Passio SS. Perpetuae et Felicitatis (Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Passio SS. Perpetuae et Felicitatis
ed. Migne
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 3

AucInc.PaSsPeE 3 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

Si vetera fidei exempla, et Dei gratiam testificantia et aedificationem hominis operantia, propterea in litteris sunt digesta, ut lectione eorum, quasi repensitatione rerum, et Deus honoretur et homo confortetur; cur non et nova documenta aeque utrique causae convenientia et digerantur? vel quia et haec vetera futura quandoque sunt et necessaria posteris, si in praesenti suo tempore minori deputantur auctoritati propter praesumptam venerationem antiquitatis. Sed viderint qui unam virtutem Spiritus unius sancti, pro aetatibus judicent temporum, quum majora reputanda sint novitiora quaeque ut novissimiora, secundum exuberationem gratiae in ultima saeculi spatia decreta. In novissimis enim diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem; et prophetabunt filii filiaeque eorum. Et super servos et ancillas meas de meo Spiritu effundam: et juvenes visiones videbunt, et senes somnia somniabunt (Joel, II, 18, 19; Act., II, 17, 18) Itaque et nos qui sicut prophetias, ita et visiones novas pariter repromissas et agnoscimus et honoramus, ceterasque virtutes Spiritus sancti ad instrumentum Ecclesiae deputamus, cui et missus est idem omnia donativa administrans in omnibus, prout unicuique distribuit Dominus, necessario et digerimus, et ad gloriam Dei lectione celebramus; ut ne qua aut imbecillitas aut desperatio fidei apud veteres tantum aestimet gratiam divinitatis conversatam, sive martyrum, sive in revelationum dignatione: cum semper Deus operetur quae repromisit, non credentibus in testimonium, credentibus in beneficium. Et nos itaque, quod audivimus et contrectavimus annuntiamus et vobis, fratres et filioli, ut et vos qui interfuistis, rememoremini gloriae Domini, et, qui nunc cognoscitis per auditum, communionem habeatis cum sanctis martyribus, et per illos cum Domino Jesu Christo, cui est claritas et honor in saecula saeculorum. Amen.

INCIPIT PASSIO. CAPUT PRIMUM.

ARGUMENTUM.

-- Apprehensis sanctis, S. Perpetua patrem vincit, cum aliis baptizatur, detruditur in tetrum carcerem; sollicita de infante, ex visione sibi facta, scalae in coelum erectae, et ascensus S. Saturi et sui, et buccellae oblatae, intelligit martyrium propediem futurum. I. Apprehensi sunt adolescentes catechumini, Revocatus et Felicitas conserva ejus, Saturninus et Secundulus. Inter quos et Vivia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta, matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechuminum, et filium infantem ad ubera. Erat autem ipsa annorum circiter viginti duorum. Haec ordinem totum martyrii sui jam hinc ipsa narrabit, sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.

