Felix! non dubiam qui retinet spem positam Deo,
Nec diffidit ei suppetias pollicito, ferox
Opressum simulac turba globo cinxerit hostium,
Solantique graves laetitia saepe molestias;
Quam recti toties innocuo conscia mens parit,
Virtuti quoties squalor adest, & Vitio decus.
Promissis alacer gens hominum, non opera, gerit
Quovis Niliaco mobilius pectus arundine.
Huic si credideris, saepe fidem flebis inanibus
Elusam filiquis frugis inops; nec Procerum magis
Ipsorum trepidis profuerit cura clientibus.
Tot vanas igitur projiciens sollocitudines,
Mandatis, tibi dum vis animi est, fungere partibus,
Personamque proba mente tuam siste fideliter,
Et commite Deo posthabitis cetera plausibus.
Nec laudes Ratio, nec populi sibila concitat.
At qui decipiunt justitiae tramite devii,
Mutatis vicibus conspicient se quoque decipi.
Hic est orbis in hoc Orbe frequens, haec series Mali.
Tu spem fige Deo. Spes animi tessera candidi est.
Patrociniis humanis parum fidendum esse
Appearance
Patrociniis humanis parum fidendum esse
Saeculo XVIII
editio: incognita
fons: incognitus
fons: incognitus