BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE ENCYCLICAE
PATERNO IAM DIU*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
- PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
- ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
- PACEM ET COMMUNIONEM
- CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
- DE STIPE COLLIGENDA
- PRO PUERIS EUROPAE MEDIAE
FAME LABORANTIBUS.
- VENERABILES FRATRES SALUTEM
- ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Paterno iam diu animo ominabamur atque sperabamus fore, ut, restincto tandem immani bello suscitatoque christianae caritatis spiritu, qual fame et inedia, Europae praesertim mediae, regiones conficiebantur, illae ad meliorem condicionem, concordi bonorum omnium opera et conatu, paulatim adducerentur. Ai vero exspectationem Nostram eventus non omnem explevit; undique enim affertur, frequentissimos eos populos, quos diximus, tanta ciborum vestiumque laborare adhuc inopia, quantam mente effingere vix liceat. Miserrime perditur interea ac profligatur debiliorum corporum valetudo, atque in primis puerorum; quorum calamitate eo vehementius afficimur, quod ipsi non modo ignari insontesque sunt internecivi certaminis, quo terrarum orbem paene totum cruentari vidimus, sed futuri praeterea sunt novarum auctores stirpium quae nativam referent germinis infirmitatem.
Sed tamen ex hisce angoribus ac molestiis recreati aliquanto sumus cum nuntiatum Nobis est, homines recte animatos in societates coivisse, eo consilio, ut pueros conservarent. Egregium sane propositum, venerabiles Fratres, ut par erat, probare atque auctoritate Nostra fulcire non dubitavimus; congruebat enim cum praecipuis benignitatis officiis illi debitis aetatulae quae et Christo Redemptori carissima est et minus habet ad tolerandum et resistendum facultatis. Ceterum, in simili caussa id ipsum antea egerainus; meministis enim, Nos, haud ita pridem, pueris Belgarum, fame et egestate paene enectis, quantum in Nobis erat, opitulatos esse, eosque catholicorum caritati publice commendasse. Quorum quidem communi largitati magnam partem debetur,. si tot innocentium parvulorum necessitatibus consulere et incolumitatem vitamque ipsam tueri licuit: cum enim Archiepiscopos et Episcopos Foederatarum Americae Civitatum ad tam praeclarum opus hortati essemus, continuo optatis Nostris generosus respondit plurimorum consensus. Prosperum rei successum hodie commemoramus, non tam ut laudibus ornemus homines in fastis christianae caritatis merito inscribendos, quain ut Episcopi orbis terrarum universi, voce et auctóritate Nostra impulsi, Nostrum hac in re consilium, quantum apud suos grafia valent, exsequi nitantur atque contendant.
Adventante igitur D. N. Iesu Christi Natali die, ad miserrimos pueros Europae potissimum mediae, quos premit acrius earum indigentia rerum quae ad vitam necessariae sunt, sponte provolat cogitatio Nostra; tenerrimamque sobolem eo maiore coinplectimur sollicitudine, quo expressius refert Nobis divini Infantis imaginem, propter hominum amorem in Bethlemitico specu hiemalia frigora rerumque omnium inopiam perferentis. Hac quidem occasione nulla profecto opportunior, ut Christifidelium caritatem et miserationem, atque adeo humanitatem omnium qui de salute humani generis non desperent, pro insontibus pueris imploremus.
Itaque mandamus, venerabiles Fratres, ut, ad propositum, de quo locuti sumus, assequendum, in vestra cuiusque dioecesi, publicis supplicationibus in diem octavum ac vicesimum proximi mensis Decembris indictis, quo die sollemnia Ss. Innocentium aguntur, stipem fidelium colligendam curetis. Atque ut in hoc nobilissimo beneficentiae certamine utilitati tot puerorum aptius prospiciatur, praeter stipem, cibaria quoque et medicamenta et vestes et textilia corroganda videntur, quibus rebus populi earum regionum, prae ceteris adiumentis, indigent. Oblata vero eiusmodi dona quo demum pacto aeque dividantur et ad destinatum locum pervehantur, dicere vix attinet; id enim negotii vel iis societatibus committi poterit, quas ad rem constitutas esse significavimus, vel qua alia cuique libeat ratione expediri.
Iam quibus hortationibus, ex officio universalis paternitatis Nobis divinitus credito, usi sumus, eas, quamquam ad catholicos potissimum pertinent, confidimus tamen, omnes, qui humanitatis sensus habeant, esse benigne excepturos. Ut autem exemplo reliquis praeeamus, etsi undique gentium et continenter a Nobis plurimum opis auxiliique postulatur, in puerorum eorundem levamen, pro facultatibus Nostris, centum millia libellarum italicarum conferre statuimus.
In auspicium interea secundi exitus, inque testimonium paternae, benevolentiae Nostrae, vobis, venerabiles Fratres, et universo clero populoque vestro apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud sanctum Petrum, die XXIV mensis Novembris anno MCMXIX, Pontificatus Nostri sexto.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. XI (1919), n. 13, pp. 437-439.