PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PIUS X GRATULATUR EPISCOPO NOVARIENSI OB AUSPICATUM CUNICULUM MONTIS SEMPRONII*
VENERABILI FRATRI MATHIAE EPISCOPO NOVARIENSIUM - NOVARIAM
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.
Peculiari in Nos dilectione incensum amantissimo te corde complectimur, qui, Mathiae Apostoli exornatus nomine, non hunc quasi postremum in Apostolorum collegio sequens, sed perinde imitans quasi prae ceteris cum Petro coniunctissimum, quo nempe iam Pontifice atque etiam ipsius eligendi auspice, unus omnium ille connumeratus cum Apostolis fuit. Eiusmodi vero studium non equidem poteras luculentiore profiteri testimonio, quam datis illis ad Nos officiosissimis litteris, unde tam uber et votorum plenitudo laetabilem et faustissimarum significatio rerum afferebatur. O utinam velit per haec solemnia Deus eam tibi rependere felicitatem bonorum, quae praebitae Nobis per epistolam iucunditati respondeat. Quid enim animo Nostro suavius, quam dioecesim tuam universam novisse Pontifici Summo adhaerentem, difficultates Apostolicae Sedis, submissa devote stipe, sublevantem, optata insuper ac vota, veluti observantiae et humanitatis indicia, offerentem? Huc autem accessit repetita a te recordatio, mirum quantum desiderata Nobis, praestitae per te nativitatis quum cuniculum Sempronii montis, per ingentis molitionis opus, a sacris auspicabare precibus. Scilicet consentaneum plane fuit sacram a Religione lustrationem operi obvenire, a qua tantum rei perficiendae adiumenti fuerat impertitum. Quapropter quum habitis erga Nos Officiis destinataque huic Sedi stipe, tum composita pientissime dioecesi oblatisque tuis de populari institutione scriptis, tum denique comparato Religioni decore consecratisque humanae industriae incrementis gaudemus ex animo, tibique gratam aperientes voluntatem, Apostolicam benedictionem tibi gregique tuo peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXII Aprilis MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XL (1907), pp. 657-658.