Jump to content

Pax Gulielmi auspiciis Europae reddita

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pax Gulielmi auspiciis Europae reddita
Saeculo XVIII
editio: incognita
fons: [1]




Postquam ingens clamorque virum, strepitusque tubarum,
Atque omnis belli cecidit fragor; aspice, Caesar,
Quae tibi solliciti, turba importuna, poetae
Munera deducunt: generosae a pectore flammae,
Diraeque armorum effigies, simulacraque belli
Tristia diffugiant: O tandem absiste triumphis
Expletus, penitusque animo totum excute Martem.
Non ultra ante oculos numeroso milite campi
Miscentur, solito nec fervent arva tumultu;
 10 Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro
Desertas fossas, et castra minantia castris
Rusticus invertit, tacita formidine lustrans
Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
Jamque super vallum et munima longa virescit
Expectata seges, jam propugnacula rident
Vere novo; insuetos mirabitur incola culmos,
Luxuriemque soli, et turgentem a sangine messem.
Aspicis ut toto excitus venit advena mundo
Bellorum invisens sedem, et confusa ruinis
 20 Oppida, et eversos flammarum turbine muros!
Ut trepidos rerum annales, tristemque laborum
Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis
Semirutas turres, ad adhuc polluta cruore
Flumina, famososque Ormondi volnere campos!
Hic ubi saxa jacent disperso infecta cerebro
Atque interruptis hiscunt divortia muris,
Vexillum intrepidus fixit, cui tempora dudum
Budenses palmae, peregrinaque laurus obumbrat.
Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando
 30 Sparsa furit circum, et plumbi densissimus imber,
Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes
Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
Ut vario anfractu, et disjectis undique saxis
Maenia discedunt, scopulisque immane minantur
Desuper horrificis, et formidabile pendent!
Hic pestem occultam, et faecundas sulphure moles
Cernere erat, magno quas inter mota tumultu
Praelia fervebant; subito cum claustra fragore
Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra,
 40 Fumantesque artus, laniataque corpora lethum
Corripit informe, et rotat ater in aethere turbo.
Sic postquam Enceladi dejecit fulmine fratres
Coelicolum pater, et vetuit contemnere divos:
Divulsam terrae faciem, ingentesque ruinas
Mortales stupuere; altum hic mirantur abesse
Pelion, invertique imis radicibus Ossam;
Hic fluvium moles inter confusaque saxa
Reptare, atque aliis discentem currere ripis.
Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt,
 50 Errore ambiguo elusi, et novitate locorum.
Nempe hic Auriaci nuper vexilla secutae
Confluxere acies; hic, aspera corda, Britanni,
Germanusque ferox, et juncto foedere Belga;
Quique truci Boreae, et coelo damnatus iniquo
Vitam agit in tenebris, et qui dudum ore perusto
Decolor admoti prodit vestigia Phoebi,
Undique conveniunt, totum conscripta per orbem
Agmina, Nassovique latus socialibus armis
Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
 60 Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.
Te tamen e mediis, ductor fortissime turmis
Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt)
Accipies, populique encomia sera futuri,
Quem varias edoctum artes, studiisque Minervae
Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti
Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris aestus
Non jubar Arctoum, aut nostri penuria coeli,
Sed plaga torridior, qua sol intentius omnes
 70 Effundit radios, totique obnoxia Phoebo
India progenuit, tenerisque incoxit ab annis
Virtutem immodicam, et generosae incendia mentis.
Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton,
Brumamque aeternam frigusque perambulat, ursae
Horridus exuviis, Gulielmi ingenti facta
Describit sociis, pugnataque in ordine bella
Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat.
En! vastos nivium tractus et pallida regna
Deserit, imperio extremum qui subjicit orbem,
 80 Indigenasque hyemes, Britonumque heroa pererrat
Luminibus tacitis; subeunt nunc fusa Namurcae
Maenia, nunc tardo quae sanguine plurima fluxit
Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi.
Quae facies, et quanti viri! quo vertice in auras
Assurgit! quali firmat vestigia gressu,
Majestate rudi, et torvo spectabilis ore!
Sic olim Alcides, immania membra Leonis
Instratus spoliis, vasta se mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adjungere dextrae
 90 Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes
Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos
Accipit, in venis ebullit vividus humor,
Corda micant crebro, et mentem ferit aemulus ardor.
Non jam Riphaeos hostis populabitur agros
Impune, aut agitabit inultas Sarmata praedas.
Quis tamen ille procul fremitus, quae murmura vulgi
Nassovium ingeminant! video cava littora circum
Fervere remigibus, subitisque albescere velis.
Anglia solve metus, et inanes mitte querelas,
 100 Nassovi secura tui, desiste tumentes
Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque
Objurgare notos, tardamque requirere puppim:
Optatus tibi Caesar adest, nec ut ante videbis
Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo
Consilia, et tacitas versantem in pectore pugnas.
Olli grata quies et pax tranquilla verendum
Composuit vultum, laetosque afflavit honores.
Ut denso circum se plurimus agmine miles
Agglomerat lateri, ut patriam veteresque penates
 110 Respicit exultans! juvat ostentare recentes
Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque
Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti
Vestigat faciem; trepida formidine proles
Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.
Ille graves casus, duri et discrimina belli
Enumerat, tumidisque instaurat praelia verbis.
Sic postquam in patriam foecunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
 120 Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum,
Navita terrificis infamia littora monstris
Describit, mixto spirantem incendia fumo
Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes
Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
Te tamen, o quantis Gulielme erepte periclis,
Accipimus reducem: tibi diva Britannia fundit
Plebemque et proceres: medias quacunque per urbes
Ingrederis, crebrae consurgunt undique pompae,
Gaudiaque et plausus: mixto orgine vulgus euntem
 130 Circumstat fremitu denso: tibi Jupiter annum
Serius invertit, luces mirata serenas
Ridet hyems, festoque vacat coelum omne triumpho.
Jamque nepos tibi parvus adest, laetoque juventae
Incessu, et blando testatur gaudia risu.
Ut patrius vigor atque elati gratia vultus
Caesareum spirant, majestatemque verendam
Infundunt puero! ut mater formosa serenat
Augustam frontem, et sublimia temperat ora!
Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes.
 140 Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella,
Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit.
Nunc indignanti similis fugitiva pusillae
Terga premit turmae, et falsis terroribus implet,
Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum.
Nunc simulat turres, et propugnacula parva
Nominibus signat variis; subitoque tumultu
Sedulus infirmas arces, humilemque Namuream
Diruit; interea generosae in pectore flammae
Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas
 150 Purpureo fervore geneas, et amabilis horror.
Quis tamen Augustae immensas in carmine pompas
Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales
Vina rubent, variatque infectas purpura sordes?
Quis lapsus referet stellarum, et fictile coelum,
Qua laceram ostendunt redolentia compita chartam,
Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine cassos?
En procul attonitam video clarescere noctem
Fulgore insolito! ruit undique lucidus imber,
Flagrantesque hyemes; crepitantia sidera passim
 160 Scintillant, totoque pluunt incendia coelo.
Nec minus in terris Vulcanus mille figuras
Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra,
Terribiles visu formas! hic membra leonis
Hispida mentitur, tortisque comantia flammis
Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus anguem
Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.
Laetitiam ingentem atque effusa haec gaudia civis
Jam tandem securus agit, positoque timore
Exercet ventos, classemque per ultima mundi
 170 Impune educit, pelagoque licentius errat:
Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri
Mensibus arva videt; seu turgida malit olenti
Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet
aeolus, et placidis perfundit odoribus auras.
Vos animae illustres heroum, umbraeque recentes,
Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crudis
Corpora vulneribus, quibus haec optabilis orbi
Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro
Fida satellitia, at solitis stipate catervis
 180 Ductorem, et tenues circum diffundite turmas.
Tuque, Maria, tuos non unquam oblita Britannos,
O diva, o patiens magnum expectare maritum,
Ne terris dominum invideas, quanquam amplius illum
Detineat, longamque agitent sub vindice pacem.