Jump to content

Paternae charitati

Checked
E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Paternae charitati
Die 27 Maii 1786
editio: incognita
fons: incognitus
Venerabili Fratri VICTORIO MARIÆ

archiepiscopo taurinensi.

PIUS PP. VI.

VEnerabilis Frater, salutem, et Apostolicam Benedictionem. Paternæ charitati, qua Christifideles omnes in Domino complectimur, illud maxime consentaneum videtur, ut eorumdem temporalium etiam commodorum rationem habeamus, quibus præsertim illi ad spiritualia consectanda fieri propensiores, alacrioresque possint; utraque enim ita componi, et constitui debent, ut altera obesse alteris nequeant, sed mutua inter se temperatione, quoad fieri potest, maxime provebantur. Quapropter etsi præcipue ad Divinum cultum, animarumque salutem nostra Apostolici ministerii sollicitudo conversa sit, tamen interdum ex minime neglecta temporalium rerum opportunitate non solum impedimenta, si quæ sint, averti, sed et multo potiora ad eum finem adjumenta comparari posse cognoscimus. His inducti rationibus facile ad obsequendum votis carissimi in Christo Filii Nostri VICTORII AMEDEI Sardiniæ Regis Illustris inclinamur, qui pro ea, qua est in Deum pietate, ac in subjectos sibi Populos studio enixe a Nobis flagitat, ut non solum Tuam Diœcesim omnem per Apostolicum Indultum eximamus a præcepto celebrandorum aliquot per annum Festorum, quo iis diebus Christifideles suarum artium exercitationibus, servilibusque operibus omnino vacare possint, sed in ceteras etiam Diœceses, qui in sua citra montes Ditione sunt, idem pariter extendamus Indultum, cum paribus omnes causis ad id a Nobis obtinendum urgeantur. Eæ vero Diœceses præter tuam sunt Albensis, Alexandrina, Aquensis, Astensis, Bugellensis, Bobiensis, Casalensis, Fossanensis, Eporediensis, Montis Regalis, Novariensis, Pinaroliensis, Salutiarum, Secusiensis, Tortonensis, Vercellensis, Viglebanensis, et Niciensis, tum et Abbatiales Diœceses, S. Michaelis de Clusa, S. Benigni de Fructuaria, aliæque, quæ nullius nuncupantur, nec non et partes, quaæ eidem Regi subjiciuntur, exterarum Diœcesium, Mediolanensis nempe, Genuensis, Papiensis, Placentinæ, Savonensis, Vintimiliensis, Albinganensis, et Naulensis. Nos eorum Populorum conscientiæ consulendum esse judicantes per hasce Nostras in forma Brevis Litteras cum Venerabilibus Fratribus supra memoratarum Diœcesium Episcopis a Te communicandas, una Tibi, atque illis committimus, et mandamus, ut in sua quisque Diœcesi (exteri vero Episcopi in ea, quam diximus, Diœcesis suæ parte) hanc novam de Festis diebus legem, in quam maturo consilio, ac expensis omnibus descendimus, auctoritate Nostra Apostolica denuncietis, atque edicatis. Retineantur nempe, ac celebrentur Festivi dies Resurrectionis cum sequenti, et Pentecostes item cum sequenti, aliique per annum dies Dominici, nec non Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi, Circumcisionis, Epiphaniæ, Ascensionis, et Corporis Christi, tum quinque dicati B. Mariæ Virgini, scilicet Purificationis, Annunciationis, Assumptionis, Nativitatis, et Conceptionis; præterea retineantur Festa SS. Apostolorum Petri, et Pauli, Omnium Sanctorum, S. Stephani Protomartyris, et unius tantum Patroni, ejus scilicet pro universa quavis Diœcesi, qui principalior est Patronus Civitatis, in qua Sedes est Episcopalis. Quovero ad S. Mauritium Principaliorem totius Ditionis Patronum pertinet, cum ejusdem Festus dies in id incidat tempus, in quo plurima præstari debent in agris opera, ne amplius ab eo die celebrando Agricolæ per dispensationem eximantur, ejusdem S. Patroni Festum imposterum quotannis sanctificandum per hasce Nostras transferimus in decimum quintum Januarii diem, qui