siquidem inter multimoda commoditatum generi, etiam alveo suo magnam piscium copiam civibus ministrabat.

CAPUT XXI.

Hunc ergo locum Dei famulus elegit expetendum. Ad quem cum primo fide armatus et confessionis constantia roboratus accessisset intrepidus, quemdam Lisbium, virum honoratissimum civitatis Parisiacae, qui ejus praedicatione in Dominum Jesum 106.0040C| Christum crediderat, et illi fideliter adhaerebat, allocutus est, dicens: Vir illustrissime, quia jam operante gratia Jesu Christi Domini nostri plurima populi multitudo in credulitate et confessione sui sancti nominis, benedictione Baptistatis consecratur, et quotidie fidelium numerus augmentatur, visum est mihi secretarii tui agrum pretio a tua fraternitate suscipere, et domum battesimatis ibi construere, et charismata divina percipere. Cui Lisbius: Gratis, inquit, eum, pater beatissime, offero per sanctitatem tuam Domino Jesu Christo. Non, ait, beato Dionisio, ita nobis in hujusmodi negotio est agendum, quia Deus et Dominus noster Jesus Christus pro nostra salute, operante Spiritu sancto, ex beata Maria 106.0040D| sempre virgine, cum ipse fecerit mundum, in locato est diversorio natus. Quapropter non videtur aequum, ut gratis accepto agro, praeparem domum, in qua ei filii adoptis per nostrum ministerium renascantur. Sed et de ejus pretio captivorum est sepultura comparata. Propterea rationabile judicatur, ut pretio sumam locum, ubi illi, qui in commercio sanguinis illius, morte intercedente, de captivitate diaboli et mortis perpetuae baptizati fuerint, redimantur. Commutationem vero pretii tu Christi pauperibus largieris, qui te illi devotissime obtulisti.

CAPUT XXII.

His ita expletis, ecclesiam illic, Dei se omnipotentis semper in omnibus et ubique comitante auxilio, 106.0041A| juxta facultatem virium suarum, utque novus adhuc advena poterat, in honorem Domini nostri Jesu Christi, quae necdum locis illis et populis nota erat, construxit, ac officia devote Domino servientium clericorum ex more constituit, probatasque personas honore secundi ordinis ampliavit, incessanter restituens populos creatori , quos a devio cultu revocaverat creaturae. Cinctus ergo fide et devotione populi, quam in constructione et reverenti basilicae frequentatione cernebat, admodum roboratus, Deum et Dominum nostrum Jesum Christum, quem pectore purissimo noverat, et corde ardentissimo diligebat, insinuare gentibus non cessabat; cunctisque misericordiam ejus in hoc tempore, et judicium futurum proponens, paulatim sociabat Deo, 106.0041B| quos diabolo subtrahebat, atque totis exhortationis nisibus, et signorum prodigiis satagebat, quatenus quos abripiebat mundo, dignos faceret coelo. Tantas enim Dominus per illum dignabatur exercere virtutes, ut ribellium corda gentilium non minus miraculis quam praedicationibus obtineret. Et cum saepissime ab idolorum pontificibus contra eum seditio excitaretur in populis, ita ut plebes innumerae, etiam et de vicinis regionibus cum armis ac bellico apparatu, propter fideles, qui jam per illum in Christum crediderant, ad perdendum eum gregatim, ubi ipsum esse audiebant, concomitante; mox ut illum cernere poterant, tanta et ita ineffabiliter in eo lux coelestis gratiae radiabat, ut aut omni ferocitate una cum armis deposita se illi prosternerent: aut qui compuncti 106.0041C| Spiritus sancti dono ad credendum non erant, pavore nimio solverentur, et territi a praesentia ejus aufugerent. Miroque modo inermi viro non valebat plebs armata resistere, sed subdebat se illi potius certatim Gallicanus cothurnus, atque Germanica cervicositas: jugumque Christi suave sibi imponi poscebat. Ab ipsis quoque destruebantur idola, quorum sumptu fuerant et studio fabricata: et invento salutis portu, idolorum gaudebant naufragio. Lugebat quoque portio victa diaboli, cum de ea victrix Ecclesiae legio triumphabat.

