Pax Thorun

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere


Wladislaus dei gracia rex Polonie Lithwanieque princeps supremus et heres Russie etc. una cum preclaro principe domino Allexandro alias Wytowd maiore duce Lithwanie etc. fratre nostro carissimo, significamus tenore presencium quibus expedit universis, quomodo pio compassionis affectu perpendentes et salubris animadversionis miseracione in animo revolventes, quot et quanta mala procedant ex gwerrarum et dissensionum disturbiis quotque ex contencionibus immineant pericula animarum et quot ex preliis sanguinis christiani oriantur profluvia, in eo creatori nostro specialis devocionis exhibere volentes benedignum famulatum, a gwerrarum predictarum exerciciis et a cunctarum displicenciarum enormitatibus inter nos regnum nostrum Polonie et terras Lithwanie ac alias omnes nobis subiectas ex una et religiosum virum dominum Henricum de Plauwen magistrum generalem ordinis beate Marie domus Theutonicorum de Prussia etc. ordinem et terras ordinis ipsius parte ex alia non sine gravi iactura occurrentes et exortas, nostre mentis propositum retrahere decrevimus et ea que per dispendia controversiarum in factis boni communis sunt dirruta et destructa per pacis integritatem ad statum cupientes reducere quietum et tranquillum, cum eodem magistro et ordine ipsius perpetue pacis et inviolabilis federis fecimus unionem, quam sub fide et bonore nostris sine dolo et fraude tenere promittimus et servare. Cui quidem unioni omnes et singulos adiutores nostros cuiuscumque status et condicionis fuerint et in quibuscumque eciam terris demorentur et signanter hos principes dominos Johannem et Semovitum ac liberos et heredes ipsorum Mazovie et Boguslaum Stolpensem duces et fratres nostros carissimos inclusimus et includimus, nolentes ipsos ab eiusdem unionis federe separare, et ut ipsa unio cum tanta maturitate et tam sollicita deliberacione concepta ad firmum et constantem ordinem iugiter observandum reducatur, ipsam per articulos infra scriptos omnino decrevimus regulandam, quos articulos in presenti littera approbatos et conclusos sigillis maioribus nostre maiestatis pollicemur sine fallo roborare. Hunc igitur pro primo et principali ponimus articulo: quod inter nos regnum nostrum Polonie et terras nostras Lithwanie et alios omnes coadiutores singulos et subditos nostros ab una et predictum magistrum generalem ordinem terras et subditos ipsius parte ex altera, omnes displicencie dissensiones controversie et dampna dimissa et totaliter sopita debent esse.

Item quod omnes captivi in hac gwerra captivati a captivitatibus ipsorum de ambabus partibus fiant quitti liberi et soluti sine fraude et quod omnes depactaciones et exacciones eorundem captivorum, que nondum sunt exacte, deleantur et in nihilum redigantur. Et si aliqui pro ipsorum depactacione cauciones fideiussorias fecerunt aut eciam litterales, omnes omnino annulentur et fideiussores sint liberi, dolo et fraude quibuslibet proculmotis.

Item omnia castra civitates terre ab utraque parte in hiis gwerris acquisita debent unicuique sine dolo restitui et homines tam spirituales quam seculares a promissionibus et homagiis hincinde prestitis sint liberi, super quo littere eisdem debent dari, sic quod eadem castra et civitates circa resignacionem in edificiis et aliis non desolentur et homines in districtibus eorundem castrorm constituti non spolientur nec dampnificentur, sed quod castritene et capitanei defendicula omnia castrorum et res proprias recipiant, ipsas sine impedimento ad propria deducendo.

Item terra Samagittarum excipitur, quam dominus rex Polonie et dux Wytowdus ad vitam utriusque ipsorum in possessione quieta tenere debent, nisi ipsam vellent ordini dimittere ante mortem; hoc stet in ipsorum voluntate et hoc debet litteris potentibus roborari, quod post mortem ipsorum de eadem terra ordo se poterit intromittere sine impedimento, cum omnibus iuribus et proprietatibus, iuxta tenores litterarum ordini super apropriacionem eiusdem terre alias concessarum.

Item dux Semovitus Mazovie debet libere obtinere terrulam et districtum Zawkrze, quam alias ordini obligaverat, ita quod a solucione pecunie in qua eadem terra fuerat obligata sit solutus et quitatus.