II. « Cum adhuc, inquit, cum persecutoribus essemus, et me pater avertere et dejicere pro sua affectione perseveraret: Pater, inquio, vides, verbi gratia, vas hoc jacens, urceolum, sive aliud? » Et « dixit: Video. » Et ego dixi ei: « Numquid alio nomine vocari potest quam quod est? » Et ait: « Non. » « Sic et ego aliud me dicere non possum, nisi quod sum Christiana. » Tunc pater motus in hoc verbo, misit « se in me ut oculos mihi erueret: sed vexavit tantum, et profectus est victus cum argumentis diaboli, Tunc paucis diebus quod caruissem patre, Domino gratias egi, et refrigeravit absentia illius. In ipso spatio paucorum dierum baptizati sumus; mihi autem Spiritus dictavit nihil aliud petendum in aqua, nisi sufferentiam carnis. Post paucos dies recipimur in carcerem, et expavi, quia numquam experta eram tales tenebras. O diem asperum! aestus validos turbarum beneficio concussurae militum: novissime macerabar sollicitudine infantis. Ibi tunc Tertius et Pomponius, benedicti diacones, qui nobis ministrabant, constituerunt praemio ut, paucis horis emissi, in meliorem locum carceris refrigeraremus. Tunc exeuntes de carcere universi sibi vacabant. Ego infantem lactabam jam inedia defectum. Sollicita pro eo adloquebar matrem, et confortabam fratrem, commendabam filium. Tabescebam ideo quod illos tabescere videram mei beneficio. Tales sollicitudines multis diebus passa sum, et usurpavi ut mecum infans in carcere maneret; et statim convalui, et relevata sum a labore et sollicitudine infantis: et factus est mihi carcer subito quasi praetorium, ut ibi mallem esse quam alibi. « III. Tunc dixit mihi frater meus: Domina soror, jam in magna dignitate es; et tanta ut postules visionem, et ostendatur tibi an passio sit, an commeatus. Et ego, quae me sciebam fabulari cum Domino, cujus beneficia tanta experta eram, fidenter repromisi ei dicens: « Crastina die tibi renuntiabo. » Et postulavi, et ostensum est mihi hoc: Video scalam auream mirae magnitudinis pertingentem usque ad coelum et angustam, per quam non nisi singuli ascendere possent: et in lateribus scalae omne genus ferramentorum infixum. Erant ibi gladii, lanceae, hami, machaerae; ut si quis negligenter, aut non sursum adtendens ascenderet, laniaretur et carnes ejus inhaererent ferramentis. Et erat sub ipsa scala draco cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias parabat, et exterrebat ne ascenderent. Ascendit autem Saturus prior, qui postea se propter nos ultro tradiderat, et tunc cum adducti sumus, praesens non fuerat: et pervenit in caput scalae, et convertit se ad me, et dixit mihi: « Perpetua, sustineo te. Sed vide ne te mordeat draco ille. » Et dixi ego: « Non me nocebit in nomine Domini Jesu Christi. » Et de sub ipsa scala quasi timens me, lente elevavit caput: et cum primum gradum calcassem, calcavi illius caput. Et ascendi et vidi spatium horti immensum, et in medio horti sedentem hominem canum, in habitu pastoris, grandem, oves mulgentem; et circumstantes candidati millia multa. Et levavit caput et adspexit me, et dixit mihi: « Bene venisti, tecnon. » Et clamavit me, et de caseo quod mulgebat dedit mihi quasi buccellam, et ego accepi junctis manibus, et manducavi: et universi circumstantes dixerunt, Amen. Et ad sonum vocis experrecta sum, commanducans adhuc dulcis nescio quid. Et retuli statim fratri meo, et intelleximus passionem esse futuram: et coepimus nullam jam spem in saeculo habere.

CAPUT II.

ARGUMENTUM.

-- Perpetua, a patre oppugnata, confortat eum; cum aliis ad tribunal ducta, confitetur se christianam, damnatur cum reliquis ad bestias; orat pro fratre Dinocrate mortuo, quem in visione intelligit a purgatorii poenis affligi et liberari.

« I. Post paucos dies rumor cucurrit ut audiremur. Supervenit autem et de civitate pater meus, consumptus taedio, ascendit ad me ut me dejiceret, dicens: « Miserere, filia, canis meis; miserere patri, si dignus sum a te pater vocari. Si his te manibus ad hunc florem aetatis provexi; si te praeposui omnibus fratribus tuis, ne me dederis in dedecus hominum. Aspice ad fratres tuos, aspice ad matrem tuam et materteram, aspice ad filium tuum qui post te vivere non poterit. Depone animos, ne universos nos extermines. Nemo enim nostrum libere loquetur, si tu aliquid fueris passa. » Haec dicebat pater pro sua pietate basians mihi manus; et se ad pedes meos jactans, et lacrymis non filiam sed dominam me vocabat. Et ego dolebam canos patris mei, quod solus de passione mea gavisurus non esset de toto genere meo; et confortavi eum, dicens: « Hoc fiet in illa catasta quod Deus voluerit. Scito enim nos non in nostra potestate esse constitutos, sed in Dei. » Et recessit a me contristatus.