CAPUT XXIII.

Tunc hostis antiquus videns sibi perire, quod Domino constabat assidua populorum conversione proficere, totam artificii sui machinam ad impugnanda, 106.0041D| quae fuerant constructa, convertit. Unde partis suae auctores, deorum suorum flentes exsilia, quos ad impietatem persecutionis in eos armaverat, qui unum et verum Deum, Dominum Jesum Christum cum Patre et Spiritu sancto colendum praedicaverant et timendum, pariterque in eos, qui hanc salutis fidem devoto corde receperant; cum quod male cupierant, perficere propter fidelium multitudinem non valerent, hac calliditate suae artis instruxit, quo efficerentur compotes voti sui, ut Domiziano, qui post Neronem, perditionis filium, secundam persecutionem in Christianos exercuit, super virtutem et praedicationis praeconio sancti viri, quod se jam longe lateque diffuderat, intimarent: quatenus ocius deorum 106.0042A| suorum venerationi consuleret, quae jam etiam ab ipsa hominum memoria per Dionysium, ut asserebant, quemdam praestigiatorem et magum invictissimum, ejusque sequaces abolebatur. Quae audiens immanissimae crudelitatis bellua Domiziano, in tantam rabiem indignationis exarsit, ut ubicunque per se vel per suos satelliti Christianum quempiam reperisset, aut cogeret diis sacrificare incestis, aut diversis poenis indictum, gladio traderet puniendum. Sed et totum per sibi subditum orbem in cunctis civitatibus, oppidis, municipiis quoque et vicis publicum pependit edictum, ut administrationis infulis servientes, omnes Christi nominis amatores exponere diversitati supplicii maturarent, ne superesse posset, qui valeret acquirere, quod peribat.

CAPUTA XXIV. 106.0042B|

Persecutionis ergo publicata sententia, iniquorum gaudens turba in omnem mundi partem bacchando progreditur, et contra Dominicum populum pugnatura conspirat, non cunctati appetere gladio, quos Dominus suos monstraverat esse signaculo. Qua de re nulla jam pro Christo certantibus praesentis vitae indulgebatur tranquillitas, nulla sanctorum martyrum erat excusata libertas; sed cuncti, proh dolor! aut impiis jussionibus obediebant, aut quod statutum a crudelissimo caesare fuerat, perferebant. Dirigitur proinde praefectus Fescennius Sisinnius, tradita sibi electa apparitione, cum ingenti strepitu ad partes occidentalium regionum, ut sanctum senem, nominatissimumque doctrina virum, et virtutum insignibus 106.0042C| praecipuum Macarium Dionysium, ubicunque reperire potuisset, perquirens, aut decreto principis idolis thurificare compelleret, aut tormentis laceratum immensis et poenis exquisitissimis tormentatum, inter caetera etiam secundum leges Romanas, ut pote eum, qui praestantissima nobilitate terrena floruerat, et contra senatus ac Reipublicae promulgationes, contraque imperium egerat, nudum, publice virgis caesum, securi percuteret.

CAPUT XXV.

