Migne Patrologia Latina Tomus 137
Passio S. Gangolfi (Hrothsuita Gandersheimensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.HroGan.PaSGa, cc_idno: 9553
103 ARGUMENTUM IN GANGOLFUM. ¶
Gangolfus, ex nobili Burgundiorum regum familia et sanguine natus, et in religione Christiana initiatus, a paupere quodam rustico hortulum, cum fonte amoenissimo, emerat, cujus amoenitatem Hrosvitha pulcherrime describit. In hunc hortulum, orationis et relaxationis animi gratia, dum ab armis et republica vacaret, solitus erat concedere, quam rem familiares sui vehementer oderant. Factum igitur est, ut fons exaruisset, quem ille, baculo in terram fixo, rursus largissima vena restituit, ita ut illius unda omnium morborum pestes, haurientium et lavantium fugaret. Tandem, uxorem ducens, quae incontinens et impudica fuerat, in amoreque satellitum suorum effrena libidine debacchata; quod cum sancto viro, Gangolfo, compertum fuisset, illam de incontinentia corripuit, illa per satellites insidias Gangolfo struxit, et ab illis interfectus, sepultus in loco, qui Nil terra dicitur, miraculis clarens. Quod cum relatum ad Ganeam, uxorem suam, fuisset, fidem miraculis ejus derogat, miraculaque non secus, ut ventris sui crepitum, existimat. Quamobrem in poenae perfidiam venter illi, quoad viveret, perpetuo crepabat.
PRAEFATIO IN GANGOLFUM.
137.1083B| O pie Lucisator, mundi rerumque Parator,
Qui coelum pingis sideribus variis,
Solus et astrigera regnans dominaris in aula
Lumine cuncta tenens, imperioque regens,
Tu, qui per proprium fecisti saecula Natum,
Et rerum trinam ex nihilo machinam,
Quique protoplasto, de terra rite creato,
Oris divini nectare nempe tui
Sensus vitalem sufflasti forte liquorem,
137.1084B| Ut fixum digiti fiat opus proprii,
Tu dignare tuae perfundere corda famellae,
Hrosvithae, rorentis pie gratiolae,
104 Carmine quo compto valeam pia pangere facta
Sancti Gangolfi, martyris egregii,
Et laudare tuum semper nomen benedictum,
Qui post bella tuis grata dabis famulis
Praemia, perspicuae tenui pro vulnere vitae,
Mandans in regno vivere lucifluo.
PASSIO SANCTI GANGOLFI MARTYRIS
137.1083|
137.1083C| Tempore quo regni gessit Pippinus Eoi
Francorum sceptra regia pro populo,
Jureque magnifico rexit Burgundia regna,
Subjectos frenis rite domando suis,
Famosus juvenis nutritur partibus illis,
Armis praevalidus, corpore conspicuus,
Nomine Gangolfus, morum probitate venustus,
Omnibus hic charus exstitit et placidus.
Illum nempe ferunt ortum de germine regum,
Regalemque suis moribus egregiis.
Ipsius e matris gremio spes pendet in illo,
Qui verbo cuncta condidit ex nihilo,
137.1084C| Germinis et tanti sese non credit honori,
Sed transit meritis stemma sui generis.
Inclyta nam genitrix, tali fetu pie felix,
In mundi lucem fudit ut hanc sobolem,
Ocius abluitur vetulis baptismate culpis,
Quas protoplastes obtinuere patres,
Chrismatis unguento scripto sibi fronteque signo,
Ascitur natis Ecclesiae nitidis,
Pascitur et plenae fidei mox dogmate trinae,
Dum vagit cuna corpore lacteolo.
Lac quotiens suxit, totiens fidei sacra sumpsit,
Suspensus matris uberibus geminis.
137.1085A| Talibus incubuit, lactis dum gurgite vixit,
Hinc pulsus, gravido ferbuit ingenio,
Canitiemque senum membris meditando tenellis,
Non raro sacris nempe vacat studiis.
105 Quem mox imberbem, tota probitate vigentem,
Gratia Pippini, principis almifici,
Regali non immerito sisti jubet aula,
Ardenter talem corde colens juvenem.
Sed pietas illum, quamvis justissima, regis,
Ditaret tantae munere gloriolae,
Regius ut primis esset proconsul ab annis,
Turgenti fastu non tamen erigitur,
Pectore sed tales humili fastidit honores,
Suspirans aulae munera sidereae.