« II. Alio die cum pranderemus, subito rapti sumus ut audiremur: et pervenimus ad forum. Rumor statim per vicinas fori partes cucurrit, et factus est populus immensus. Ascendimus in catasta. Interrogati caeteri confessi sunt. Ventum est et ad me, et apparuit pater illico cum filio meo, et extraxit me de gradu, et dixit supplicans: « Miserere infanti. » Et Hilarianus procurator, qui tunc, loco proconsulis Minucii Timiniani defuncti, jus gladii acceperat: « Parce, inquit, canis patris tui: parce infantiae pueri. Fac sacrum pro salute imperatorum. » Et ego respondi: « Non facio. » Hilarianus, « Christiana es? » « inquit. Et ego respondi: « Christiani sum. » Et cum staret pater ad me dejiciendam, jussus est ab Hilariano dejici, et virga percussus est. Et doluit mihi casus patris mei, quasi ego fuissem percussa: sic dolui pro senecta ejus misera. Tunc nos universos pronuntiat, et damnat ad bestias: et hilares descendimus ad carcerem. Tunc, quia consueverat a me infans mammas accipere et mecum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum, postulans infantem: sed pater dare noluit: et quomodo Deus voluit, neque ille amplius mammas desideravit; neque mihi fervorem fecerunt, ne sollicitudine infantis et dolore mammarum macerarer.

« III. Post dies paucos, dum universi oramus, subito media oratione profecta est mihi vox, et nominavi Dinocratem: et obstupui quod numquam mihi in mentem venisset nisi tunc, et dolui commemorata casus ejus. Et cognovi me statim dignam esse, et pro eo petere debere. Et coepi pro ipso orationem facere multum, et ingemiscere ad Dominum. Continuo ipsa nocte ostensum est mihi hoc in oromate: video Dinocratem exeuntem de loco tenebroso, ubi et complures erant, aestuantem et sitientem valde, sordido vultu et colore pallido, et vulnus in facie ejus quod cum moreretur habuit. Hic Dinocrates fuerat frater meus carnalis, annorum septem, qui per infirmitatem, facie cancerata, male obiit, ita ut mors ejus odio fuerit omnibus hominibus. Pro hoc ego orationem feceram: et inter me et illum grande erat diadema, ita ut uterque ad invicem accedere non possemus. Erat deinde in ipso loco ubi Dinocrates erat, piscina plena aqua, altiorem marginem habens quam erat statura pueri, et extendebat se Dinocrates quasi bibiturus. Ego dolebam quod et piscina illa aquam habebat, et tamen propter altitudinem marginis bibiturus non esset. Et experrecta sum, et cognovi fratrem meum laborare. Sed confidebam profuturam orationem meam labori ejus, et orabam pro eo omnibus diebus quousque transivimus in carcerem castrensem; munere enim castrensi eramus pugnaturi. Natale tunc Getae Caesaris: et feci pro illo orationem die et nocte gemens et lacrymans ut mihi donaretur.

« IV. Die autem quo in nervo mansimus, ostensum est mihi hoc: Video locum illum quem retro videram tenebrosum, esse lucidum; et Dinocratem mundo corpore, bene vestitum, refrigerantem. Et ubi erat vulnus, video cicatricem; et piscinam illam quam retro videram, summisso margine usque ad umbilicum pueri; et aquam de ea trahebat sine cessatione, et super margine phiala erat, plena aqua; et accessit Dinocrates, et de ea bibere coepit, quae phiala non deficiebat. Et satiatus abscessit de aqua ludere more infantium gaudens: et experrecta sum. Tunc intellexi translatum eum esse de poena.

CAPUT III.

ARGUMENTUM.

-- Perpetua a patre iterum tentatur; visio ejus tertia, in qua abducitur ad luctam contra Aegyptium, proposito praemio; pugnat, vincit et praemium accipit.

« I. Deinde post dies paucos Pudens, miles optio, praepositus carceris, qui nos magni facere coepit intelligens magnam virtutem Dei esse in nobis, multos fratres ad nos admittebat, ut et nos et illi invicem refrigeraremus. Ut autem proximavit dies muneris, intravit ad me pater meus consumptus taedio, et coepit barbam suam evellere, et se in terram mittere et prosternere se in faciem, et improperare annis suis, et dicere tanta verba quae moverent universam creaturam. Ego dolebam pro infelici senecta ejus.