Itaque cum praedictus Fescennius Sisinnius suique commanipulares praeceptum principis suscepissent, pro Macarii Dionysii inquisitione Galliarum penetrant fines. Quibus adhuc procul positis, sancti viri celebre 106.0042D| nomen innotuito. Unde amplius efferati, cursu velociori, tumentibus animis, vultibus trucissimis, Parisius adiere: ubi beatum Dionysium contra incredulos dimicantem, et praedicatione continua populi multitudinem ad fidem inveniunt exhortantem. Cum quo etiam beatum virum Rusticum archipresbyterum, et Eleutherium archidiaconum, quos ipse famulus Domini in suis ordinibus consecrarat, praedicationis et divini obsequii comministros, persecutorum dirus furor invenit. Hi sancti viri a beatissimi Dionysii nunquam sustinuere abesse praesentia: quos divina dignatio aeterni regni jam praesciebat esse consortes, quosque ab invicem ignitae tempestatis insectatio, per martyrii certamina nullo suae calliditatis, 106.0043A| aut severitatis astu separare praeluit. Denique adventus praefecti Fescennii Sisinnii, cum Romanorum militum apparitione, in urbe Parisiorum, et per omnem regionem subito personatur, et a primoribus civitatum Galliarum ei ricorrenti imperialis jussio urgens super captura sancti pontificis Macarii Dionysii, cum omni imperio divulgatur.

CAPUT XXVI.

Et quia Dominus Jesus Christus diu laboranti seni sanctissimo, sudores certaminum suorum decreverat proprii sanguinis fonte abluere, quo posset liberius, carnis sarcina liberatus, et super nivem dealbatus, praesentiae illius astare, et qui semetipsum holocaustum odoriferum offerebat, sacrificium laudis Jupiter immolare: ab innumerabili pene caterva demonicorum 106.0043B| virorum cernitur, et sanctus Domini capitur, illuditur, loris durissimis crudelissime ligatur, trahitur, et una cum sancto Rustico archipresbytero, et Eleutherio archidiacono suo, praefecti praesentiae sistitur. Quem cum nimia severitate praefectus alloquitur, dicens: Tune es ille infandissimus senex, qui diceris Dionysius Ionicus, et agnominaris Macario, qui etiam deorum nostrorum culturam evacuas, et invictissimi principis statuta contemnis? Cui beato Dionisio ait: Senex quidem sum corpore, sed fervore devotionis et fidei atque salutari confessione Domini et Salvatoris mei Jesu Christi, maneo semper novus, et novos illi genitos per ministerium praedicationis meae infantes, quos illi fons sacri Baptistatis parturit, rationabili lacte pascere sine 106.0043C| dolo non cesso. Sed et illius principis scita, qui vere est invictissimus, innocenti opere et mundo corde conservo. Cui praefectus: Dic ergo cujus numinis te profiteris esse cultorem, et cujus conditionis te asseris. Tunc hi tres beatissimi viri, Dionysius, Rusticus et Eleutherius, ita dono sancti Spiritus inspirati, et zelo fidei inflammati, sono unius vocis eisdemque verbis, cum non nisi unus interrogaretur, reddidere responsum, ac si unius hominis ore sermo procederet. In hoc, inquiunt, manifestum est nos esse verissimos Christianos, cum corde credamus, ore confiteamur, et opere pio colamus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum ac Dominum, ita ut in trinitate perfecta, et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis.Dominum autem nostrum Jesum 106.0043D| Christum, unam ex eadem sancta Trinitate personam, Deum ante tempora saecularia, hominem verum propter salutem hominum ex beata Maria sempre virgine in fine temporum factum, passum, mortuum et sepultum, et ab inferis resuscitatum, sedere ad dexteram paternae majestatis in excelsis, super omnem principatum et potestatem coelestem, venturum ad judicandos vivos et mortuos, et saeculum per ignem, in melius immutandum, fideliter praedicamus. Tunc praefectus dixit: Non mihi jussum est de his quiddam vobiscum agere, praesertim cum te decrepitae et pessimae senectutis nimia eloquentia, et profundissimorum verborum tergiversatione, atque ultra naturam humanam in populi seductione, 106.0044A| una cum magicis praestigiis, orbi pene Romano callere innotuerit. Ex suo enim Romae satis audivimus; tantum edicito si magni principis Domitiani jussis obedire, et immortalium deorum jura venerari disponitis; sin autem, non verborum, sed verberum conflictatione vobiscum viriliter decertabo.