Nam patrius census fuerat sibi maxime partus,
137.1085B| Dividit et tanto pauperibus studio,
Ceu Christum miseros inter sentiret egenos
Arridere suo munere fronte pio.
Saepe Job atque viri normam tractando beati,
Ipse manus manco, pes fuit et podagro,
Se nec non orbo cautum praebebat ocellum,
Exemplum cunctis nobile dans populis.
Nec minus humanis sudavit denique causis,
Aequalem primis se faciens dominis.
Nam, male si nostras aures simulata, vetustas
Non rebus fictis luserat, et dubiis,
Hic, quem nostra manus coepit jam pingere sanctus,
Est assuetus iter quadrupedum sequier,
Sedulo venando lassat quoque membra decora,
Succumbens charique imperio domini,
137.1085C| Ipsius et telum nunquam scit cedere victum,
Cum sint ferrati compositi cunei,
Effert ipse suum semper sed ab hoste triumphum,
Tutus divino coelitus auxilio.
Certe non nostrae possunt dictando Camenae
Composito modulis texere dactylicis,
Quantis dilectum signis variaverat istum
Rex regum, summa pro bonitate sua.
Sed tamen, inculto quamvis sermone, latrabo
Unum de claris pluribus et variis.
106 Ut res facta probat, turmas ducendo praeibat,
Capturus populum Marte satis tumidum,
Exstitit et solito victor mox denique bello,
Ejus non laeso sanguine purpureo,
Gentibus adversis juri proprioque subactis,
137.1085D| Censum signavit, pace data, rediit.
Contigit et, ducente via, se pergere, juxta
Cujusdam septa pauperis opposita,
Queis latuit pictum vernanti flore locellum,
Tectum multiplicis germinis atque comis,
Nec non fonticulus, vitreo candore serenus,
Profluxit, rivo rura rigans stridulo.
Huc ubi praeclarus senior deduxit ocellos,
Perlustrans liquidam fonticuli scatebram,
Frigoreae captus lymphae paulisper amore,
Substitit, et placitis tardat iter morulis,
Et mittens puerum, venisse rogabat ad illum
Florigeri dominum ipsius ergo loci.
Qui praecepta ducis complens extemplo jubentis,
137.1086A| Quo fuerat jussus, egreditur citius.
Hunc dux ipse quidem dum respexit venientem,
Aggreditur blandis protinus alloquiis,
Atque rogans humilis tota dulcedine mentis,
Formavit lingua talia verba sua:
Dulcis amice, meis precibus sis, postulo, largus,
Ut vendas purum hunc mihi fonticulum,
Qui, clarus vitreis et suave sonantibus undis,
Prolambens arva haec irrigat atque tua,
Et mox argenti tibi pro mercede probati
Largiter infundo pondera non modica.
Ast ubi, tinnitum dando, promissio laeta
Aures personae transit in exiguae,
Laetatur facies, totae volitant quoque venae,
Cordis secreto quae latuere loco.
137.1086B| Tunc miser in talem coepit prorumpere vocem.
Ultra quam credas, spem dubiamque sciens,
107 O nostrate decus, nulli pietate secundus,
Quem colit Eous mente, fide, populus,
Qui tibi, quid digni potis est mea lingula fari?
Nonne tuis manibus est sita nostra salus?
Et quidquid mihi per verbum sancis faciendum,
Quamvis difficile sit satis atque grave,
Attamen est aequum tibi me parere, beate,
Ut dudum summo me exiguum domino.
Si placet hinc vetulum me transmigrare colonum,
Non contraluctor, sed tua jussa sequor.
Haec ait, et pressis frenat sua verbula labris,
Nec post verbosa quid sequitur ligula.
Et contra vir regalis pie talia fantis
137.1086C| Suscepit dicta pro bonitate sua,
Et citius dicto solvit promissa misello,
Illi centenos attribuens solidos.
Haec ubi perfecit, raptim redeundo migravit,
Nitens ad patriam pergere posthabitam.
Tunc, qui non gnari fuerant signi venerandi,
Olim facturus quod fuit Altithronus,
Blasphemare ducem tacitis coepere susurris,
Et pietatis opus spernere ceu facinus.
Credito, non latuisse dolum pietatis homullum,
Sed mox nudari clancula dicta sibi.