« II. Pridie quam pugnaremus, video in oramate huc venisse Pomponium diaconum ad ostium carceris, et pulsare vehementer. Exivi ad eum, et aperui ei: qui erat vestitus distinctam candidam, habens multiplices calliculas. Et dixit mihi: Perpetua, te exspectamus, veni. » Et tenuit mihi manum, et coepimus ire per aspera loca et flexuosa. Vix tandem pervenimus anhelantes ad amphitheatrum, et induxit me in media arena, et dixit mihi: Noli pavere, heic sum tecum, et collaboro tecum, et abiit. Et adspicio populum ingentem attonitum. Et, quia sciebam me ad bestias datam esse, mirabar quod non mitterentur mihi bestiae. Et exivit quidam contra me Aegyptius, foedus specie, cum adjutoribus suis pugnaturus mecum. Veniunt et ad me adolescentes decori adjutores et favitores mei, et exspoliata sum, et facta sum masculus. Et coeperunt me favitores mei oleo defrigere, quomodo solent in agonem, et illum contra Aegyptium video in afa voluntatem. Et exivit vir quidam mirae magnitudinis, ut etiam excederet fastigium amphitheatri, discinctam habens tunicam et purpuram inter duos clavos per medium pectus, habens et calliculas multiformes ex auro et argento factas, et ferens virgam quasi lanista, et ramum viridem in quo erant mala aurea. Et petiit silentium, et dixit: Hic Aegyptius si hanc vicerit, occidet illam gladio; et si hunc vicerit, accipiet ramum istum. Et recessit. Et accessimus ad invicem, et coepimus mittere pugnos. Ille mihi pedes apprehendere quaerebat: ego autem ille calcibus faciem caedebam, et sublata sum in aere, et coepi eum sic caedere quasi terram conculcans. At ubi vidi moram fieri, junxi manus, ita ut digitos in digitos mitterem. Et apprehendi illi caput, et cecidit in faciem; et calcavi illi caput. Et coepit populus clamare, et favitores mei psallere. Et accessi ad lanistam, et accepi ramum. Et osculatus est me, et dixit mihi: Filia, pax tecum. Et coepi ire cum gloria ad portam Sanavivariam. Et experrecta sum: et intellexi me non ad bestias, sed contra diabolum esse pugnaturam; sed sciebam mihi victoriam imminere. Hoc usque in pridie muneris egi: ipsius autem muneris actum, si quis voluerit, scribat. »

CAPUT IV.

ARGUMENTUM.

-- S. Saturus, in visione sibi facta, et S. Perpetua ab Angelis in lucem magnam portati, vident martyres; ducti ad thronum Dei, osculo excipiuntur, Optatum episcopum et Aspasium presbyterum conciliant. I. Sed et Saturus benedictus hanc visionem suam edidit, quam ipse conscripsit. « Passi, inquit, eramus, et exivimus de carne, et coepimus ferri a quatuor Angelis in orientem, quorum manus nos non tangebant. Ibamus autem non supini sursum versi, sed quasi mollem clivum ascendentes. Et liberati primam jam vidimus lucem immensam; et dixi: Perpetua (erat enim haec in latere meo), hoc est quod nobis Dominus promittebat: percepimus promissionem. Et dum gestamur ab ipsis quatuor Angelis, factum est nobis spatium grande, quod tale fuit quasi viridarium arbores habens rosae, et omne genus floris. Altitudo autem arborum erat in modum cypressi, quarum folia cadebant sine cessatione. Ibi autem in viridario, alii quatuor Angeli fuerunt clariores caeteris, qui ubi viderunt nos, honorem nobis dederunt, et dixerunt caeteris Angelis: Ecce sunt, ecce sunt; cum admiratione. Et expavescentes quatuor illi Angeli qui gestabant nos, deposuerunt nos: et pedibus nostris transivimus stadium via lata. Ibi invenimus Jocundum et Saturninum et Artaxium qui, eamdem persecutionem passi, vivi arserunt; et Quintum, qui et ipse martyr in carcere exierat; et quaerebamus ab illis ubi essent caeteri. Dixerunt autem nobis Angeli: Venite prius, introite, et salutate Dominum.