CAPITOLO XXVII.

Cumque haec agerentur, et secum, praefectus scilicet et sancti Domini, quaererentur, quaedam inclytae familiae matrona nobilis, multo comitatu stipata, nomine Larcia supervenit, compellans praefectum, a Dionysio Ionico, agnomine Macario, virum suum Lisbium magicis artibus mente captum, et ejus transgressionibus sociatum. Qui statim quaesitus, repertus est et adductus, atque in Christi nominis 106.0044B| confessione, praefecto dictante sententiam mortis excipiens, transmissus est vitae perpetuae. Sancti vero Domini, tortoribus traditi, ad poenalia loca ducti sunt, et in conspectu sanctorum Rustici et Eleutherii, ut tormentorum ipsius terrore abtentione sua resipiscerent, pretiosus campiductor eorum, et fortissimus athleta Domini Dionysius exspoliatur, et toto corpore nudus, a ternis militum ternionibus vicissim flagellatur, nec vincitur. Qui inter crepitus verberum Dei gloriam collaudare, et commilitones suos, ut ad haec se invictos praepararent, commonere: omnesque fideles, ut hinc in Dominica fide corroborarentur, non desinit praedicare, dicens: Laudem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus : quoniam stimmate 106.0044C| passionis Christi perferre dignus habitus sum pro confessione ejus in corpore meo: quod est gloria vestra, o viri fideles, et dilectissimi fratres. Ideoque videte, ne deficiatis in tribulationibus meis, sed magis armentur corda vestra, et ad similia propter amorem Domini nostri Jesu Christi offerre promptissime corpora vestra.

CAPUTA XXVIII.

Flagellantur etiam Rusticus et Eleutherius satis acerrime, et immenso catenarum pondere simul sancti Domini onerantur, et in ergastulum tenebrosissimi carceris retruduntur. Indeque ad praefecti auditionem reducti, in catastis extensi et flagellati, Domino gratias referebant. Tunc beatissimus et accettabilis 106.0044D| Domino hostia Dionisio, in oculis suorum super lectum ferreum, suppositis flammis, nudus extensus est et cantabat, dicens: Ignitum eloquium tuum, Domine, vehementer, et servus tuus dilexit illud. Propterea, Domine Jesu Christe, omnipotentis Dei Patris, virtus et sapientia, qui dixit: Cum transieris per ignem, flammae non nocebunt te: et dedisti mihi periculosiorem ignem in cupiditatibus vincere, fac et ad nominis tui gloriam hanc adustionem me superare, et sic cum ambusto toto corpore fuisset levatus, ad bestias ferocissimas, in rabiem multo jejunio excitatas, projectus subrigitur. Quos cum impetu validissimo conspexisset accurrere, contra eas faciens signum crucis, et suspiciens in coelum, ait: Tu, Domine, qui sempre idem es, adesto nunc 106.0045A| mihi, eamdem potentiam exerendo, quam in lacu servo tuo Danieli misericorditer contulisti. Pervenientes autem ad eum bestiae, mansuetissime procidebant ei. Praeparantur quoque ingentia clibani incendia, et in ea vir Domini S. Dionysius, vexillo sanctae crucis armatus, projicitur, et hic, inquiens, mihi non deeris, Domine Jesu Christe, ut illaesus hac etiam perpetui tormenti imaginaria concrematione egrediar: roreque tui sancti Spiritus, hos fidei meae sedes rogos, qui rhomphaeam ignitam in custodiam paradisi, cruoris tui latice, fidelibus tuis ad vitam praebens transitum, exstinxisti.

CAPUT XXIX.

