Jump to content

Pastorali animo

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pastorali animo
1906

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS 1906 p. 84

SERMO

PII X PONT. MAX. HABITUS DIE XXI FEBRUARII MDCCCCVI AD ELECTOS EPISCOPOS QUUM INSIGNIA DIGNITATIS IMPONERET

Pastorali animo Nostro, acerba aegritudine iampridem affecto, opportunum sane solatium et quasi incunditatem affert, hodierna die, conspectus vester; ipsis enim vos amantissimis Pauli Apostoli verbis consalutare libet: Fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea (Philipp. IV, I). Gaudium quidem, quia una Nobiscum ad sustinendos apostolici ministerii labores vocati, adiutricem Nobismetipsis operam strenue naviterque, Deo bene iuvante, praestabitis. Corona item; namque doctrinae laude, pietate, ceterisque virtutibus, quibus quisque vestrum praefulget, splendidum Ecclesiae Dei ornamentum affertis. — Ergo sic state in Domino, carissimi, et gaudete. Hoc enim divinae proprium est Providentiae efficere, ut quos ipsa animarum pastores instituat, ii etiam appareant et emergant divinitus confirmati, et tamquam induti ab alto incredibili quadam virtute, quae nullo unquam hominum impetu vel rerum vicissitudine frangi possit aut debilitari. — Verum quidem est, episcopale officium, angelicis humeris formidandum, innumeris sane, quovis tempore, tum laboribus tum curis tum anxietatibus obnoxium esse; in praesenti autem plura extare, quae huius ministerii muneribus augeant gravitatem. Est enim in luce atque in oculis omnium posita, cunctisque explorata et cognita, luctuosa Ecclesiae ac religionis conditio. Magna nimirum tristitiae caussa, tam esse multos, quos errorum pravitates atque in Deum protervia longe abducant agantque praecipites; tam multos, qui ad quamlibet religionis formam se aeque habentes, divinam iam iam exuere fidem videantur; neque ita paucos etiam inter homines catholicos esse, qui nomine quidem religionem retineant, re tamen debitisque officiis nequaquam colant. — Multo autem gravius angit et vexat animum calamitosa maiorum pernicies, inde potissimum orta, quod passim in temperatione civitatum non solum ullo iam loco censetur Ecclesia, sed virtuti eius, multis modis saluberrimae, dedita opera, repugnatur: qua in re apparet magna quidem et iusta vindicis Dei animadversio, qui recedentes a se nationes miserrima mentium caecitate sinit hebescere.

Quapropter, si tot tantisque prementibus malis, apostolici ministerii onus modo vobis imponere per Christi Iesu verba compellimur : Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum (Matth. X, 16); ea vos semper memineritis vehementer hortamur, quae hoc ipso loco idem Christus Apostolos suos edocuit. Estis oves; sed quum ovium propria sit lenitas, videte quibus velut armis in ipso Religionis vestraeque dignitatis osores constanter uti debeatis, videlicet benignitate, caritate, patientia. Estote, subdidit Ille, simplices sicut columbae. Verum eiusmodi simplicitas, uti perspicuum est, calliditates omnes, simulationes ac dolos, quae Ecclesiae hostibus communia sunt, nimisque apta ad nocendum auxilia, prorsus excludit. Nec tamen Magister optimus id reticuit: Estote prudentes, sicut serpentes; nempe in omnibus assidue vigilantes; versutas adversariorum artes caute metuentes; providentes sedulo ne ulla causa speciesve ad calumniam vel offensionem ex actibus vestris arripi queat; iustitiam denique, fidem et innocentiam, non modo cum bonorum iactura, sed et cum vitae ipsius despectu tuentes magnanimi.

Summopere autem oportet, ut Ecclesiae pastores solliciti sint eum inter se omni studio omnique ope servare animorum consensum, cuius vi nullus seorsim velle possit quod universim omnes felici quadam necessitate non velint. Neminem enim latet, eiusmodi animorum voluntatumque consensionem maximum veluti praesidium ac vere robur nostrum efficere, ex eaque, uberi copia, quae maxime necessaria sunt ad ministerii nostri munia perficienda, adiumenta manare. — Christus enim ita Ecclesiam constituit, ut ex unitate ipsa, qua invicem membra connectuntur, usquequaque fortis evaderet; ideoque in Scripturis sanctis Ecclesia exercitui comparatur ad bellum instructo, et terribilis commendatur ut acies ordinata castrorum quum ex adverso, teste Augustino, triumphus daemonum est dissensio christianorum; luculenteque ex oraculo Christi: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur (Luc. XI, 17). Et reapse, quum acerrimi Ecclesiae fideique hostes in id potissimum animum intendant, ut mira haec unitas dissolvatur, nihil est quod infectum deserant ad oves a pastoribus disiungendas; atque eo nequitiae procedunt, ut ipsos inter pastores dissidia optent exurgere.

Haec itaque vobis ante omnia cordi sit, tam excellentium bonorum effectrix, unitas. Stemus simul, auspice summo Pastorum Principe, ut invalescentes quotidie Crucis inimicos felicius concordi oppugnatione profligemus, et sacrosanctum Fidei depositum, facto velut agmine, quaquaversus circumvallemus. — Neque dubitamus, quin inclita Gallorum gens, communium rerum misere nutantium cogitatione permota, Ecclesiae pastoribus ex animo adhaerescens, iisque, ut par est, obtemperans, id pro viribus actura sit, ut nempe patribus illis maioribusque suis, generosis Ecclesiae catholicae filiis, sese plane dignam exhibeat.

Quod si in trepidis afflictisque christiani nominis rebus unicum aerumnarum ac sollicitudinum perfugium in Omnipotenti Deo quaerendum, ut laboranti Ecclesiae suae praesens opituletur, eique depugnandi virtutem et triumphandi potestatem impertiat; hoc superest, ut Dei ipsius opem certatim omnes imploremus, precatoresque ad Eum adhibeamus gloriosissimam Virginem Mariam, caelitesque Galliae Patronos.— Communibus ipse votis benignus annuat; ipse optatissimo tranquillae libertatis munere Ecclesiam soletur; ipse cunctis Galliae catholicis, quos paterna caritate complectimur, veram ex fide solidamque pacem et prosperitatem restituat.

  • AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 84-87.