II. Et venimus prope locum, cujus loci parietes tales erant quasi de luce aedificati; et ante ostium loci illius quatuor Angeli stabant, qui introeuntes vestierunt stolas candidas. Et nos vestiti introivimus, et vidimus lucem immensam, et audivimus vocem unitam dicentium: Agios, agios, agios; sine cessatione. Et vidimus in medio loci illius sedentem quasi hominem canum, niveos habentem capillos et vultu juvenili, cujus pedes non vidimus. Et in dextra et in sinistra seniores viginti quatuor, et post illos caeteri complures stabant. Introivimus cum magna admiratione, et stetimus ante thronum; et quatuor Angeli sublevaverunt nos, et osculati sumus illum, et de manu sua trajecit nobis in facie. Et caeteri seniores dixerunt nobis: Stemus. Et stetimus, et pacem fecimus. Et dixerunt nobis seniores: Ite, et ludite. Et dixi: Perpetua, habes quod vis. Et dixit mihi: Deo gratias, ut, quomodo in carne hilaris fui, hilarior sum et heic modo. III. Et exivimus, et vidimus ante fores Optatum episcopum ad dexteram, et Aspasium presbyterum doctorem ad sinistram, separatos et tristes, et miserunt se ad pedes nobis, et dixerunt nobis: Componite inter nos quia existis, et sic nos reliquistis. Et diximus illis: Non tu es papa noster, et tu presbyter, ut vos ad pedes nostros mittatis? et misimus nos, et complexi illos sumus. Et coepit Perpetua cum illis loqui, et segregavimus eos in viridario sub arbore rosae. Et dum loquimur cum eis, dixerunt illis Angeli: Sinite illos, refrigerent; et si quas habetis inter vos dissensiones, dimittite vobis invicem; et conturbaverunt eos. Et dixerunt Optato: Corrige plebem tuam; quia sic ad te conveniunt quasi de circo redeuntes, et de factionibus certantes. Et sic nobis visum est, quasi vellent claudere portas. Et coepimus illic multos fratres cognoscere, sed et martyres. Universi odore inenarrabili alebamur, qui nos satiabat. Tunc gaudens experrectus sum. » CAPUT V. ARGUMENTUM.-- S. Secundulus in carcere moritur. S. Felicitas gravida, fusis precibus, octavo mense, parit sine dolore. Invictus animus S. Perpetuae et S. Saturi. I. Hae visiones insigniores ipsorum martyrum beatissimorum Saturi et Perpetuae, quas ipsi conscripserunt. Secundulum vero Deus maturiore exitu de saeculo, adhuc in carcere evocavit, non sine gratia, ut bestias lucraretur. Gaudium tamen etsi non anima, certe caro ejus agnovit.