dies est Translationis in istam Regiam Urbem Reliquiarum ejusdem Sancti Martyris anno MDXCI peractæ. His igitur omnibus Festis diebus pro veteri Ecclesiæ Catholicæ instituto Christifideles Sacris adesse, a servilibus operibus se abstinere, et jejunium in eorumdem vigiliis, quibus adnexum sit, observare debeant, et teneantur. In reliquis vero Festis non solum laboriosas artium exercitationes, et servilia opera permittimus, et indulgemus, sed insuper eosdem Christifideles a quacumque vigiliæ, seu jejunii diebus præcedentibus, dummodo aliunde vel ratione Quadragesimæ, vel ratione Quatuor Temporum non præcipiatur, et audiendi Missam in prædictis festis obligatione absolvimus, et liberamus. Sed quoniam dum Populorum conscientiæ consulimus, et eorum, qui in sudore vultus sui panem comedunt, indigentiæ providemus, Sanctorum venerationem, et salutarem Christifidelium pœnitentiam minuere non intendimus; ideo Sanctorum, ac solemnitatum Officia, et Missas tam in iisdem abrogatis Festis, quam in eorum vigiliis retireri, et sicut prius in quacumque Ecclesia celebrari mandamus, Sacrum vero jejunium, quod in prædictis vigiliis habebatur, ad quartas, et sextas ferias Adventus transferendum, ibidemque servandum edicimus, et constituimus. Ut autem non solum Clerici, et divites homines sæculares, qui etiam diebus non festivis Sacrosancto Missæ Sacrificio, ac Divinis Officiis, quod vehementer cupimus, adesse possunt, sed etiam ii, qui rusticis detenti laboribus, Ecclesias diebus tantum Festis adeunt, Sanctorum Apostolorum, ac Martyrum, quorum solemnitates superius abrogavimus, memoriam servent, ac venerentur, volumus, ac præcipimus, ut die xxix Junii ultra præcipuam Ss. Petri, et Pauli solemnitatem, etiam aliorum Apostolorum, et die xxvi Decembris ultra præcipuum S. Stephani festum, etiam aliorum SS. Martyrum memoria celebretur. Quare die xxix Junii in Calendariis Ecclesiasticis ita Festum describendum erit = SS. Petri, et Pauli, et Commemoratio omnium Apostolorum = ac tam in Officio, quam in Missa addetur = Commemoratio de Communi Apostolorum = die vero xxvi Decembris ita notetur Festum = S. Stephani Protomartyris, et commemoratio omnium SS. Martyrum = ac tam in Officio, quam in Missa addenda erit = Commemoratio de communi plurimorum Martyrum = Hæc Nos, Venerabilis Frater, non minus spiritualem, quam temporalem istorum Populorum utilitatem intuentes sancienda esse judicavimus, in quo plurimum sollicitudini, ac Pastorali vigilantiæ tuæ, et aliorum Venerabilium Fratrum confidimus, qui illud profecto sedulitate, studioque vestro efficietis, ne quid in divino cultu detractum videri possit. Sed quo minor Festorum dierum factus est numerus, eo major sit in populorum animis, pietatis fervor, ac devotio. Proinde vehementer cupimus, ac in Domino Fraternitates vestras hortamur, ut Populos vobis commissos diligenter edocendos curetis quæ ad justam, legitimamque dierum Festorum celebrationem pertinent, et quo ardore, quaque humilitate spiritus adstare SS. Altaris Sacrificio, quo studio, qua frequentia Divinis Officiis, sacris Concionibus, et Christianæ doctrinæ institutionibus interesse debeant, et ne per eos dies Christifidelium corda graventur crapula, et ebrietate, et sæcularibus cogitationibus quam diligentissima danda est opera, ut profana quæque, lubrica, et minus religiosa a publicis locis amoveantur, contra vero in conspectu illa sint, abundeque suppetant, quæ ad fovendam devotionem, pietatemque plurimum prodesse possint. Quæ quidem cuncta a Pastorali omnium sedulitate Nobis maxime pollicentes in Pontificiæ Caritatis pignus Apostolicam Benedictionem Tibi cum eisdem Episcopis a Te pariter nostris verbis communicandam peramanter impertimur.