Pastoralis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
PASTORALIS VIGILANTIAE
1891

EPISTOLA

PASTORALIS VIGILANTIAE*

SSmi D. N. Papae Leonis XIII

ad Archiepiscopos et Episcopos Regni Lusitani, qui excitantur ad habendos
quotannis peculiares Episcoporum conventus, praeter congressiones,
quibus etiam laici fideles intersunt, per quos mirabili modo consulitur bono fidei,
quae apud plures in discrimine vocatur.


Pastoralis vigilantiae, qua ad tuendam fovendamque religionem vires intenditis, novum ac praeclarum Nobis argumentum praebuit conventus illustris Bracarae Augustae nuper actus, quem feliciter absolutum renunciavit Nobis gratissima epistola ab iis ex Vobis data, qui in eo consessu adfuere. Equidem in ea perlegenda delectati sumus tum zelo et sedulitate Pastoris civitatis quae congredientes excepit, quippe qui rei gerendae praecipuus auctor fuit coetuique sic praefuit ut optatos haberet exitus, tum studiis et pietate Antistitum qui sese eidem adiunxere socios, vel graves misere viros, vice sua perfuncturos in ea congressione, tum denique frequentia ingenti lectissimorum hominum e clero populoque fideli, doctrina, virtute et auctoritate praestantium. - Eo gratior autem conventus iste Nobis accidit quod mira fuerit animorum consensio in iis decernendis quae conferrent summopere ad Ecclesiae amplitudinem et rei catholicae profectum. Neque reticere volumus, inter alia quae opportune scita sunt suffragiis concordibus pro temporis locique ratione, non mediocre Nobis attulisse solatium ea capita quae devotam prorsus huic Apostolicae Sedi declarabant voluntatem coëuntium et studium, quo flagrant, ut debitus illi pro dignitate habeatur honor, neve quid de maiestate et iuribus eius minuatur.

Bona profecto Nobis spes inest fore ut ea quae conscita in eo coetu et constituta sunt, quum naviter constanterque peracta fuerint, largam effundant salutarium fructuum ubertatem: ac facere non possumus quin memoremus amplam adhuc prostare segetem quae operam poscit et industriam vestram. Ob eam rem, etsi non ita pridem datis litteris Vos alloquuti sumus de statu rei catholicae eiusque necessitatibus in Lusitano regno, deque ratione ineunda, ut iis commode prospiciatur, placet tamen iisdem litteris nonnulla adiicere, quae pretium esse ducimus communicare Vobiscum, ne, quum ultro oblata Vobis sit scribendi occasio, videamur segniter officio Nostro defuisse.

Haud Vos praeterit, dilecti filii Nostri, Venerabiles Fratres, quod Bracarensi coetui optime compertum fuit, eo deventum esse, ut fides ipsa apud plures in discrimine vocetur, adeoque cavendum pro viribus sit ne ignorantia vel socordia ex animis excidat aut elanguescat, sed curandum ut haereat alte defixa cordibus et in bonis operibus cultuque virtutum laetam gignat copiam et dulcedinem frugum optimarum. Certandum est adversus conatus hostium veritatis ne latius serpat mala labes quae ex eorum exemplis, pravisque doctrinis passim effusis promanat. Multa sunt consananda vulnera, quae istorum labor improbus et calamitas temporum gregibus intulit curationi vestrae commissis, multa sunt excitanda quae iacent, multae adhuc animas fidelium premunt necessitudines, quas, si penitus tolli nequeunt, leniri saltem oportet.

Haec, quae, uti diximus, curas flagitant et industriam vestram, plenius et commodius effici poterunt si arctior in dies inter sacrorum Antistites concordia fiat, eorumque sit opera coniunctior in necessitatibus cleri et fidelium explorandis, in conferendis consiliis ac decernendis iis, quae communiter visa fuerint expedire cum singularum dioecesium rationibus, tum iis quae latius patent et altius eminent, quippe quibus gentis universae prosperitas et salus continetur. Arctioris huius consociationis inter sacrorum Antistites opportunitas minime latuit eorum prudentium qui Bracaram Augustam convenere: quare probatissima Nobis ea scita fuerunt illustris coetus, quae ad hanc coniunctionem fovendam spectabant, per quam fidelis populus ampliora expectat eaque diuturna benefacta a praesulibus suis, quibus ducibus et rectoribus utitur.

