Patrologia Latina

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

 

PATROLOGIAE
CURSUS COMPLETUS

sive

bibliotheca universalis, integra, uniformis, commoda, oeconomica,
OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM



qui

AB AEVO APOSTOLICO AD INNOCENTII III TEMPORA


floruerunt;

recusio chronologica



omnium quae existitere monumentorum catholicae traditionis per duodecim priora
ecclesiae saecula,



juxta editiones accuratissimas, inter se cumque nonnullus codicibus manuscriptis collatas,
perquam diligenter castigata;
dissertationibus, commentariis lectionibusque variantibus continenter illustrata;
omnibus operibus post amplissimas editiones quae tribus novissimis saeculis debentur absolutas
delegtis, aucta;
indicibus particularibus analyticis, singulos sive tomos, sive auctores alicujus momenti
subsequentibus, donata;
capitulis intra ipsum textum rite dispositis, necnon et titulis singularum paginarum marginem
superiorem distinguentibus subjectamque materiam significantibus, adornata;
operibus cum dubiis tum apocryphis, aliqua vero auctoritate in ordine ad traditionem
ecclesiasticam pollentibus, amplificata;
duobus indicibus generalibus locupletata: altero scilicet RERUM, quo consulto, quidquid
unusquisque patrum in quodlibet thema scripserit uno intuitu conspiciatur; altero
SCRIPTURAE SACRAE, ex quo lectori comperire sit obvium quinam patres
et in quibus operum suorum locis singulos singulorum librorum
scripturae textus commentati sint.
editio accuratissima, caeterisque omnibus facile anteponenda, si perpendantur: characterum nitiditas
chartae qualitas, integritas textus, perfectio correctionis, operum recusorum tum varietas
tum numerus, forma voluminum perquam commoda sibique in toto operis decursu constantur
similis, pretii exiguitas, praesertimque ista collectio, una, methodica et chronologica,
sexcentorum fragmentorum opusculorumque hactenus hic illic sparsorum,
primum autem in nostra bibliotheca, ex operibus ad omnes aetates,
locos, linguas formasque pertinentibus, coadunatorum.


EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM,


IN VIA DICTA D'AMBROSE, PROPE PORTAM LUTETIAE PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM,
seu petit-montrouge.

1844–1855

SERIES PRIMA[recensere]

SERIES PRIMA,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIAE LATINAE
A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAGNUM.
ACCURANTE J.-P. MIGNE, CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIAE ECCLESIASTICAE RAMOS EDITORE.

SERIES SECUNDA[recensere]

SERIES SECUNDA,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIAE LATINAE
A GREGORIO MAGNO AD INNOCENTIUM III.
ACCURANTE J.-P. MIGNE,
bibliothecae cleri universae,
sive
CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIAE ECCLESIASTICAE RAMOS EDITORE.