Migne Patrologia Latina Tomus 138
Pax cum Venetis
Securitas Venetorum prestita per Ottonem imperatorem.
Pax cum Venetis (Otto II), J. P. Migne cc_id: cps_2.OttIi.PaCuVe, cc_idno: 9727
Pacificatio et confirmatio Ottonis cum Venetis. 138.0851D|
In nomine sancte et individue Trinitatis. Otto divina favente clementia imperator augustus. Omnibus nostris fidelibus presentibus ac futuris notum esse volumus, eo quod orta fuit dissensio inter nos et Veneticos. Unde nos divina pietate commoti, et interventu nostre serenissime Adheleidae dominae matris augustae, ac Theophanu dilectae conjugis nostrae nostrique imperii consortis, deliniti, precibusque 138.0852D| pauperum ipsius gentis sedati, pacem et fedus inter nos inivimus, eo tenore, quatenus de hac dissensione ita nos quam nostri heredes ne molestiam nec inquietudinem nullo ipsius gentis homini inferant, et a nobis et a nostris heredibus hujus similem dissensionem post hac sine juditio, quod in pacto quod illis constituimus continetur, non recipiant; sed inlesi et securi omnium hominum molestia remota in perpetuum permaneant. Et ut verius credatur, diligentiusque 138.0853A| ab omnibus observetur, sigilli nostri impressione subtersignari jussimus.
Signum (L. M.) domini Ottonis secundi imperatoris et invictissimi augusti.
Adelbertus cancellarius ad vicem Petri episcopi et archicancellarii recognovi et scripsi.
Securitas Venetorum prestita per Ottonem imperatorem. ¶
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Anno dominice incarnationis 983, indictione undecima, anno vero regni secundi Ottonis 26º, imperii autem ejusdem 16, 7 Idus Junias. Residentibus cum Ottone piissimo imperatore ac invictissimo augusto Adheleida matre sua, cum Theuphanu conjuge ejus, seu principibus ultramontanis et Italicis, Willigiso Maguntino archipresule, et Gislario Magdiburgensi, 138.0853B| seu Ecberto Treveriensi archipresulibus, Petro Ticinensi et Petro Cumano episcopis, Deodrico Mettensi, Albino Bresenono episcopis, Ezulo duce Bajoariorum, Ottone Wilelmo comitibus, aliisque 138.0854A| quam pluribus majoris et inferioris ordinis nobilibus hominibus, imperialem adierunt celsitudinem Venetici, ostendendo precepta et confirmationes quas antecessores eorum a regibus et ab imperatoribus habuerunt, quatenus pacem et foedera tam firma et rata per imperialem paginam dignitas imperialis constitueret, ut liberi et securi absque ulla laesione per totum suum imperium habirent. Ob quam gratiam consultum est ab omnibus ecclesiasticis viris et secularibus propter divinum amorem et recompensationem regni caelestis, congruum esset efficere, quod iidem Venetici petebant. Idcirco jussit majestas imperii hujuscemodi scriptum scribere, et cum confirmatione suae propriae manus sigilli sui impressione corroborare, ut deinceps talis dissensio 138.0854B| nunquam inter se et illos aut suos heredes oriatur, ut majores et minores illius Venetiae populi patriae per suum imperium, orientem versus meridiem occidentem et septentrionem, libere et secure ambulent.