Atqui ad summam hanc denique duraturam coniunctionem efficiendam nihil praestabiles est more et instituto in aliis regionibus iam recepto, ut praeter congressiones quibus etiam laici fideles intersunt, cuiusmodi coetus Bracarensis fuit, agantur quotannis peculiares Episcoporum conventus, quem morem penes vos etiam induci et Vobis in votis esse novimus et Ipsi magnopere optamus, quum bona eius ope religioni parta, multiplici et constanti eluceant experientiae testimonio. Sane ex huiusmodi conventuum frequentia primum ea sequitur, quam diximus, summa consensio et consociatio virium, quae una magnis inceptis faustos dare potest exitus, tum coëuntium Antistitum magis magisque incenduntur ad agendum animi, confirmatur fiducia, collustrantur mentes collatis consiliis et invicem sapientiae luminibus communicatis. Ad haec per hosce coetus sternitur via quodammodo cum ad dioecesanas et provinciales habendas Synodus, tum ad cogendum nationale concilium, cuius celebrationem Vobis in optatis esse magnopere gaudemus, eam namque diuturna experientia utilitatis e similibus praegressis captae vehementer suadet, et sacrorum canonum praescripta maiorem in modum commendant. Porro ex annuis, quos diximus, Antistitum conventibus illud etiam optimum sequitur, ut laici fideles novis veluti stimulis admotis alacrius gradientes ea quam iniere via pergant et ipsi conventus agere, consilia conferre, iunctisque viribus conniti ad communem tuendam religionis causam, ac dicto audientes Pastoribus suis ea studiose peragere quae ab ipsis docentibus et cohortantibus exceperint. Neque vero congredientibus Vobis in coetibus annuis negotiorum copia defutura est, quibus vos oporteat, studium operamque navare. Nam praeter peculiaria negotia quae forte in singulis dioecesibus inciderint, quaeque rectius expediri potuerint adhibitis communis experientiae luminibus, amplam praebebit segetem prudentiae et consultationi vestrae deliberatio et constitutio eorum quae maxime profutura sint ad incendenda sacerdotum studia, qui modo operantur in vinea Domini, atque ad alumnos excolendos quos enitere aliquando oportebit in Domo Dei, solidae scientiae lumine, germani spiritus ecclesiastici laude, omni demum sacerdotalium virtutum ornatu. Item paternam vigilantiam vestram exercebit diligens inquisitio eorum quae plurimum conferant, ut fidei rudimentis populus recte imbuatur, eiusque corrigantur mores, ut scripta vulgentur quae sanam doctrinam serant, et virtutum germina foveant, ut opera instituantur quae benefacta caritatis effundant, et quae iam condita sunt novis floreant incrementis. Gravissimum denique argumentum deliberantibus Vobis datura erit opportunitas constituendi recipiendique in Lusitano Regno religiosas sodalitates, cuius rei periucunde vidimus summam fuisse curam omnibus qui Bracarae Augustae congressi sunt. Scilicet haec sodalitia non modo auxiliares quasi copias suggerent clero qui in dioecesibus vestris sacram Christi militiam colit, sed etiam, quod plurimi est, sufficere poterunt Apostolicos viros qui sacrarum missionum obeant ministerium in regionibus transmarinis Lusitanae ditioni subiectis. Huius autem perfunctio muneris cum ad amplificandum Christi regnum in terris erit profutura, tum ad Lusitani nominis ornamentum et decus. Sane perennem adepti sunt gloriam Principes et maiores vestri quum, amplis quae latuerunt regionibus detectis, evangelicae doctrinae lumen una cum politiori humanitatis cultu, favente ac iuvante Apostolica Sede, iis attulere. Verum ut praeclaris hisce inceptis sua constet natura et vis, neque ea a pristina gloria et stabilitate decidant, nitantur oportet constanti praesidio et virtute praestantium virorum, qui divino spiritu oppleti et contra adversos acatholicorum conatus obnitentes, studium omne suum et operam conferant ne omnino intercidant, sed novo indito vigore reviviscant ea bona quae in eas oras e Lusitana regione fluxerunt. Horumce virorum erit contendere ut qui iam crediderunt in Deum confirmentur in fide: hanc qui firmiter tenent, prae se ferant etiam honestate morum, religionis cultu, summa in servandis officiis diligentia, demum ut qui iacent adhuc in tenebris sese ad cognitionem veri Dei et ad evangelii lucem accipiendam convertant.

Iamvero plures huiusmodi viros sanctos flagrantes zelo large praebere poterunt religiosae sodalitates, quarum alumni, prudentium virorum iudicio, cui aetatum omnium suffragatur experientia, non minus feliciter quam laboriose perfungi consueverunt hoc ministerio salutis. Hos enim cum societatum quibus addicti sunt ratio et disciplina, tum sua cuiusque virtus constanti exercitatione exculta tanto pares operi prae ceteris solet efficere.