Item terra Dobrinensis debet permanere circa coronam Polonie et omnes terre, quas corona Polonie ante istam gwerram habuit in possessione. Et iste terre: Pomeranie terra, Michalow terra et Culmensis terra, Neschow, Murzinow et Orlow cum suis attinenciis, debent manere ordini et omnes alie terre, quas ordo habuit ante istam gwerram in possessione.

Item facta castrorum Dresno et Santok debent remitti ad decisionem duodecim personarum probarum per dominum regem et magistrum eligendarum, dum magister per dominum regem fuerit requisitus, que si per ipsos ad finem deduci non poterit, extunc ad superarbitrum dominum papam remittantur. Similiter de omnibus greniciis regni et terrarum Lithwanie etc. similiter et facta greniciarum ducum Mazovie et Stolpensis ad decisionem duodecim personarum etc. debent remitti, et si decidi non poterint, ad superarbitrum dominum papam remittantur.

Item de insulis quibusdam prope Solecz, de piscaturis ac navigiis et de littoribus fluviorum tam Wysle quam Drewancze, si alique discrepaciones ocurrerint parimodo ad decisionem duodecim etc. remittantur.

Item omnia bona ecclesiarum Gneznensis Wladislaviensis et aliarum, que iacent sub proteccione ordinis et in terris ipsius, debent circa iura conservari et quod non alienentur, nisi hoc fieret de bona voluntate prelatorum. Similiter fiat de bonis episcoporum ordinis, que habent sub corona, quod circa iura retinquantur et non alienentur sine voluntate prelatorum.

Item violaciones pacis et securitatum seu salvorum conductuum, que in ista gwerra ab utraque parte sunt commisse, debent esse sopite sine dolo.

Item mercatores ambarum parcium cum eorum bonis absque impedimento transire debent per terras et aquas secundum consuetudinem antiquam.

Item ad finem hunc, quod perpetua amicicia permaneat inter regnum Polonie Lithwaniam et omnes terras que eis sunt subiecte ac ordinem ac omnes terras ordini subiectas, et quod unio federis perpetui per nullas penitus dissensiones violetur, quelibet parcium insurgentibus aliquibus dissensionibus et impedimentis debet dare sex personas et quod eedem duodecim persone habeant omnimodam potestatem per viam iuris aut amicicie easdem dissensiones disturbia et impedimenta complanare; et si in sentencia concordes esse non pote rint, ad superarbitrum dominum papam causas debent remittere et quod hoc perpetuis temporibus observetur. Si autem alique cause emerserint hereditatem proprietatem fundum et debita concernentes, hec debent iudicari et expediri in illius districtus iudicio in quo iacent. Quidquam autem concernit bona feodalia hoc debet terminari sub domino feodi, iure ibidem iudicari solito et consueto.

Item dominus rex et dux Wytowdus omnes incredulos in terris ipsorum constitutos ad hoc debent tenere, quod fidem assumant christianam et pro ampliacione fidei ecclesias construere, sacerdotes in eis locare et omnes errores paganicos evellere. Similiter magister et ordo tam in Prussia quam in Lyvonia incredulos ad fidem tenendam convertere tenebuntur.

Item ambe partes terris infidelium eis propinquis istam unionem et composicionem notificare debent et quod christianam fidem assumant ipsos ad hoc exhortari, et si hoc facere recusarent, quod tunc ambe partes se mutuo adiuvent, ut ipsos infideleles ad fidem possint convertere christianam. Et si ambe partes in hoc concordes fuerint, quod insimul cum exercitibus transire deberent, tunc in omnibus negociis et defectibus et notanter pro divisione terrarum quas sibi poterint subiugare illud servare debent et tenere, prout in litteris ipsorum prioribus est expressum, nisi partes predicte aliud voluntarie decreverint faciendum.

Item omnes profugi in hac gwerra tam spirituales quam seculares de ambabus partibus redire sine impedimento poterint ad eorum bona eadem possidendo prout prius possidebant et debent habere favorem et graciam dominorum suorum prout prius habuerant, excepto dumtaxat domino episcopo Warmiensi, qui salvum et securum conductum habere debet ad suum episcopatum, cui magister per violenciam nihil debet facere, nisi que de iure facere posset.