Qui dedit arguto vocem tunc nempe palato,
His verbisque suos alloquitur socios,
Cur libet, o socii, vosmet reprendere, chari,
Plus justo, verbis me satis illicitis?
137.1086D| Causa stultitiae, dicentes, me tribuisse,
Ignoto nummos extraneoque viro,
Me vacuum tanti meritoque dolere locelli,
Et bene a me mercati utpote fonticuli,
Dextera ceu propria census est, quae pie larga,
Aurum pro donis si dederim minimis.
Non decet hoc nostris vobis reserarier orsis,
Quid velit addicti causa sibi pretii,
108 Mentes sed motas praestat componere vestras,
Et rogo parcatis talibus alloquiis,
E vobisque virum caute nunc credite gnarum,
Emissis ventis aeribusque vagis,
Ut jam semotum citius repetendo locellum
Lustret, sit vena fonticuli liquida
137.1087A| More suo, flores inter bene multicolores
Perstrepet, undisono flumine per lubrica,
Tunc patet, ille lucris sese subtractat ab illis
Rusticus, ambobus, me vacuo penitus.
Haec postquam memorat, cursim quidam remeabat,
Tantae dimenso atque viae spatio,
Oppido praedictum lassus pervenit ad arvum,
Quo fuerat domino vendita lympha pio.
Non tamen extemplo pedibus, quamvis curiosus
Attigit atrioli limina florigeri,
Applicat impexis juxta sed de paliuris,
Nec non hirsutis vepribus et tribulis,
Queis fuit incultum soli torus undique tectum,
Nec spineta pede horruit appetere.
Jungere praescriptis ardens sua lumina septis,
137.1087B| Ut lustraret aquae amniculum vitreae.
Sed tamen admotis frustra prospexit ocellis,
Fons quia desierat prorsus et hinc aberat.
Tunc se juncturas volvebat mente per arcta
Clare non posse cernere sepiculae,
Ac tractim rigida, nec non cervice superba,
Incedens, gressus vertit in atriolum,
Sperans sub foliis quod forte lateret amoenis
Florum multimodis undula tecta comis.
Cumque lacum peteret, fundumque siti reprobaret
Qui quondam validis luxuriavit aquis,
Usque solum stratus, vacua spe non bene lusus,
Coepit arenosa lingere nempe loca,
Tentans exiguam posset si lambere guttam,
Sed nec praesiccam tinxerat hinc ligulam.
137.1087C| 109 Tandem Gangolphi sensit pia facta sacelli
Sed dolet et meritis credere nolle piis.
Hinc postquam rediit, socios iterumque revisit,
Aspexit nubem, aere conspicuam,
Juxta dulce caput Christi volitare famelli,
Instar candiduli denique pallioli.
Hanc capiens oculis, coepit depromere verbis
Fontis defectum, quem didicit, subitum,
Suaserat et sociis, dubium deponere cordis,
Et meritis sancti jam credulos fieri.
Talia colloquiis dum verba loquuntur amicis,
Applicuere sui in propriis domini,
Moenia florigero fuerant ubi structa locello,
Circum diffusis arboribus variis.
Hic Christi charus gressum direxit amicus,
137.1087D| Mente libens atrio currere purpureo,
Et baculum, tractis gessit quem denique nervis,
In terram fixit moxque domum petiit.
Illic innumeri certabant rite ministri,
Instantes variis fortiter officiis,
Ipsi qui mensas dapibus ponunt oneratas,
Poscentes tandem solvere sero famem.
Sed prius invalidam jussit procedere turbam,
Quam suevit mensa pascere saepe sua,
Ac, propriis ipsa manibus plene saturata,
Se tandem mensa applicat apposita.
Accumbunt pariter Franci per moenia fusi,
Gustantes bacchica munera laetitia.
Interea somnum sidus suadebat Eoum,
137.1088A| Nox vicina nigras et minitat tenebras,
Atque quies epulas subito sequebatur amica,
Serpens per membra, ebrietate data.
Dux pius insomnem coepit transducere noctem,
Intenta Dominum voce precando suum.