II. Circa Felicitatem vero (nam et illi gratia Domini ejusmodi contigit), cum octo jam mensium suum ventrem haberet (nam praegnans fuerat apprehensa), instante spectaculi die, in magno erat luctu, ne propter ventrem differretur, quia non licet praegnantes poenae repraesentari: et ne inter aliquos postea sceleratos, sanctum et innocentem sanguinem funderet. Sed et commartyres ejus graviter contristabantur, ne tam bonam sociam, quasi comitem, solam in via ejusdem spei relinquerent. Conjuncto itaque unito gemitu, ad Dominum orationem fuderunt ante tertium diem muneris. Statim post orationem dolores eam invaserunt. Et cum, pro naturali difficultate octavi mensis, in partu laborans doleret, ait illi quidam ex ministris Cataractariorum: Quae sic modo doles, quid facies objecta bestiis, quas contempsisti cum sacrificare noluisti? Et illa respondit: « Modo ego patior quod patior, illic autem alius erit in me qui patietur pro me, quia et ego pro illo passura sum. » Ita enixa est puellam, quam sibi quaedam soror in filiam educavit. III. Quoniam ergo permisit, et permittendo voluit Spiritus sanctus ordinem ipsius muneris conscribi, etsi indigni ad supplementum tantae gloriae describendum; tamen, quasi mandatum sanctissimae Perpetuae, immo fidei commissum ejus exsequimur, unum adjicientes documentum de ipsius constantia et animi sublimitate. Cum a tribuno castigatius eo tractarentur, quia ex admonitionibus hominum vanissimorum verebatur ne subtraherentur de carcere incantationibus aliquibus magicis; in faciem respondit Perpetua, et dixit: « Quid utique non permittis refrigerare noxiis nobilissimi Caesaris scilicet, et natali ejusdem pugnaturis? Aut non tua gloria est, si pinguiores illo producamur? » Horruit et erubuit tribunus; et ita jussit illos humanius haberi, ut fratribus ejus et caeteris facultas fieret introeundi et refrigerandi cum eis; jam et ipso optione carceris credente. IV. Pridie quoque, cum illa coena ultima quam liberam vocant, quantum in ipsis erat, non coenam liberam, sed agapen coenarent; eadem constantia ad populum verba ista jactabant, comminantes judicium Domini, contestantes passioni suae felicitatem, irridentes concurrentium curiositatem, dicente Saturo: « Crastinus dies satis vobis non est, quod libenter videtis, quod odistis. Hodie amici, cras inimici. Notate tamen nobis facies nostras diligenter, ut recognoscatis nos in die illo judicii. » Ita omnes inde attoniti discedebant: ex quibus multi crediderunt.

CAPUT VI.

ARGUMENTUM.

-- E carcere in amphitheatrum hilares educuntur, maxime Perpetua et Felicitas; omnes renuunt vestes profanas induere; flagellantur; anhelant ad bestias, objiciuntur; Saturus bis illaesus; dejiciuntur SS. Perpetua et Felicitas; revocantur in portam Sanevivariam. S. Saturus, a leopardo laesus, militem adhortatur; se invicem osculantur; gladio occiduntur. I. Illuxit dies victoriae illorum, et processerunt de carcere in amphitheatrum, quasi in coelum, hilares, vultu decori; si forte, gaudio paventes, non timore. Sequebatur Perpetua placido vultu et pedum incessu, ut matrona Christi Dei dilecta: vigorem oculorum suorum dejiciens ab omnium conspectu. Item Felicitas salvam se peperisse gaudens, ut ad bestias pugnaret, a sanguine, ab obstetrice ad retiarium, lotura post partum baptismo secundo. Et cum delati essent in portam, et cogerentur habitum induere i viri quidem sacerdotum Saturni, feminae vero sacratarum Cereri: generosa illa in finem usque constantia repugnavit. Dicebat enim: « Ideo ad hoc sponte pervenimus; ne libertas nostra obduceretur. Ideo animas nostras addiximus, ne tale aliquid faceremus: hoc vobiscum pacti sumus. » Agnovit injustitia justitiam: concessit tribunus, ut quomodo erant, simpliciter inducerentur. Perpetua psallebat, caput jam Aegyptii calcans. Revocatus, et Saturninus, et Saturus populo spectanti comminabantur de hoc. Ut sub conspectu Hilariani pervenerunt, gestu et nutu coeperunt Hilariano dicere: « Tu nos, inquiunt, te autem Deus judicabit. » Ad hoc populus exasperatus, flagellis eos vexari pro ordine venatorum postulavit. Et utique illi gratulati sunt, quod aliquid et de Dominicis passionibus essent consecuti.

