Jump to content

Pastor Aeternus/Caput II

Unchecked
E Wikisource

 Caput I Caput III 

CAPUT II.

DE PERPETUITATE PRIMATUS BEATI PETRI
IN ROMANIS PONTIFICIBUS


Quod autem in beato apostolo Petro, princeps pastorum et pastor magnus ovium Dominus Christus Iesus in perpetuam salutem ac perenne bonum Ecclesiae instituit, id eodem auctore in Ecclesia, quae fundata super petram ad finem saeculorum usque firma stabit, iugiter durare necesse est. Nulli sane dubium, imo saeculis omnibus notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus, Apostolorum princeps et caput, fideique columna et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro Iesu Christo et Salvatore umani generis ac Redemptore claves regni accepit; qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus, Episcopis Sanctae Romanae Sedis, ab ipso fundatae, eiusque consecratae sanguine, vivit et praesidet et iudicium exercet[1]. Unde quicumque in hac Cathedra Petro succedit, is secundum Christi ipsius institutionem primatum Petri in universam Ecclesiam obtinet. Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit[2]. Hac de causa ad Romanam Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse semper fuit omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos, qui sunt undique fideles, ut in ea Sede, qua venerandae commumonis iura in omnes dimanant, tanquam membra in capite consociata, in unam corporis compagem coalescerent[3].

Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Christi Domini institutione seu iure divino ut beatus Petrus in primatu super universam Ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Romanum Pontificem non esse beati Petri in eodem primatu successorem; anathema sit.

  1. Cf. Ephesini Concilii Act. III.
  2. S. Leo M., serm. III (al. II), cap. 3.
  3. S. Iren. adv. haer., l. III, c. 3, et Conc. Aquilei. a. 381. inter epp. S. Ambros. ep. XI.
 Caput I Caput III