Postquam nox scissis discessit victa tenebris,
Lux orta plagam cinxerat aetheream,
110 Venerunt pueri, tironum sorte potiti,
Portantes chari calceolos domini,
Et pulsant aulam, noctis pro tepore clausam,
Orantes, aditum jam fieri patulum,
Sed dux paulisper siluit, somnum quoque finxit,
Post, velut e somno evigilans gravido,
Solvere custodi vectes jubet interiores,
Pandere triclinium militibusque suum.
137.1088B| His introductis, lympham manibus petit albis,
Sed nutu Domini defuit altithroni.
Tunc vir securus, Christi pietate beatus,
Unum de pueris ocius egregiis,
Ut sibi deferret virgam, misit, memoratam,
Quam sero proprium fixit in atriolum.
Qui, cursu rapido, saliendo per herbida rura
Circumfert lubricos atque vagos oculos
Inquirens baculum terrae tempore sepultum,
Et nactum tractis arripuit digitis,
Extraxitque solo, parva remanente caverna,
Post haec conspicuum ut faceret titulum,
Certo quo facto cecidit nubecula parva,
Quae volitans aura ante fuit vacua,
Evomit et tumidas ipso disrupta locello,
137.1088C| Undas praescripti denique fonticuli,
Mansuras scatebrae venas quoque fixit aquosae,
Virgula praefixa quo fuit exigua.
At puer obstupuit, vocemque per aera spargit.
Suadens militibus currere jam citius,
Illis atque novi narravit gaudia signi,
Quae rex militiae annuit angelicae,
Dum subito cuncti, tanto signo tremefacti,
Tollunt mirantes ad superos facies,
Expassisque suis omnes ad sidera palmis,
Laudum carminula concinuere Deo,
Ecce, palatinus pelvem manibus tulit unus,
Implevit lympha quem cito conspicua,
111 Laeto Gangolfum vultu quoque pergit ad almum,
Ut sibimet signum diceret insolitum.
137.1088D| Et, coram tanto subsistens fronte serena
Consule, de rostro haec dedit egregio:
Laetus, ait, merito sumas rarissima dona,
Quae tibi non terra contulit exigua,
Sed Rex ipse poli, summo de vertice coeli,
Per nubis mirum miserat officium.
Hinc nos laetitiam constat nunc carpere magnam,
Sortitus tantam es quia gloriolam.
Illicet e contra fatur dux ore sereno
Reddens responsa talia voce pia:
Non decet his meritis, inquit, sat credere nostris,
Unquam tantilli nil quia commerui,
Restat multiplices Christo sed pangere grates,
Qui praesens famulis semper adest propriis.
137.1089A| Dixerat, et solito tinxit se fonte novello
Lotus, et altithrono haec cecinit Domino:
O semper pietas nostrae spes unica vitae,
O vis divinae maxima gratiolae!
Odis quis potis est dignis opus omnipotentis
Artificis mundi aequiparare Dei
Qui nova praeteritis reddit non dissona signis,
Qui nam per genitum saecla regens proprium.
Haec sunt virtutis propriae miracula, Christe,
Qui quondam populo utpote Judaico
Petram jussisti lactes effundere dulces,
Et sal triste laci dulce satis fieri.
Inde, potestatis non immemor alme Tonantis
Qua rerum trinam jure regis machinam,
Hoc nunc et nostris voluisti credere terris,
137.1089B| Judicium magnae nobile gloriolae,
Quo discant teretem degentes saepe per orbem,
Te semper solum esse, fuisse, Deum.
Hoc quoque nunc Jesu Domino concede precatu,
Abluat ut morbos iste liquor varios,
112 Quo te dulcisonis collaudet vocibus omnis,
Qui se salvatum sentiat et validum
Haec ait, et vocem sequitur salus alma loquentem,
Fitque salubris aqua, laus tibi sit Domino.
Post haec, pervasti volitans cito machina mundi,
Proditrix signi, fama, satis placiti,
Non solum patrios hortatur nempe colonos,
Queis fungi dono contigit aurivago,
Sed quoque languidulos de longinquo peregrinos,
Undique collectos, accelerare citos,
137.1089C| Et nullo pretio medicinae sumere dona
Gustando tantum fonticuli modicum.