Item dominus Sigismundus rex Hungarie in hanc composicionem et pacem debet includi si vellit sine dolo, cui per magistrum intimari debet de modo unionis predicte sine mora, et quod dominus rex Polonie per eundem magistrum rectificetur de ipsius domini regis Hungarie voluntate, ita tamen, quod interim dominus rex Polonie non faciat dampna regi Hungarie nec gwerras cum ipso habebit, si ipsum rex Hungarie non impediet, sed si ipsum impediet et gwerras sibi movebit, dominus rex Polonie sibi potest reddere talionem et se defendere toto posse.

Item ambe partes debent eciam manere circa omnia earum privilegia et litteras laudabilesque consuetudines atque iura, prout hucusque permanebant, nulla tamen in eo fiat derogacio articulis qui hic sunt purificati.

Item eciam nunquam imperpetuum debet corona regni Polonie cum Lithwanie terris et hominibus suis esse contra ordinem nec adherere inimicis ordinis, simili modo nunquam in perpetuum magister generalis et ordo debet esse contra coronam regni Polonie et terras Lithwanie nec eciam inimicis corone adherere vel Lithwanie terrarum sine dolo et fraude.

Preterea nos Wladislaus dei gracia rex Polonie ut supra etc. et Allexander alias Wytowd maior dux Lithwanie etc. una cum hiis principibus Semovito et Bolkone ducibus Mazovie fratribus nostris carissimis, Nicolao de Michalow Sandomiriensi Sandywogio de Ostrorog Poznaniensi palatinis, Johanne de Tholiszkow castellano Kalissiensi, Sbigneo marsalco regni Polonie, Petro Schaffranecz subcammerario Cracoviensi, Nicolao de Bloczeszow castellano Santhoczensi et Nicolao de Czarnkow iudice Poznaniensi, pura fide promittimus et spondemus hanc litteram sub maiori tytulo transscriptam in omnibus eius articulis condicionibus et clausulis maioribus maiestatis nostre sigillis roborabimus confirmantes et ad plenius testimonium eorum, que in littera eadem sunt conscripta, sigilla horum principum prelatorum baronum ac civitatum quatuor septimanis post festum pasce proxime futurum in dominica, qua cantatur in ecclesia dei cantate, primo videlicet Johannis et Semoviti Mazovie, Symeonis alias Lingwen, Sigismundi et Senkonis filii Jamuntii Lithwanie ducum, Nicolai sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi, Petri Cracoviensis, Alberti Poznaniensis episcoporum, Cristini castellani Cracoviensis, Sandywogii Poznaniensis, Mathie Kalisiensis, Johannis Cracoviensis, Nicolai Sandomiriensis, Jacobi Siradiensis, Cresslai Brestensis et Mathie Wladislaviensis palatinorum; Michaelis Sandomiriensis, Johannis Kalissiensis castellanorum, Sbignei marscalci regni Polonie, Petri Schaffranecz subcammerarii Cracoviensis, Nicolai Santoczensis castellani et Nicolai de Czarnkow iudicis Poznaniensis; Alberti alias Monywid capitanei Wylnensis, Stanislai alias Czapurna marscalci terre Lithwanie, Gedygowdi pridem woywode Kyoviensis, Cristini alias Ostig Radywillonis, Rumboldi Sunygaylonis et Johannis Nemyr baronum Lithwanie, nec non Cracoviensis, Sandomiriensis, Poznaniensis, Kalisiensis, Brestensis et Wladislaviensis civitatum appendere faciemus ad eandem in loco videlicet circa Slotoriam convencioni utriusque partis videlicet ipsius domini magistri consiliariis et nostris ad terminum prescriptum scilicet dominicam cantate deputato. Harum quibus sigilla nostra sunt appensa una cum sigillis principum et baronum nostrorum superius expressorum testimonio litterarum. Actum in Thorun die dominico in vigilia purificacionis sancte Marie virginis gloriose anna domini millesimo quadringentesimo undecimo. Presentibus predictis baronibus nostris, quorum ut premittitur nomina superius sunt expressa. Datum per manus venerabilis Nicolai prepositi apud sanctum Florianum ante Cracoviam et regni Polonie vicecancellarii.