Inter haec sancti Domini Rusticus et Eleutherius flentes, et ad poenas similis voto promptissimo proprietantes, 106.0045B| vincti differuntur, non dimittuntur. Cumque exstincto ad orationem ejus fornacis incendio, beato Domini pontifex Dionysius fuisset splendidior auro eductus, patibulo cruciarii stipitis, tormentalium instrumentorum confixione appenditur. Unde semper Jesum Christum verum Dominum esse cunctis spectantibus praedicans, diutius tortus nec mortuus, deponitur, et in carcere Glaucini, tres simul electi Domini, cum fidelium multitudine recluduntur. Ducebantur sane a delicto obligatis, justi in vinculis, condandandi a damnatis, et innocentes a nocentibus exponuntur. Ubi cum post multas et pernecessarias populi, qui eum sequendo, carcerem irruperant, exhortationes, et ad assente directastitutionum praecepta, Dominica missarum solemnia, ut confirmarentur 106.0045C| partecipatione corporis et sanguinis Domini fideles, velut jam in coelis positus celebrat: hora, qua frangebatur panis sanctus, quo ipse et populus communicare debebant, resplenduit hujus modi lux de coelo super eum et omnes qui ibi aderant, qualem nemo eorum antea viderat: in qua veniens apparuit ei Dominus Jesus Christus, etiam cunctis videntibus, quibus est datum videre, cum multitudine angelorum: et accipiens panem sanctum, dedit illi, dicens: Accipe hoc, chare meus, quod mox complebo tibi una cum Patre meo: quoniam mecum est maxima merces tua, et his qui audierint te, salus in regno meo. Nunc facies fortiter, et memoria tua erit in laude, Dilectio autem et benignitas, quam habes semper, pro quibuscunque petierit, impetrabit. 106.0045D| Hujus vero terribilis et admirandi spectaculi mysterio, quanquam adhuc pagana curiositate, tamen miraculorum sollicita, praedicta Larcia intererat.

CAPUTA XXX.

His quoque explicitis, adsunt carnifices, qui Christi famulos de squalore carceris educentes, praefecti obtutibus iterum praesentarunt. Quibus praefectus ait: Si prudenti consilio tandem ad vitam tenditis, immolate diis, et vivite: si vero mori eligitis, mortuorum quos seduxistis, cadavera infeliciter inhumata, et tormentorum adhuc signa servantia, euntes cernite, et si non respueritis, infelicitatem eorum infelicitate excedite, et infeliciter, ut desideratis, obite. Ad hanc vocem Christi martyres, Dionigi, 106.0046A| Rusticus et Eleutherius, in agonia pari confessione fidei et virtutis constantia roborati, post nimia tormenta gloriosum complere martyrium elegerunt. Et judicis abstracti conspectibus, ac funeribus sibi sanctorum ostensis, divina justa et occulta laudavere judicia, qui sic eos in praesenti humiliare disponit, quos in coelesti regno tam gloriose exaltari ante omne tempus decrevit. Deinde terrore subjuncto, multisque injuriis et non ante perlatis suppliciis macerati, Christi se famulos magna confessionis voce pronuntiant: lacerabaturque praecipue sanctus Dei sacerdos humana rabie, cui servivit et bestia: qui praecurrebat ad tormenta, ne tarde iret ad gloriam. Provocabat in se poenam, ut major esset victoria. Confligebant inter se, illinc carnifices, hinc palmata vox 106.0046B| martiri. Ambiebat supplicia, ut tormento crescente, cresceret et corona. Quapropter iterum, velut ab initio, virgis in conspectu omnes sancti martyres nudi caesi, et suis vestibus reinduti, e regione idoli Mercurii, ad locum constitutum educti, ad decollationem sunt genua flectere jussi.

CAPUTA XXXI.