Crebrius incultam videas procumbere turbam
Volventem membra littore languidula,
Ut possis variis obsessos credere morbis
Adfore Judaici languidulos populi,
Qui quondam quivis, in porticibus Salomonis
Fusi, piscinae obice Bethsaidae,
Certabant, medico lympham turbante superno,
Primule quis morbos ablueret varios,
Lege quidem tali mira sub sorte potiti,
Ut mox illapsus exueret dedecus,
Pluribus in lucem suspensis aegre sequentem,
Qui pro spe vitae efflagitant avidae,
Ut raptim medicus, supero de cardine lapsus,
137.1089D| Turbaret modicam vel pede piscinulam.
Haud alias isti cupiere, salutis avari,
Tangere vel guttam fonticuli minimam,
Et, gustu primo veteri sanitate recepta,
Pulsabant odis sidera dulcisonis,
Grates pro tanto reddentes munere Christo,
Qui sancti meritis grata dedit miseris.
Laudibus aeque virum tollunt super aethera dignum,
Tanta sui causa quod tenuere bona.
Si vacet, aequales meritis protendere laudes,
Et mores tanti egregios duculi
113 Ante dies noctis peplo velatur olympo,
Quam metam nostra obtineat ratio.
Haec sed linquentes doctis tractanda poetis,
137.1090A| Pingamus coepta nos fragili calamo.
Certe Francorum populus dum risit Eous
Illustris meritis et bonitate ducis,
Blanditur magnis procerum precibus seniorum,
Hic Christi charus, gentis et omne decus,
Quo sibi condignam vellet sociare puellam
Foedere legali, conjugii soliti,
Ne finem caperet, subducta posteritate,
Inclyta regalis prosapies generis.
His tandem monitis Gangolfus, dux venerandus,
Sat tactus, blandis atque patrum monitis,
Igni conspicuam proprio jungebat amicam,
Regalem genere et nitidam facie.
Hanc jussit liquidam semper deducere vitam,
Compositam castis moribus et studiis.
137.1090B| Ei mihi, sed coluber cupidus, versutus, amarus,
Ingenium nuptae illicet indocile.
Scilicet infelix Gangolfi clericus audax
Ardebat propriam plus licito dominam.
Proh dolor! haec, male victa dolo serpentis amaro
Infelix citius aestuat in facinus,
Inhaerens servo, cordisque calore secreto
Legalem dominum respuit ob famulum.
Crimina tunc hostis scalpsit nudare feralis,
Quae caluit proprio structa fuisse dolo,
Impatiensque morae, vacuas jaculabat in auras,
Divulgando suam denique laetitiam.
Cum fuerat vulgo res diffamata dolenda,
Francorum gentis omnibus indigenis,
Pulsu linguarum tenues conflatur ad aures
137.1090C| Sancti Gangolfi, consulis almifici,
Ut capiat latebras, poscens, illapsa per arctas
Verbula, non minimae nuntia moestitiae.
114 Ingemuit tam triste nefas dignissimus beros,
Angoris magno tangitur et jaculo,
Intus in angusto volvit quoque pectoris aula,
Res sibi diversas, triste dolendo, duas;
Primule, vindictam poenali lege parandam,
Pro sceleris tanti crimine terribili;
Post vero, veniam solitae pietatis amandam,
Et dolet ad tempus hinc nimium dubius.
Certe sed meritam solvit tandem pie poenam,
Diffamare scelus nec placet ulterius,
Sollicitus tantum miserae crimen prohibere,
Nec post haec temere viveret in scelere.
137.1090D| Cumque piam curis mentem laxaret in illis,
Contigit atriolo currere se proprio,
Contra fonticuli sibimet prius ostia missi,
Nubis per mirum coelitus officium.
Hic ubi Gangolfus subsisteret ipse beatus,
Conjux lasciva adfuerat subito.
Quam mox pacificis affatur denique verbis,
Talia dictando ore satis gravido:
Parte tuam famam didici persaepe sinistram,
Quod corrupta toro sis male si proprio.
Differo sed vulgo tractare, tui miserando,
Donec forte sciam, te ne fuisse ream.
Nec mando, multam subito concurrere turbam,
Accitam flendo undique concilio,
137.1091A| Ut volvat gnarus subtili sorte senatus,
Causam, terribilis et meritum sceleris.
Sed suadebo manum dextram te tingere tantum,
Praesentis lympha fonticuli gelida;
Et, si non subito damni quid contigit, ergo
Ultra judicio non opus est alio.
Quem tunc, plus justo, confidens corde superbo,
Confortante suam daemone duritiam,
Fundo nudatam committit denique palmam,
Nil sperans damni posse sibi fieri.