II. Sed qui dixerat: Petite et accipietis (Joan. XVI, 24), petentibus dedit eum exitum quem quisque desideraverat. Nam, si quando inter se de martyrii sui voto sermocinabantur, Saturninus quidem omnibus bestiis velle se objici profitebatur, ut scilicet gloriosiorem gestaret coronam. Itaque in commissione spectaculi, ipse et Revocatus leopardum experti, etiam super pulpitum ab urso vexati sunt. Saturus autem nihil magis quam ursum abominabatur: sed uno morsu leopardi confici se jam praesumebat. Itaque, cum aper subministraretur, venator potius qui illum aprum subministraverat, subfossus ab eadem bestia, post dies muneris obiit. Saturus solummodo tractus est. Et cum ad ursum substrictus esset in ponte, ursus de cavea prodire noluit. Itaque secundo Saturus illaesus revocatur. III. Puellis autem ferocissimam vaccam, ideoque praeter consuetudinem comparatam, diabolus praeparavit: sexui earum etiam de bestia aemulatus. Itaque despoliatae et reticulis indutae producebantur. Horruit populus, alteram respiciens puellam delicatam, alteram a partu recenti stillantibus mammis. Ita revocatae discinguntur. Inducitur prior Perpetua; jactata est, et concidit in lumbos: et ut conspexit tunicam a latere discissam, ad velamentum femorum adduxit, pudoris potius memor, quam doloris. Dehinc requisita, et dispersos capillos infibulavit: non enim decebat martyrem dispersis capillis pati, ne in sua gloria plangere videretur. Ita surrexit; et elisam Felicitatem cum vidisset, accessit, et manum ei tradidit, et sublevavit illam. Et ambae pariter steterunt, et, populi duritia devicta, revocatae sunt in portam Sanavivariam. Illic Perpetua a quodam tunc catechumino, Rustico nomine, qui ei adhaerebat, suscepta, et quasi a somno expergita, adeo in spiritu et in ecstasi fuerat, circumspicere coepit, et stupentibus omnibus ait: « Quando, inquit, producimur ad vaccam illam nescio. » Et cum audisset quod jam evenerat, non prius credidit, nisi quasdam notas vexationis in corpore et habitu suo recognovisset, et illum catechuminum. Exinde accersitum fratrem suum, et illum catechuminum allocuta est eos, dicens: « In fide state, et invicem omnes diligites; et passionibus nostris ne scandalizemini. » IV. Idem Saturus in alia porta militem Pudentem exhortabatur dicens: « Adsum certe, sicut promisi et praedixi; nullam usque adhuc bestiam sensi. Et nunc de toto corde credas. Ecce prodeo illo, et ab uno morsu leopardi consumar. » Et statim in fine spectaculi, leopardo objectus, de uno morsu ejus tanto perfusus est sanguine, ut populus revertenti illi secundi baptismatis testimonium reclamaverit: « Salvum lotum, salvum lotum. » Plane utique salvus erat, qui hoc spectaculo claruerat. Tunc Pudenti militi: « Vale, inquit, et memor esto fidei meae; et haec te non conturbent, sed confirment. » Simulque ansulam de digito ejus petiit, et vulneri suo mersam reddidit ei, haereditatem pignoris relinquens illi, et memoriam sanguinis. Exinde jam exanimis prosternitur cum caeteris ad jugulationem solito loco. Et cum populus illos in medium postularet, ut, gladio penetrante in eorum corpore, oculos suos comites homicidii adjungeret, ultro surrexerunt et se quo volebat populus transtulerunt: ante jam osculati invicem, ut martyrium per solemnia pacis consummarent. Caeteri quidem immobiles et cum silentio ferrum receperunt: multo magis Saturus, qui et prior scalam ascenderat, prior reddidit spiritum; nam et Perpetuam sustinebat. Perpetua autem, ut aliquid doloris gustaret, inter costas puncta exululavit; et errantem dexteram tirunculi gladiatoris ipsa in jugulum suum posuit. Fortasse tanta femina aliter non potuisset occidi, quia ab immundo spiritu timebatur, nisi ipsa voluisset. O fortissimi ac beatissimi martyres! o vere vocati et electi in gloriam Domini nostri Jesu Christi! quam qui magnificat et honorificat et adorat, utique et haec non minus veteribus exempla in aedificationem Ecclesiae legere debet, ut novae quoque virtutes, unum et eumdem semper Spiritum sanctum usque adhuc operari testificentur, et omnipotentem Deum Patrem, et Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, cui est claritas et immensa potestas in saecula saeculorum. Amen.