Nobis profecto persuasum est fore ut Lusitanum Gubernium prona excipiens aure consilia vestra eaque bona plurimi faciens quae ceteris antecellunt, ultro amoliatur óbices omnes qui religiosarum sodalitatum libertatem intercipiunt, ac potestate sua faveat studiis vestris quae eo spectant ut pleno robore vigeat lateque floreat cum avita gloria catholica religio in Lusitania locisque omnibus ditioni eiusdem adiectis.

Hanc autem persuasionem eo facilius induimus quod iam neminem latet, prout et Vobis compertum est, quaenam Nostra sint hac super re consilia et vota. Haec scilicet, dum ad religionis bonum feruntur, intendunt pariter solidam Lusitanae gentis prosperitatem. Hoc enim munus, hae partes Ecclesiae a divino Conditore datae sunt ut in communi hominum societate vinculum pacis sit et salutis praesidium. Quare nihil detrahit Ecclesia de potestate eorum qui civitatibus cum imperio praesunt, illam imo tuetur ac roborat, dum legibus ab ea manantibus sanctionem religionis addit, debitam magistratibus observantiam inter officia a Deo imposita recenset, commonet cives ut a seditione et quavis rei publicae perturbatione abstineant, docet omnes virtutem colere et munia sedulo obire quae cuiusque statui et conditioni cohaerent Est itaque Ecclesia morum magisterium optimum, cuius salutaris disciplina cives praestat probos, honestos, pios in patriam, fideles principibus iisque addictissimus, tales demum qui publici civitatum ordinis stabile firmamentum constituant, iisque vires praebeant invictas ad ardua quaeque et praeclara aggredienda facinora. Eapropter rei publicae salubriter utiliterque consulitur quum Ecclesiae sinitur ea uti agendi libertate quam iure vindicat, eique amice via sternitur ut late explicare beneficas vires suas, et omnem quo praedita est instructum in commune bonum valeat adhibere.

Quae quidem sententia licet ad gentes omnes pertineat, aptissime tamen cadit in Lusitanum populum, penes quem catholicae religionis pars tanta fuit iampridem in fmgendis hominum moribus et ingenio, in fovendis scientiarum, litterarum et artium studiis, in inflammandis animis ad egregia quaeque domi militiaeque gerenda, ita ut videatur quasi parens et altrix divinitus data ad pariendum fovendumque quidquid in ea gente enituit humanitatis, dignitatis et gloriae.

Fusius hac de re vobiscum egimus in memoratis litteris encyclicis quas dudum ad Vos dedimus; hoc unum modo praestat recolere, religionis vim et virtutem nullum pati interitum, quia ea quae tradit principia doctrinae, Deo auctore, nullis temporum locorum ve finibus coërcentur, quippe ad salutem et solatium pertinent populorum omnium. Quare ea beneficia maxima, et valida praesidia quae alias attulit praenobili genti vestrae potis est adhuc praestare ad eius salutem, prosperitatem et decus. Hoc praesertim tam iniquo tempore, quo tanta est animorum infirmitas vel perturbatio ut oppugnentur audacter, nedum in incertum revocentur, summa principia quibus humanae societatis ordo et tranquillitas continetur, nemo est quin intelligat quam necesse sit religionis uti praesidio et sanctis quae ab ea traduntur praeceptis ac documentis.

Convenit enimvero inter cordatos omnes honestosque viros nullum certius esse aptiusque remedium adversus mala, quibus nostra premitur aetas et pericula quae impendent, quam doctrinam catholicam, si integra excipiatur et incorrupta, eumque teneant homines vitae cursum, qui ad normam eius exigatur.

Quamobrem non ambigimus, Dilecti Filii Nostri, Venerabiles Fratres, quin eo quo praestatis pastorali zelo, animi vi et constantia manum admovere properetis operi quod Vobis commendavimus. Ita Vobis agentibus erit summae laudi iustaeque gratulationi quod optime mereri potueritis de religione, cui studetis summopere, ac de patria et gente vestra, qui vehementer optatis, non minus quam cupimus Ipsi, ut constet immota tranquillitas et cuncta ex sententia procedant.

Deum interea adprecantes, ut Vos suis muneribus cumulet et vestra propitius incepta secundet, Apostolicam benedictionem, paternae caritatis testem Vobis, Clero et fidelibus vigilantiae vestrae concreditis, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXV Iunii anno MDCCCLXXXXI. Pontificatus Nostri decimo quarto.


LEO PP. XIII

  • A.S.S., vol. XXIV (1891-1892), pp. 65-70.