115 Inter frigoreas ardens sed comperit undas,
Quid posset nostri dextera celsa Dei.
Scilicet in madidis audax ardebat arenis,
Uritur et flammis acriter aequoreis,
Et, quae pacificis fastidit cedere verbis,
137.1091B| Cogitur aeternae cedere justitiae.
O, semper nostri facilis mutatio Christi,
O, virtus justi judicis aequa Dei!
Nam, quae jactando finxit se triste dolendo,
Exuritur tincti pellicula brachii.
Nec mora, cum palmam retulit, quod forte negavit,
Portavit crudum criminis indicium.
His ita digestis, pavitat mens conscia fraudis,
Ultra nec vitae spes fuerat veniae.
Tantum certa mori, corruptelamque piari,
Lethali poena ocius apposita.
Sed tristis meritam mentis mitigaverat iram,
Princeps Gangolfus, arbiter egregius,
Mandans, ut propria damnandus clericus ergo
Expulsus subito pergeret e patria,
137.1091C| Quo sua finetenus mala defleret scelerosus.
Sed pulsus patria est et datus exsilio,
Et donat miseram veniae, miseratus, honore,
Ultra sed proprio non locat in thalamo.
Post haec, Gangolfi fama crescente beati,
Laudatrix vitae quae fuit almificae,
Vafer deceptor hominum captorque reorum,
Evolvens bilem invidiae veterem,
Fraudibus omnigenis antiquae calliditatis
Tentavit, famam evacuare bonam,
Ne gens, exemplo tali tantoque suasa,
Ante superba sua colla daret domino.
Tempore tunc longo sudavit fraude maligna,
Laedere famosum nec valuit duculum,
In soles quia multo magis vis crevit amoris
137.1091D| Illius magni cordibus in populi,
116 Postremo fraudis miserum circumdedit armis,
Quem, sceleris causa, reppulit e patria,
Sanguinis huncque siti jussit fervere superbi,
Nec scivit proprio parcere jam domino.
Tali suffusus subito cum felle misellus,
In mortem justi aestuat atque pii,
Ac, parili repetens Ganeam feritate malignam,
Illi nudavit omnia quae studuit.
Ocius haec, ejus pravis, heu! subdita votis,
Optavit, citius jam fieri facinus,
Tendit et insidias justo clam nempe nefandas,
Immemor antiquae, vah! penitus veniae,
Qua se de poena solvit jam rite paranda,
137.1092A| Nec patitur vitam morte perire ream.
His ingrata magis socio consensit iniquo,
Servilique lupa uritur igniculo.
Cumque polum tegeret tenebris nox conscia fraudis,
Sensit damnanda tempus inesse lupa,
Quo male Gangolfum possunt exstinguere sanctum,
Haec et perverso nuntiat armigero.
Qui, resecans coxam stricto mucrone sacratam,
Sancti Gangolfi, martyris eximii,
Deseruit patriam, fugiens cum conjuge, claram,
Raptus amore suae indomito dominae.
Sed non legalis finem ut nescivit amoris,
Sic vindicta suam nescit habere moram,
Viscera sed subito profudit coelitus, acta
Pridem laetitia quae fuerant tumida,
137.1092B| Sicque miser, celsa prostratus vindice dextra
Vita mercatam perdiderat Ganeam.
Nam martyr sanctus, furtivo vulnere laesus,
Dum mortis gustum ebiberet rapidum,
Nec non supremis moriens spiraret in horis,
Astabat coetus cominus angelicus,
Voce ciens stabilem corpus deponere testem,
Contextum venis fictile languidulis,
117 Nec non, angelicis blanditum suaviter hymnis,
Mox coeli calles carpere sidereas.
Ocius exspirans animam, martyr, bene lotam
Agni lucenti sanguine purpurei,
Tollitur ex aura, vehiturque per astra serena,
In coeli porta sistitur et Domino.
Hic sibi de Christo fertur mox laurea rara,
137.1092C| Et manibus bravii palmula perpetui,
Lucentique stola cuneis conjungitur albis
Per vulnus laeti quos tenet aula poli.
Funeris interea magni fit pompa parati,
Ornant exsequiae corpus et exanime.
Plangebant cuncti casum tantique patroni,
Ipsius famuli maxime sed miseri,
Eligiturque locus tumulo locuples venerando,
Quem tradunt veteres Nil vocitare patres.