Tunc beato antistes Domini Dionysius manus expandens, et oculos ad coelos erigens, ait: Deus, Deus meus, qui creasti me, et gratia tua in vitam hanc induxisti me, qui aeterna sapientia tua docuisti me, et consilia secretorum tuorum non abscondisti a me: sed sempre in misericordia et miserationibus multis consolatus es me, et fuisti mecum in omnibus, ad quaecunque perrexi; tibi gratias fa pro cunctis quae 106.0046C| fecisti et ostendisti mihi, atque dignatus es operari per me. Maxime quia nunc humilitatem meam visitasti per te, et vocasti senectutem meam, tuo desiderio fatigatam, ad te: sciens quia jam ex multo tempore largius concupivi videre te; nunc jam, Domine, per coronam martyrii cum fratribus meis servis tuis suscipe me: tuosque tuae custodiae commendo, quos ministerio nostro, et tibi tuo sanguine acquisisti: cunctosque etiam, qui te, per nos in nomine tuo petierint, ut pollicitus es, clementer exaudi : quoniam tuum est regnum et potestas cum Patre et sancto Spiritu ante omnia, et in omnia saecula saeculorum. Cumque beato Rusticus et Eleutherius, cunctique fideles, et multi etiam paganorum, qui eum lamentantes prosequebantur, respondissent, 106.0046D| amen: positis genibus, et protensis cervicibus, uno eodemque momento, hebetatis, secundum praeceptum principis, securibus decollati sunt: ​​atque in hac fidei constantia permanentes, reddentes terrae corpora, beatas coelo animas intulere. Talique ad Dominum meruere professione migrare, ut amputatis capitibus adhuc putaretur lingua palpitans Jesum Christum Dominum confiteri. Quoniam unde mentibus inerat amor, licet praecisis capitibus, quod ore jam sumpserat, sermonibus aestuabat ardore. Vere beata nimium et Deo nostro grata societas, inter quos nec primus alter potuit esse, nec tertius: sed Trinitatem confitentes, trino meruere decorari martyrio, quatenus fide pares, gloria coronaret aequalis.

CAPUTA XXXII. 106.0047A|

Tantaque multitudo fidelium, quae per eum crediderat, eadem die cum illo, et in circuitu civitatis pro Christi nomine caesa et diversissimis ac antea inauditis suppliciis est affecta, ut Parisiis videretur impletum quod de Hierusalem profetico vaticinio fueratum peroratum: posuerunt mortalia servorum tuorum in circuitu ejus , et non erat qui sepeliret. Namque ad declaranda sancti martyris et Galliarum primi sacerdotis merita gloriosa, ut ubi salutifer primo coeperat fructus oriri, eo amplius gloriae ipsius pateret triumphus, maximus cunctos honor assistentes invasit, ac lux ineffabilis cunctis resplenduit; et beatissimi Dionysii se cadavere erexit, sanctaque manu caput a corpore dolabra lictoris truncatum, angelico ductu 106.0047B| gressum regente, et luce coelesti circumfulgente, pendulis coepit brachiis vectitare. Et facta est comes multitudo coelestis exercitus exanimi ejus corpori caput proprium, ab ipso monte, ubi fuerat decollatus, per duo fere millia deportanti usque ad locum, in quo nunc Dei dispositione et sua electe requiescit humatum, sine cessatione hymnis dulcisonis Deum laudans. Sed et coelos petentia divinorum spirituum innumerabilia agmina sunt audita, canore inaestimabilis suavitatis modulantia: Gloria tibi, Domine, adjuncto frequentius, Alleluia. Nam prout discerni potuit tantus auditus, velut alternatim chori angelici, haec et alia, quorum intellectus non potuit percipi, concinebant. Quod videntes et audientes innumeri populi, et multi etiam persecutorum, 106.0047C| in Dominum crediderunt. Non credentes autem, nimio terrore perculsi, quique in suas partes fugerunt.

CAPUTA XXXIII.