Illic Gangolfi condebant membra beati,
Sacros spargentes cum lacrymis cineres.
Post haec non raro visitabant ossa sacrata,
Quaerentes certum denique praesidium.
Sternuntur sacro procerum quoque corpora busto,
Pro vitae causis instabilis variis.
137.1092D| Ast qui sceptra gerit, prostratus marmore, lambit,
Et libat tumulo oscula marmoreo.
Munere, spe, dictis recogitans, quo martyris almi
Pro meritis Christus sit sibi propitius.
Quid referam turbam templi pro limine jactam,
Quidve loquor vota illius innumera?
Haec certe nullus potis est comprendere sensus,
Nec possunt ullae dicere litterulae.
At contra vero testis prosperrimus ipsis
Largitur talis munera dulcedinis,
Omnis ut absque mora sentit, fore prospera cuncta,
Efflagitant testem pro quibus egregium.
Hic certe laeto caecis visu reparato,
Haurit mox oculis fulmina clara suis,
137.1093A| 118 Atque diu clausae reserantur vocibus aures,
Et gressus plantis redditur invalidis,
Hic quoque de variis morbus depellitur aegris,
Mundatis membris denique languidulis.
Orsis non valeo digne praeclara monere
Munera, quae populus hic metit egregius.
Nec solum chari refoventur amore patroni,
Queis cives tanti contigit esse viri,
Sed pariter terris habitantes forte remotis,
Sentiscunt promptum martyris auxilium.
Hinc se felicem jactat Nil terra per orbem,
Quae molli gremio confovet ossa sacra,
Denique summatim, coepi quia tangere sancti
Gangolfi facta, martyris, egregia,
Restat, ut et tenui repetam sermone misellam,
137.1093B| Illius indignam conjugio, Ganeam,
Quodque dedit signum, merito damnanda barathro,
Invita, propriis conveniens meritis.
Certe, victoris cum jam laetissima testis
Pulsaret celsi sidera fama poli,
Totos et stabilis fines percurreret orbis,
Divulgans tantae gaudia gloriolae,
Gaudens, devotus, quidam currebat homullus,
E busto signis composito variis,
Obvius atque lupae factus, supra memoratae,
Substitit, attonitis aspiciens oculis.
Hanc quoque, pro meritis, dictis affatur amaris,
Conformans ligula talia verba sua:
Omnis infelix flammis credenda meretrix,
Jamne piget fraudis, poenitet aut sceleris,
137.1093C| In sanctum Domini non justa mente parati,
Solo lascivi consilio socii?
Nam, miserando tui, pando medicamina sani
Optima consilii, mox capienda tibi,
137.1094A| Suadens ut sacrum quaeras merendo sepulcrum,
Abstergas fusis et maculas lacrymis,
119 Illic exanimis sancte quia condita testis
Praefulgent signis fragmina non minimis.
Et, licet indignam, spero te posse misellam,
Si defles culpam, consequier veniam.
Pestiferis sed mens vitiis male dedita totis,
Ad vitae rectam rennuit ire viam,
Solaque nunc laetae complectens lubrica vitae,
Non curat patriae gaudia perpetuae
Si haec infelix, commissi criminis auctrix,
Fastidit verbis cedere pacificis,
Se quia credebat causis totam perituris,
Nec spem mansuris gestit habere bonis.
Scilicet, auditis verbis non falsa loquentis,
137.1094B| Intorquens oculos subdola sanguineos,
Exagitat caput indomitum impatienter in illum
Et latrat rostro talia pestifero:
Cur loqueris, frustra simulans miracula tanta
Sedulo Gangolfi pro meritis fieri
Haec quae dicuntur certe non vera probantur,
Non desint signa illius ut tumulo,
Haud alias quam mira mei miracula dorsi
Proferat extrema denique particula.
Dixerat, et verbum sequitur mirabile signum,
Illi particulae conveniens propriae.
Ergo dedit sonitum, turpi modulamine factum,
Profari nostram quale pudet ligulam.
Et post haec verbum quoties formaverat ullum,
Reddidit incultum hunc toties sonitum.
137.1094C| Ut quae legalem respuit retinere pudorem,
Sit risus causa omnibus immodica,
Finitenusque suae portet per tempora vitae
Indicium proprii scilicet opprobrii.