Competens profecto erat divinae dignationi mirificatum sanctum suum in coelis taliter demonstrare in terris, qui ad ferocissimos populos inclytus nuntius et confessor ipsius pretiosus, sucsensus igne divini amoris, constanter sustinuit supplicia passionis, et per immanem tormentorum pervenit ad societatem angelorum. Nempe novum, prius et inauditum, miraculum, exanime corpus viventis currere more, et hominem jam mortuum recto gressu incedere. Sed quanquam sit mirum, non est tamen difficile, praeciso capite, sanctissimi viri corpus angelico ministerio 106.0047D| in modum viventis ambulare, cum idem Deus sua omnipotentia efflato spiritu, cadaver ejus facile propter fidei suae commendationem, quam idem suus fidelis servus praedicaverat facile ut iret, potuit regere, qui idipsum corpus de pulvere terrae compingens, spiritum, quo vegetaretur, dignatus est inspirare : idemque redactum in cinerem dignabitur reparare, et qua vixerat anima, vividum perenniter reddere. Quod stupendum miraculum, cum superius fata Larcia conspexisset, prosiluit in infidelium turbas, et vociferata est se esse Christi gratia christianam. Quae mox capta, et in Christi Domini nostri confessione, sanguinis sui fonte ab immunditia 106.0048A| idolorum occubuit baptizata in remissionem peccatorum. Cujus filius Visbius, quem ex praescripto Lisbio viro suo susceperat, Romam ductus, Domiziano evespillatoper tres Caesares militavit, et sub sancto Masso episcopo, qui tertius a beato Dionysio Parisiorum rexit Ecclesiam reversus, omnibus quae sunt mundi relictis, baptizatus, et religiosorum Christique pauperum numero est socio. Caeterum metuentes persecutores et gentilium phalanges, ne conversi populi fidelissima probataque devotio, sanctorum corpora Rustici et Eleutherii, quae in monte, ubi ipsi una cum beato Dionysio fuerunt martyrisati, jacebant, profutura sibi ad patrocinium colligerent, et tumularent, initio consilio, eligunt terris Sequanae profundisque gurgitibus martyrum corpora perdenda 106.0048B| comitato. Quae imposita navibus, ad provisum gurgitem ministros jubent deemergenda perferre; sed Deus omnipotens praescius futurorum, qui mutat tempus, et quod praedestinavit non mutat consilium: qui malum Holophernis conceptum prudentia benevolentis feminae immutavit, iniquorum consilia suae dispositionis arti, industria qua voluit, servire coegit.

CAPUTA XXXIV.

Nam nobilis quaedam mater familias, Catulla nomine, quae licet paganorum adhuc erroribus necessitate potius quam voluntate, teneretur addicta, converti tamen ad fidem Christi, per exempla martyrum, atque ad battesimo gratiam pervenire se desiderare, et mente demonstrabat et opere, Dei misericordia inspirata, mactae virtutis consilium appetito, 106.0048C| atque ad convivium venire postulat sanctorum corporum perditores. Et dum eis copiam oblatae humanitatis expendit, a memoria eorum quae susceperant agenda, discussit, fidelibusque suis et familiaris voti consciis secreta ordinatione committit, ut subtracto furto pretiosa corpora beatorum diligens laboret occultare provisio. Qui dominae voluntate et jussione comperta, festinanter, quod eis praeceptum fuerat exsequuntur, furtumque laudabile, quod nemini damnum intulit, et omnibus pie credentibus lucrum maximum contulit, sexto a memorata urbe lapide, in sulcis autumnalibus, quos tunc seminibus jacendis, praescripta matrona in abbondantiia parabat arantium, speciem agricolantium praetendentes, velut quiddam ruralis operis laborantes 106.0048D| abscondunt: locum etiam certo notamineassignare procurant. Ex quo eadem Dei futura plenius femina, ac sibi collegae Christiani, inter nocturna secreta silentia, praescripta martyrum corpora tollentes, beati Dionysii corpori conjunxerunt, et veneratione, qua inter persecutorum rabiem poterant, devotissime frequentabant. Facta deinceps satione, nec suum seges negavit obsequium, quae tali est fecundata pinguedine, atque sic se in eam beneficium ubertatis effudit, ut centuplicatos fructus devotissima cultrix acquireret, et patria mereretur salutem.

CAPUTA XXXV.

Praedicata itaque mater familias, cum primum vidit 106.0049A| persecutionis tepuisse fervorem, locum tantorum martyrum ossa servantem, qua oportuit honorificentia una cum sanctis Domini sacerdotibus et fidelium turbis reverentissime satis aggreditur, et incomparabilem thesaurum, quem diu sibi et posteris profuturum servavit, omnibus patenter eadem sacratissima die innotuit, qua beatus Dionysius cum sociis suis triumphans agonem explevit, et coronam victoriae accipere de manu Domini meruit, atque testis Jesu Domini pretiosus sidereum senatum possedit, ipsumque locum eminentis mausolei aedificatione signavit. Sanctorum quoque corporibus digna veneratione sepultis, eorum vestimenta, tunica videlicet, cilicium, et caligae Dionysii pretiosi, et casula sancti Rustici, archipresbyteri, atque dalmatica 106.0049B| beati Eleutherii archidiaconi,exceptis porzionibus quae pro reliquiis electorum Domini, a fidelium devotione sumptae sunt, usque hodie debiti cultus reverentia conservantur, quorum meritis et precibus, eadem venerabilis femina, in nomine sanctae Trinitatis ex aqua et Spiritu sancto renata, cuncta, quae habere potuit , Domino Jesu Christo Salvatori nostro, atque ipsis martyribus tradidit, et sacras excubias apud eorum corpora, quandiu supervixerat, celebrans, in bona confessione ac conversazionie, ad Christi et sanctorum martyrum gloriam, ipsis intercedentibus migrare promeruit.

CAPUTA XXXVI.

Processu vero temporis, multiplicata fidelium numerositate, 106.0049C| Christiani et beati Dionysii patrociniis devotissimi, basilicam super pretiosorum martyrum corpora, magno sumptu, cultuque eximio construxerunt: ubi quotidie, operante Domino nostro Jesu Christo, merita eorum virtutum probantur 106.0050A| mostri frequentia. Quorum miraculorum insignia, non solum sermo non praevalet enarrare; verum nec ipsis queunt humanis mentibus comprehendi. Unde nec dignitas honoris et magnificoe eorum hominis cogitatu potest attingi. Experiuntur tamen infirmi ac quibuscunque anxietatibus afflicti, in eodem loco et ubicunque Domini clementiam per eorumdem martyrum merita invocantes, quantum Dei famulos conveniat honorari, quorum interventu recipit caecitas visum, debilitas gressum et obstrictae aurium januae ricettare merentur auditum. Sed nec illud silendum est, quod immundorum spirituum infestatione vexati, dum ad memoratorum Christi testium tumulos examinandi virtute divina ducuntur, sanctorum ipsorum coguntur imperio, quo quisque 106.0050B| martyrum sit positus loco, designatis nominibus indicando. Quorum memoranda et gloriosissima passio e regione urbis Parisiorum in colle qui antea mons Mercurii, quoniam inibi idolum ipsius principaliter colebatur a Gallis, nunc vero mons Martyrum vocatur, sanctorum Domini gratia, qui ibidem triumphale martyrium perpetrarunt, celebrata est VII Idus Octobris, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi nonagesimo sexto, a passione autem sexagesimo quarto: aetatis vero beatissimi Dionysii circiter nonagesimo, imperii quoque Domitiani crudelissimi Caesaris decimo sexto ingruente. Quem ultio divina, ut et Neronem, cujus hic portio fuerat, post necem apostolorum, sine ulla est procrastinatione secuta, qua percussus, vitam cum tyrannico principatu 106.0050C| miserabiliter, ut par erat, amisit: regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria, virtus et imperium cum Patre, in unitate Spiritus sancti ab aeterno, et nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen.